D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

61쪽

non alibi alia, nec alias aliter: secundum

quam justi essent Abraham, & Isaac de Jacob, & Moyses , & David . & illi omnis laudati ore Dei: sed eos ab imperitis jud

cari iniquos, judicantibus ex humano die, & universos mores humani generis es parte moris sui metientibus: tanquam si quis nescius in armamentis , quid cuique membro accommodatum sit, ocrea velit caput contegi, & galea calceati ; dc murmuret; quod non apte conveniat; aut in uno die indicto a pomeridianis horis institio, quisquam stomachetur, non sibi concedi quid venale proponere , quia mane concessum est; aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo, quod facere non sinatur, qui pocula ministrat; aut aliquid post praesepia fieri, quod ante mensam prohibeatur idc indignetur, cum sit unum habitaculum&una familia, non ubiq;atq;omnibus idem tribui. a. sic sunt isti, qui indignantur , cum

audierint illo seculo licuisse justis aliquid, quod isto non licet justis : & quia illis aliud praecepit Deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem justitiae utrique servierint: cum in uno homine , disii uia' 'te , & in unis adibus videant aliud alii membro congruere, & aliud jamdudum licuisse, Sc post horam non licere: quiddam in illo angulo permitti aut luberi , quod in isto juste vetetur & vindicetur. Nunquid justitia varia est & mutabilis Sed tempora . quibus praesidet,nQn Pariter eunt . tempora enim sunt. Homines

62쪽

- LIBER III. Homines autem , quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas contexere laculorum pilorum , aliarumque gentium , quas experti non sunt, cum his quas experti sunt: in uno autem corpore vel die vel domo, facile possunt videte,quid cui membro,quibus momentis, quibus partibus personisve congruat, in illis offenduntur, hic serviunt. q. Haec ego tunc nesciebam: et non advertebam: dc feriebant undique ista oculos meos, & non videbam. Et cantabam caris

mina, & non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio

metro, aliter atque aliter: & in uno aliquo versu non omnibus locis eundem pedem. Et ars ipsa, qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. Et non intuebar, iustitiam, cui servirent boni de lancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia, quae praec 'rit

Deus, & nulla ex parte vatiari, & tar nuariis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem . Et reprehendebam caecus pios patres,non solum sicut Deus juberet atque inspiraret . utentes praesentibus, verum quoque sicut Deus revelaret sutura praenunciantes.

C A P u T VII I. Flagitia, qua ct quina o puniendar Uu quid aliquando aut alicubi justum est diligere Deum , ex toto

corde', ex tota anima, ex tota mente: ec

diligere prorimum tanquam seipsum e

63쪽

Itaque flagitia, quae sunt contra naturam, ubique ae semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. Qu si omnes gentes facerent,eodem cI, minis reatu divina lege tenerentur: qua non sic secit homines,ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas,quae eum Deo nobis esse debet, cum eadem natura , cujus ille auctor est,tibidinis perversitate polluitur. Quae autem contra mores hominum sunt sagitia , pro morum diversitate vitanda sunt; ut pactum inter se civitatis aut gentis consuetudine vel lege firmatum,nulla civis aut peregri ni libidine violetur. Turpis enim omnis

pars est, suo universo non congruens. 2. Cum autem Deus aliquid contra mo

Iem aut pactum quorumlibet iubet, & si nunquam ibi factum est, faciendum est:& si omisium,instaurandum:& si institu-

non erat, instituendum est. Si enim

ilicet in civitate, cui regnat, jubere aliquid , quod neque ante illum quisquam , nec ipse unquam jusserat , & non contra

focietatem civitatis ejus obtemperatur . imo contra societatem non obtemperatur et generale quippe pactum est societatis humanar,obedire regibus suis: quanto

magis Deo regnatori universe creaturae

suae , ad ea quae iusserit, sine dubitatione serviendum est Sicut enim in potestatibus societatis humanae, major potestas minori ad obediendum praeponitur, ita Deus omnibus. Item in facinoribus, ubi

libido est nocendi, sive per contum liam

64쪽

LIBER III. 6 r. iam, sive per injuriam: & utrumque vel . Ulcistendi causa, sicut inimico inimicus: vel adipiscendi alicu jus extra commodi, Gcut latro viatori: vel evitandi mali, sicuti ei qui timetur: vel invidendo , sicut fellis: ciori miserior, aut in aliquo prosperatus ,: ei quem sibi aequari timet, aut aequalem clolet: vel sola voluptate alieni mali, sicut

spectatores gladiatorum, aut irrisores , aut illusores quorumlibet. Haec sunt capita iniquitatis, quae pullulant principandi Sc spectandi& sentiendi, libidi se, aut

lana, aut duabus earum, aut simul omnibus.

