D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

51쪽

xta za, tuae tamen pati ipse nollet Et tamen pati vult ex eis dolorem spectator,& dolor ipse est voluptas eius. Quid est, nisi miserabilis insania 3 Nam eo magis eis movetur quisque , quo minus a tali-hus affectibus sanus est : quanquam,cum ipse patitur, miseria r cum aliis compatitur , misericordia dici selet. Sed qualis tandem misericordia , in rebus fictis descenicis 3 Non enim ad Tubveniendum 'Provocatur auditor , sed tantum ad dolendum invitatur et &actori carum imaginum amplius favet, cum amplius dolet. Et si calamitates illae hominum vel antiquae vel falsae sic agantur, ut qui specta non doleat, abscedit inde fastidiens& reprehendens. Si autem doleat,manet antentiis; dc gaudens lachrymatur. Lachrimae ergo amantur, & dolores 3 Certe omnis homo gaudere vult. An,cum miserum neminem esse libeat, liber tamen

esse misericordem 3 Quod quia non sine' dolore est, hac una causa amantur dot res. Et hoc de illa vena amicitiae est. a. Sed quo vaditὶ quo fluit Ut quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus immanes terrarum libidinum , in quos ipsa mutatur Zc vertitur per nutum proprium, de coelesilla renitate detorta atq; deiecta 3 Repudietur ergo misericordia lNequaquam. Ergo amentur dolores aliquando. Sed cave immunditiam anima mea, sub tutore Deo meo. Deo patru nOstrorum, dc laudabili, di superexaltato iuomnia secula, cave immunditiam: neque

52쪽

LIBER III. 6' enim nunc non misereor. Sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum

sese fruebantur per flagitia, quamvis haec imaginarie gererentur in ludo spectaculi. Cum autem sese amittebant, qua sit misericors contristabar, & utrumque me delectabat tamen. Nunc vero magis mis

reor gaudente infla gitio,quam velut Gura perpessum detrimento perniciosae voluptatis , di amissione miserae felicitatis. 3. Haecce ite verior misericordia, sed non in ea delectatur cor.Nam etsi approbatur ossicio charitatis , qui dolet miserum; mallet tamen utique non esse, quod doleret, qui germanitus misericors et . Si enim est malevola benevoletia, quod fieri non potest: potest dc ille, qui veraciter

synceriterque mis retur , cupere esse miseros , ut misereatur. Non nullus itaque dolor approbandus, nuIlus amandus est. Hoe enim tu Domine Deus, qui animas amas longe lateque purius quam nos,

incorruptibilibus misereris , quod nullo dolore sauciaris. Et ad haec quis idoneus ZAt ego tunc miser dolere amabam : de quaerebam , ut esset , quod dolerem :quando mihi in aerumna aliena & falsa dc saltatoria, ea magis placebat actio hi&ionis: meque alliciebat vehementius , quα mihi lachrimae excutiebantur. Quid aq

tem mirum , cum infelix pecus aberransa grege tuo , dc impatiens custodiae tuae, turpi scabie foedarerὶ Et inde erant doloria amores, non quibus altius penetrarer .

Non enim amabam talia perpeti, qualia

53쪽

spectare : sed quibus auditis & sictis tanquam in supelficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium , fervidus tumor &. tabes & sanies horrida consequebatur. Talis vita mea nunquid vita crat, Deus meus C Apuae III. In foro versatur inter eausidicos.7 ET circumvolabat super me fidelis a

longe misericordia tua. In quantas iniquitates distabui, & sacrilegam curiositatem secutus sum i ut deserentem te , reduceret me ad ima insida , & circumventoria obsequia daemoniorum: quibus immolabam facta mea mala, Jc in omni-hus flagellabas me. Ausus sum etiam in

celebritate solemnitatum tuarum intra parietes ecclesiae tuae concupiscere & agere negocium procurandi fructus mortis: unde me verberasti gravibus poenis. Sed ni- lhil ad culpam meam. 5 tu praegrandis

misericordia mea, ' Deus meus refugium meum a terribilibus nocentibus: in quibus vagatus sium praesidenti collo, a longe recedendo a te: amans vias meas, &Non tuas: amans fugitivam libertatem.

a. Habebant di illa studia, quae honesta vocabantur, ductum suum, intuentem fora litigiosa, ut & celerem in eis; eo laudabilior , quo fraudulentior. Tanta est caecitas hominum, de caecitate etiam gloriantium. Et major jam cram in schola rhetoris, & gaudebam superbe, di tume-

bim typho et quanqxiam longe sedatior:

