Defensio censurae Facultatis S. Theologiae Academiae Lovaniensis, ...

발행: 1641년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

y8 Caput tertium. qua ex meritorum praescientia fluere praedestinatio statuatur.

Responsio ad objectionem e veteri-- bus Patri ου petitam.

g. Ohec . Sed nunc ad veterum Patrum testimonia transeamus, qui magno consensu adversari

nobis, & August. doctrinae existimantur. Et eorum quidem aliquam multos Prose L. fores hic proferunt, longe vero plures in praelectionibus suis, ad quos nos remittere . solent, ubi vel solis eorum nominibus locisque citandis totas paginas implent. Verum isas nobis sit quod in judiciis fieri solet, testes istos dii cutere, & eorum explorare fidem, ut quam probati, opportuneque producti sint, cognosci possit. . Et primum quidem multos in hoc numero videmus, quos ad se, rendum testimonium non putemus idoneos. In primis authorem illum scholiorum

apud Hieron. in Epistolam Pauli, quem esse Pelagii, plusquam probabile est. Faustum deinde degraria & libero arbitrio Regiensem , Galliae Episcopum , quem

certum est , Pelagianae haereseos cum Mausiliensibus fuisse reliquias, atque hoc nOmine scripta ejus a Gelasio Pontifice rejecta esse, atque damnata a Petro Diacono

Orientalis Ecclesiae ad Sedem Apostolicam

. Cum

102쪽

De Eleor. ad Gloriam immed. ''

eum caeteris Legato, anathematizata a Fulgentio, Maxentio viro Dei, Alchimo Avito Viennens Episcopo, Joanne Antiocheis no velut haeretica oppugnata, ab Isidoro Hispalen. Episcopo & ab Adone Viennen. gravissime notata dc condemnata , non ab que Gennadii reprehensione , qui similia sentiens, Authoris ejus libros approbarat. Quare Sedulium repulsae hujus participem I, Ebe. necesse est fieri, qui profunda, ut isidorus loquitur, Fausti calliditate , ut & alii plures, circumventus, ejus sibi verba libro suo inserenda putavit. Quamquam totum ejus reliquum scriptum, nihil aliud quam superior Pelagii Commentarius est , resectis tamen plerisque, quae manifestam ejus haeresim praeferebant. Nec alio loco habendus Arnobius ille cujus breves in Psalmos enarrationes, uti & Fausti de gratia de libero arbit. libros, primus nobis in lucem Eraiamus protulit. mi, ut prudenter a Xixto L. .. Senensi observatum fuit, non ille Lactantii β κ. Praeceptor celebris olim in Africa oratoria Prosessor habendus est, cujus etiam exstant septem adversus Gentes libri, sed alius quis piam , seu Aser , seu Gallus scriptor, quem eadem cum Massiliensibus sensisse intelligi facillime potest ex Commentario ejus in Psal. 9o. 9 I. I 8. & IA . aliisque com-

Pluribus locis, in quibus Dei gratiam infi-G a deliter

103쪽

ioo Caput tertium.

deliter confitetur , eamque secundum merita nostra dari, nulla verborum ambiguitate tradit. Cum & August. de praedest. doctrinam , sed malo more depravatam, odiosam, velut haereticam traducere non dubitat, & personarum acceptorem futurum ait Deum, si non ex praevisis operibus Jacob intelligatur dilectus, Esau odio habitus. Unde nec illum dubitamus esto Arno bium , cujus opustula Gelasius Pontifex

j- ρφ' apocrypha censuit. Sed nec Origenem ad-

ev. i. Ad mittendum putamus, quem constat, cum

aes ρηt. liberi arbitrii causam vehementius agit, nas cituro post Pelagio aditum erroris patefecisse quo nomine & Hieron. doctrinam ejus, Origenis vocat ramusculum) eadem- que opera, errores proprios, ob quos . Ecclesiae non esse homo judicatus est, subtili arte firmare conatur. Sic nec Theodoretum audiendum in hoc argumento existi- 'mamus, qui Origenem secutus, ejusque verba tranlcribens , incautius non praedestinationem ad gloriam modo, sed ad gratiam quoque, ex praevisis meritis statuir. Postremo nec Authorem Libelli de praedestinatione & gratia , qui inter Augustini opera legitur, alibi & Hieronymi titulo inscriptus , quem adeo manifestum est, Augustini rion esse , ut contra ipsum scriptus si potius: ut mirum sit, serio etiam a nonnullis