Et vivitur male adversus tria & septem , psaIterium decem chordarum,decalogum tuum, Deus altissime &, dulcissime. 3. Sed quae flagitia in te, qui non cor- ruperisὶ Aut quae adversus te facinora, cui noceri non potest Sed hoc vindicas, quod in se homines perpetranti. quia etiam, cum in te peccant, impie faciunt in animas suas, Sc mentitur iniquitas sibi: sive corrumpendo aut pervertendo natura suam, quam tu fecisti & ordinasti: vel immoderate utendo concessis rebus: vel in non concessa flagrando in eum usum , qui est contra natura: Aut rei tenentur, animo & verbis saevientes adversus te, & adversus stimulii calcitrantes: Aut cum disruptis limitibus humanae societatis, laetantur audaces pri- vatis conciliationibus aut direptionibus, prout quidq; delectaverit, aut offenderit. I. Et ea fiunt,cum tu derelinqueris fons vitae, qui es unus & verus creator dc rector

univeisitatis: di privata superbia , dili-

65쪽

gitur in parte unum falsum. Itaque pi tate humili reditur in te, & purgas nos a consuetudine mala , & propitius es peccatis confitentium , & exaudis gemitus compeditorum , & solvis a vinculis quae nobis fecimus: 11 iam non erigamus ad versus te cornua fallat libertatis, avaritia plus habendi , & damno totum amittendi , amplius amet nilo proprium nostrum, quam te omnium bonum. CAPuT IX. Discrimen inter peccata , inter Dei judicium ct hominum.

r SEd inter flagitia & facinora & tam

multas iniquitates, sunt peccata proficientium: quae a bene iudicantibus, Zc vituperantur ex regula perfectionis, & laudantur spe frugis , sicut herba segetis. Et sunt quaedam similia vel flagitio vel facinori, & non sunt peccata, quia nec te offendunt Dominum Deum nostri , nec sociale consortium; cum conciliantur aliqua in usum vitae congrua tempori, di incertum est, ait libidine habendi, aut puniuntur corrigendi studio potem te ordinata, & incertum est , an libidine nocendi. Nulla itaque facta, quae hominibus imis probanda viderentur, testimonio tuo approbata sunt: & multa laudata ab hominibus, te teste damnantur:cum saepe se aliter habet species facti, di aliter facientis animus, atque articulus occulti tempori Ma. Cum vero tu aliquid repente inusitatum

66쪽

L1BER III. 63tatum &improvisum imperas , etiam si hoc aliquando vetuisti s quamvis causam imperii tui, pro tempore occultes , &quamvis contra pactum sit aliquorum hominum societatis)quis dubitat esse faciendum , quando ea justa est societas hominum, quς servit tibi ZSed i eati,qui te imperasse sciunt. Fiunt enim omnia a servientibus tibi,vel ad exhibendum quod ad pratissens opus est, vel ad sutura praenuncianda. CAPuT X. Eursui de seu furto sublata, eum irrisioue

uanichaorum.

I cI c ego nesciens , irridebam illos functos servos & prophetas tuos. Et quid agebam , cum irridebam eos, nisi ut irriderer abs te : sensim atque paulatim

perductiis ad eas nugas, ut crederem , ficum plorare cum decerpitur , & matrem

ejus arborem lachrymis lacteis3 Quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus , alieno sane non suo scelere decerispiam, misceret visceribus, & anhelaret de illa Angelos, imo vero particulas Dei gemendo in oratione atque ructando , quae

particulae summi & veri Dei ligatae fuisse sent in illo pomo , nisi electi sancti dente

ac ventre solverentur. Et credidi miser, magis esse misericordiam praestandam fructibus terra quam hominibus,propter quos nascerentur. Si quis enim esurie s peteret, qui Manichaeus non esset , quas

capitali supplicio damnanda buccella via

ueretur , si ei dare tuἔ.