Domine

54쪽

L BER III. frDomine tu scis: ci remotus omnino ab euersionibus , quas faciebant eversores. Hoc enim nomen saevum S: diabolicum velut insigne urbanitatis est. Inter quos vivebam pudore impudenti , quia talis non eram , & cum eis eram , & amicitiis eorum delectabar aliquando : a quorum

semper factis abhorrebam , hoc eu , ab eversionibus , quibus proterve insectahantur ignotorum verecundiam , quam perturbarent,gratis illudendo, atque inde pascendo malevolas laetitias suas. Nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. Quid itaque verius , quam eversore S VO-

carentur 3 Eversi plane prius ipsi atque perversi, deridentibus eos seducentibus fallacibus occi ite spiritibus in eo ipso, quod alios iri idere amant & fallere. C A P u T I U. Horteusius ciceranis exeitaυit tirum ad ardorem philosophia. ITNter hos ego, imbecilla tunc a talew discebam libros eloquentiae 3 in qu eminere cupiebam fine damnabili deventoso per gaudia vanitatis humanae: N usitato iam discendi ordine , perveneram in librum quendam cujusdam Ciceronis,cujus linguam fere omnes miramur, pectus non ita. Sed liber ille, i psius exhortati Q nem continet ad philosophiam , dc vocatur Hortensius. Ille vero liber mutavit' affectum meum ; & ad teipsum Domine mutavit preces meas,& vota ac desiderian ea fecit alia. viluit mihi repente omni D a vana

55쪽

vana spes , dc immort litatem sapientiae concupiscebam aettu cordis incredibili; εc surgere jam coeperam , ut ad te redibrem. Non enim ad acuendam linguam , quod videbar emere maternis merced, bus, cum agerem annum aetatis unde-vigesimum, jam defuncto patre ante biennium. onergo ad acuendam linguam referebam illum librum: neq; mihi locutionςm,sed quod loquebatur,persuaserat. 2. Quomodo ardebam , Deus meus, quomodo ardebam revolare a terrenis ad te, dc nesciebam, quid ageres mecum lApud te est enim sapientia. Amor autem sapientiae ; nomen Graecum, habet philosophiam, quo me accendebant illae literae. sunt, qui seducant per philosophiam, magno de blando dc honesto nomine colorantes ic lacantes errores ruos. Et prope omnes , qui ex illis dc supra temporibus tales erant, notantur in eo libro δρdemonstrantur: dc manifestatur ibi salutifera illa admonitio spiritus tui, per se vum tuum bonum dc pium. Videte, ne

suis vos decipiat per philosophiam &

inanem seductionem , secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, de non secundum Christum : quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. 3. Et ego illo tempore, scis tu lumen cordis mei, quoniam nondum mihi haec apostolica nota erant , hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod

non illam aut illam sectam , sed ipsain

56쪽

LrBER III. 33 quaecunque esset sipientiam, ut diligerem , Sc quaererem,&assequerer,& tenerem atque amplexarer; fortiter excitabar sermone illo & accendebar,& ardebam: hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi: Quoniam hoc nomen ,secundum mi sericordiam tuam domine, hoc nomen salvatoris mei filii tui, in ipso adhuc lacte matris, tenerum cor meum pie biberat dc alte retinebat: Zc quicquid sine hoc nomine sui siet , quamvis literarum de expolitum & veredicum , non me totum rapiebat. CAPuT V.

Fastidiit aeras literas ,propter sim pliacitatem styli. 3 3Taque institui animum intendere in

- scripturas sanctas , ut viderem quales essent. Et ecce , video rem non compertam superbis meque nudatam pueris :sed incessu humilem , successu eacelsam , di velatam mysteriis: & non eram ego talis, ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad ejus gressus. Non enim, sicut modo loquor , ita sensi cum attendi

ad illam sciipturam: sed vis a mihi est indigna quam Tullianae dignitati compararem. Tumor enim meus, refugiebat modum ejus ,δc acies mea, non penetrabat interiora ejus. verum tamen illa erat , quae cresceret cum parvulis. Sed ego dedignabar esse parvulus , turgidus fastu, milli glandis videbar. -

57쪽

1 1Taque incidi in homines superbe deli-

santes, & carnales nimis,& loquaces: in quorum ore laques diaboli, di viscum . confectum commiatione syllabarum nominis tui, sed di domini Iesu Christi, reparacteti consolatoris spiritus Sancti. Hac nomina Omnia non recedebant de Creeorum , sed sono tenus & strepitu linguae, caeterum cor inane veri. Et dicebam: Veritas & velitas; dc multi eam dicebant mihi, & nusquam erat in eis; sed falsa loquebantur, non de te tantum, qui vere veritas es, sed etiam de istis elementis hujus mundi creaturis tuis; de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo , mi pater summe bone , pulchritudo pulchro 'rum Omnium. O veritas , veritas, quam intime etiam tune medullae animi mei

suspirabant tibi: cum te illi senarent mihi frequenter ec multipliciter voce sola ,& libris multis dc ingentibus i Et illa erant fercula, in quibus mihi esurientite, inferebantur pro te Sol & Luna , pulchra opera tua, sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. Priora enim spiritu a lia opera tua, quam ista corporea, quamvis lucida &coelestia. a. At ego nec priora illa , sed teipsam, te veritas, in qua non est commutatio ,