104쪽

De Elect. ad Gloriam immed. sos nullis citari potuisse, qui & dicere au si sunt,

retractasse ibi Augusti vim priorem sententiam ; sed ideo in retractationum libris, ejus nullam fieri mentionem , quia post illos sit scriptus. Hos itaque in primis testes audire

nolumus , nec eorum premi testimonio. Quibus semotis, caeteros deinde excutiamus , & quid sibi velint perscrutemur. Et primum quidem Clemens Romanus cum suis recognitionibus occurrit, quem librum etsi ut pseudographum , ae vero itinerario titulo velut apocryphum quemadmodum Xixtus Senensis docet) reprobatum a Gelasio rejicere merito & nobis licuisset: tamen quoniam in Apologia inter selectos Hoducitur, audire juvat quid Author ille, licet authoritatis non magnae , de proposito argumento sesatiat. Fjus ergo e lib 3. haec proferuntur verba r Providens Deus quod potestas liberi arbitrii alios quidem faceret bona eligere, alios mala, & propter hoc in duos ordines necessario propagandum esse hominum genus, unicuique ordini concessit de locum & regem, quem vellet Eligere. Quae sententia ut pertinere ad institutum intelligatur, concessionis vocabulum

ad praeordinationem & praedestinationem referendum erit. Sed nihil minus dicere illle Authorem illum voluisse, ex sequentibus, quae hic suppiimuntur, verbis clarissime

G a constat.

105쪽

io2 Caput tertIum. constat. Sic enim habet integre locus ille recitatus: Unicuique ordini concessit de locum & regem , quem vellet eligere, ut non Dei, sed hominis significetur electio. Quid ergo hic locus ad praesentem causam facit i Ergo ad Dionysium Areopagitam

transeamus, virum haud dubie omni exceptione maiorem; sed quam ejus idoneum sit testimonium expendamus. Id produci-'tur ex c. 9. lib. de caelesti Hisrarchia. Ubi respicere ille videtur ad Deuter. c. 26. lΟ

cum, ubi significatur , quod quia, vel sicut, Istaelitet Dominum sibi in Deum elegissent, ideo sint ab eo vicissim electi. Dominum, inquit Moyses elegisti hodie, ut sit tibi Deus, & ambules in viis ejus , & custodias caeremonias. illius & mandata atque judicia, & obedias ejus imperio; & Dominus elegit te hodie ut sis ejus Populus peculiaris, sicut locutus est tibi Ubi inprimis non agit Moy

ses de electione ad aeternam gloriam, quan do multo maxima eorum pars eo praedestinata non fuit; sed de electione ad peculiaria quaedam i ac veteris testamenti beneficiar inter quae potissima erant, lex Dei ejusque notitia, ac timor, & terra Chanaan, ca teraque eo pertinentia. Ex quibus intelligi potest, hanc prae caeteris Gentem Deo charam esse , atque dilectam. Deinde nec de hac ipsa electione asit, quatenus ab aeterno.

106쪽

De Elea. ad Gloriam immed. io 37n Dei exstitit mente; sed de temporali, quae

aeternae illius, nec prima tamen , sed iterata quaedam manifestatio innovatioque fuit, ac praedestinationis , seu executionis repetita

promissio & confirmatio; cujus aliquod in eis praecessisse nihil prohibet meritum, quale

tamen carnalium illorum esse hominum potuit. Nam aeterna illa, vel ad haec beneficia electio , totusque ille executionis Or do , quam non ex praevisis eorum fuerat meritis, clare satis Moyses docet c. 7. &9. Deuter. Ubi eos negat vel ob numero

statis suae dignitatem , vel propter justitiam

prae caeteris fuisse Gentibus electos. Non ergo ex meritorum praevisione, suspensa liqc fuit eorum electio, sed libera, independens , & absisluta. Quare juvat & causam nostram e*emplum istud. Quemadmodum enim terram Chanaan absolute illis Deus donare decrevit, ita & electis vitam aeternam et sed hoc interim discrimine, quod posterius hoc propositum, etsi independenter a meritis factum est, non absque meritis tamen futura sit ejus executio. Sed progrediamur in examinandis testibus. Irenaeus, inquiunt l. 4. contra haerece. 38. ex futurorum praestientia dictum esse

ait, Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Quidni enim ando quod facturus esset Deus haud dubie praesciebat: est enim prae-

107쪽

ιο Caput tertium. Io. destinatio praescientia & praeparatio beneficiorum. Alter ejusdem libri locus ad damnandos pertinet, quorum reprobationem ex prςvisis esse meritis confitemur. Clemens Ric xandrinus quid in lib. I. Pedagog. c. 8.pro ipsis faciat, nihil invenimus. Homit. de Jacob & Esau, clarissimum est, non esse Chrysostomi, sed Latini alicujus Scriptoris

fragmentum , cujus proinde non magna sit authoritas: quamquam non desit quod res. ponderi etiam posset. Damase. 3.c. 3O.quem ejus locum apertissimum esse volunt:de primo homine , ut rectus creatus est, loquitur; cujus praedestinationem ex praevisis meritis

futuram libenter agnoscimus. Lib. d. c. aQ.