67쪽

6 CONFESs Io Nu MC A P u T XI. Somnium matris de filis.1 si misisti manum tuam ex alto, & de ae profunda caligine eruisti animam meam: cum pro me feret ad te ma- lter mea fidelis tua, amplius quam flent matres corporea sun era. Videbat enim illa mortem meam ex fide Sc spiritu,quem, ex te habebat, & exaudisti eam Domine. Exaudisti eam , nec despexisti lachrymas ejus, cum profluentes rigarent terram

sub oculis ejus, in omni loco orationis ejus , & exaudisti eam. Nam unde in ud

somnium , quo eam consolatus es , ut vi- lvere me secum crederet, bc habere lecum

eandem mensam in domo , quod nolle coeperat, aversans de detestans blasphc-mias erroris mei 3 Vidit enim stantem se in quadam regula lignea, id advenientem ad se juvenem splendidum , hilarem atque arridentem sibi, cum l. la esset moerens, dc moerore confecta. Qui cum causas quaesistet ab ea moestitiae suae , quotidianarumque lachrymarum , docendi ut assolet; non discendi gratia :) atque illa respondisset , perditionem meam se plangere: iussisse illum, quo secura esset: atque admonuisse, ut attenderet ic videret, ubi esset illa,ibi esse 5c me. Quod illa ubi attendit, vidit me juxta se in eadem tegula stantem. Unde hoc, nisi quia erant

aures tuae ad cor ejus

a. O tu bone omnipotens, qui secu-

68쪽

L1BER III. 6sras unumquemque nostrum,tanquam solum cures;& sic omnes, tanquam singulos i Unde illud etiam , quod cum mihi narrasset ipsum visum,& ego ad id trahe re conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse , quod eram : conti uiros ne aliqua haesitatione , Non , inquit: non

enim mihi dictum est, Ubi ille, ibi & iu: sed, Ubi tu ibi & ille. Confiteor tibi Domine recordationem meam, quantum Ie-

colo, quod saepe non tacui) amplius me

isto per matrem vigilantem responso tuo quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est : & tam cito vidit, quod videndum fuit: quod ego certe antequam dixisset , non videramin etiam tum commotum fuisse , quam ipso som-im o, quo foeminae piae gaudium tanto post futurum, ad consolationem tunc prasentis solicitudinis, tanto ante praedictum est. 3. Nam novem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum s pes urgere conarer , & gravius alliderer, volutatus sum :Cum tamen illa vidua casta, pia di sobria, quales amas jam quidem spe alacrior , sed fetu & gemitu non iegnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me pi Argere ad te. Et intrabam in conspectum tuum preces ejus, di me tamen dimittebas adhue volvi de involvi illa caligine.

69쪽

6s CONFESSIO Nu MCAPuT XI I. 2uale responsum mater Augustini aeelit a quodam Disopo, de ipsius

conversione.

1 Π T dedisti alterum responsum inte-

'rim , quod recolo. Nam & multa praetereo , propter quod propero ad ea , quae me magis urgent confiteri tibi , dc

multa non memini. Dedisti ergo alterum. per sacerdotem tuum quendam episcopum, nutritum in ecclesia, & exercitatum in libris tuis. Quem cum illa foemina rogasset , ut dignaretur mecum colloqui ,& refellere errores meos, & dedocere me mala, ac docere bona, faciebat enim

lioc , si quos forte idoneos invenisset noluit ille; prudenter sane , quantum sensi postea. Respondit enim, me adhuc esse indocilem , eo quod inflatus essem novitate haeresis illius de nonnullis quaestiunculis jam multos imperitos exagitassem ,

sicut illa indicaverat ei. Sed sine cinquit illum ibi: tantum roga pro eo Dominum; ipse legendo reperiet, quis ille sit error ,

di quanta impietas. a. Simul etiam narravit , se quoque parvulum, sediicta matre sua ,datum fulia se Manichaeis , & omnes paene non legisse tantum, verumetiam scriptitasse libros eorum: sibique apparuisse, nullo contra disputante Sc convincente, quam esset illas ita fugienda: itaque sugisle. Quae cum ille dixisset, atque illa nollet acquiescere, . sed

70쪽

L I B E R IV. 67 sed instaret magis deprecando , 5 ubertim flendo, ut me videret & mecum disesereret: ille iam substomachans taedio , Vade sinquit a me, ita vivas: fieri enim non potest, ut filius istarum lachrymarum pereat. Quod illa ita se accepisse, inter colloquia su a mecum saepe recordabatur , ac si de coeIo sonuisset.

LIBER DI ARTUS.

Et idem tempus annOIum novem ab undevicesimo anno aetatis meae , usque ad duodetricesimum , seducebamur dc seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus:& palam per doctrinas, quas liberales vocant , Occulte autem falso nomine religionis. Hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani, ac popularis gloriae sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus dc

contentiosa certamina, &agonem coronarum foeminearum, & spectaculorum nugas, & intemperantiam libidinum. Illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis, qui appellantur electi , S sancti, afferremus escas et de quibus nobis in ossicina aqualiculi sui fabricarent Angelos & deos, per quos liberaremur. Et sectabar ista, atque faciebam cum amicis meis, per me ac mecum decepti - .E a z. Irri-

SEARCH

MENU NAVIGATION