58쪽

LIBER III. fr& sitiebam : & apponebantur adiit e mihi in illis ferculis phantasm at a splendida et

quibus jam melius erat amare istum Solem , saltem istis oculis verum , quam illa falsia animo decepto per oculos. Et tamen, quia te putabam, manducabam, non avide quidem , qui nec sapiebas in orem eo , sicuties: neque enim tu eras itinfigmenta inania, nec nutribar ex eis , sed exhauriebar magis. Cibus in somnis , simillimus est cibis vigilantium et quo tamen dormientes non aluntur ; dormiunt enim. At illa nec similia erant ullo modo i bl. sicut nunc mihi locuta es : quia illa erant corporalia phantasmata , talia corpora, quibus certiora sunt vera corpora ista, quae videmus visu carneo , lave coelestia, sive terrestria cum pecudibus ocvolatilibus videmus haec . dc certiora sunt, quam cum imaginamur ea. Et Iursus certius imaginamur', quam ea eis suspicamur alia grandiora N infinita , quae omnino nulla sunt: qualibus ego tunc pascebat inanibus ,& non pascebar ... 3. At tu amor meus, in quem delicio, ut fortis sim, nec ista corpora es, quae v I- demus, quanquam de coelo,nec ea es,quae non videmus ibi, quia tu illa condidisti, nec in summis tuis conditionibus habes. Quanto ergo longe es a phantasmatibus illis meis , phantasmatibus corporum, quae omnino non sunt: quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum , quae sunt: & eis certiora corpora, quae tamen

non ea: sed nec anima es , quae Vita est

59쪽

corporum. Ideo melior vita corporum certiorque, quam corpora. Sed tu vita ei animarum , vita vitarum , vivens teipsa idc non mutaris,uita animae meae. Ubi er.

go mihi tunc eras,& quam longe Et Iori. ge peregrinabar abs te , exclusus de a sili quis porcorum, quos de si liquis p a scebam. Quanto enim meliores grammati- icorum & poetarum fabellae , quam illa dccipula i Nam versus & carmen dc Medea volans, utiliores sunt certe, quam quinque et cmenta varie fucata, propter quinque antra tenebrarum , quae omnino nulla sunt, de occidunt credentem. Nam versum lc carmen, etiam ad vera pulmenta transsero. Volantem autem Medeam, dc si cantabam, non asserebam : dc si cantari audiebam,non credebam,illi aute credidi.

q. Vae vae, quibus gradibus deductus sum in profunda inferni quippe laborans de astuans inopia veri, cum te Deus meus tibi enim coi fiteor, qui me miseratus es , de nondum confitentem) cum te non secundum intellectum mentis, quo

e praestare voluisti belluis, sed secundit

sensum carnis quaererem. Tu autem eras

interior intimo meo, de superior summo meo. Offendi in illam mulierem audacem, inopem prudentiar, aenigma Salomons sedentem super sellam in soribus,& dicentem : Panes occultos libenter edite, dc aquam dulcem furtivam bibite. iae me seduxit, quia invenit foris habitante in oculo carnis meae: dc talia Iumi-

60쪽

CAPuT VII. '. Doctrina Manichaorum absurd . I NI Esciebam enim aliud vere, quod es N. quasi acutule movebar, ut sufra- garer stultis deceptoribus , cum a me quaererent, unde malum: & utrum forma corporea Deus finiretur, & haberet capillos Sc ungues, & utrum justi ex istimandi essent qui haberent multas uxores simul, et occiderent homines, des ac rificarent de animalibus. Quibus rebus ignarus perturbabar:&recedens a veritate ire in eam mihi ridebar; quia non noveram,molum non esse nisi privationem boni, usque ad quod omnino non est. Quod unde vide Iem , cuius videre usque ad corpus erat oculis, & animo usque ad phantasma 32. Et non noveram Deum esse spiritum, non cui membra essent per longum de latum, nec cui esse , moles esset; quia moles in parte minor est , quam in toro

suo; & , si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spacio definita, quam per infinitum:& non est tota ubique sicut spiritus, sicut Deus. Et quid in nobis esset,se- . cundu quod essemus similes Deo:&, si recte in scripturis diceremur, ad imaginem

Dei, prorsus ignorabam. Et non noveram iustitiam veram interiorem , non ex con

. suetudine judicantem, sed ex lege rectis sima Dei omnipotentis, qua formarentur' mores regionum & dieru pro regionibus

di diebus: cum ipsa ubiq; ac semper esiςt, D s non o

SEARCH

MENU NAVIGATION