docet, quod se quisque vas in honorem, vel in contumeliam faciat, id est , ob vir tutem gloriosum, vel honorabilem ob vitia, ignominia & luppliciis dignum. Non depraedestinatione; sed de praesenti agens juctitiae, vel injustitue merito; quamquam ct de praedestinationis executione verissime queat esse dictum. Ad Theophilaetium vero quod attinet, dicimus in primis non eum de praedestinatione ad gloriam , sed ad gratiam locis citatis loqui , atque eo printestinationem apud Apostolum referre. Quare laborandum Professoribus erit, ut eum ab errore vindicent; quomodo & alterum ejusdem locum in illud Ioan. 6. Propterea dixi vobis,

108쪽

De Elea. ad Gloriam immeri ios

vobis, quod nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum. Nec maioris autho.

ritatis Oecumenius nobis eli, aut etiam illud

Photius, quem ille citat. Cyrilli vero,quem idem Oecumenius adducit, sententia , nihil de praedestinatione loquitur. Theodulus ad manum non erat, sed facile cogitamus, nihil a superioribus variare. Inter Latinos Ambrosius producitur. Cujus in primis locus ille l. s. in LUcam, non de electione ad gloriam, sed ad gratiam iagite de Gentilium videlicet vocatione, quos amaturos eligi a Christo dicit a sed quos sit ex electione facturus amantes. Quid fautem ad illud c. s. Vocatis Sanctis, pro ipsis Ambrosio inscriptus Commentarius dicat, in nostris exemplaribus nihil invenimus. In illud c. i. ad Galatas, qui me siegregavit ex utero, non de electione agit ad gloriam; 'sed ad gratiam , deque vocartione ad fidem & Euangelii ministerium. Hieronymo inscriptus Commentarius in Psal. 64. si attente legatur , non modo nihil contra nos; sed pro nobis facit potius. Neque enim quς citant verba hune habent sensum , qui se dignum electione praebuerit,

id est , qui se dignum praestiterit, ut ille eligatur , ted qui sic vixerit, ut electos decet, ac Dei electione dignum est, ipsaque postulat, is habitabit cum eo i quomodo si quis G .s dicat,

109쪽

ios caput tertium. dicat, qui se dignum praebuerit vocatione Dei, habitabit cum eo. Ubi sensiis non est, qui se dignum praebuerit ut vocetur hic

enim fallus ac erroneus est, cum primae vocationis nullum sit meritum sed ut vocatum aDeo dignum est vivere. Similiter ergo intelligenda superiora illa, de electiois Iae, commentatoris illius verba. Qui sensius in ipso fonte luculentus etiam pparet: ubi non per ablativum, vocatione, sed dandicasse, vocationi, legitur. Quς mutatio casu-.nean studio in verbis eorum facta sit, ipsi

viderint.

Sed neque ait Scholastes ille, qui se dignum electioni praebuerit, aut quem videt se dignum praebiturum, eum eligit , sed is habitabit cum eo, id est, electionis effectum finemque assequetur, ut insupernis, cum Deo tabernaculis habitet. Ubi non prς- destinationis , sed executionis ejus expres sus intelligitur ordo. Primasii in Paulum Commentarius, quoniam Pelagiani illius scripti, cujus sup. initio secimus mentionem , non aliud quam lima & castigatio quaedam est, tametsi non ubique semper satis exacta,& diligens, contentus hoc loco hereticum, qui in Pelagii latebat verbis Jxcludere sensum, de Apostoli germana sententia non ita sollicitus suit. Unde Pelagii verba nonnullis resectis duarum vocularum

quae

110쪽

De Elecy. ad Gloriam immed. π

quae hic a Prosessoribus tamen omittuntur adjectione temperavit. Prςdestinavit,inquit, ut qui dono ejus esset conformis in vita, e set consermis in gloria Ubi tamen ad executionis respicere ordinem potuit posteriori justitiae praedestinationi respondentem. Et hactenus quidem ad 2o. Authorum testimonia respondimus, quos partim quidem ut

parum ad testandum idoneos, partim ut parum Opportunos,rejiciendos esse docuimus, ut tantus ille tamque terrificus testium numerus ad pauculos prorsus tres videlicet,aut ad summum quatuor, vel 3. reciderit, qui tempestivum aliquid dicere videantur. Undhmirari satis non possumus inconsideratam istam contra Scriptorum iptorum mendem citandi rationem , ut facile appareat, non

esse ipserum verba quod nimis hie frequenter occurrit ) ex ipsis fontibus, & diligenti eorum contemplatione allata.

- Sed, his omissis, ad caeteros, qui restant, veniamus, & quid pro diversa sententia dicere videantur, audiamus. Horum primus Ambrosius est, cujus l. de fide. ad Gratianum c. 3. hςc sunt verba. Quia est , inquit, quod Dominus ait, non est meum dare vobis Z non est meum, qui justitiam servo , non gratiam. Denique ad Patrem referens , addit, quibus paratum est, ut ostenderet Patrem quoque petitionibus

SEARCH

MENU NAVIGATION