장음표시 사용
91쪽
88 Caput tertium. sed praescientia praedestinationem comθtatur ; quia quod futurum non est nifi v
lente ac operante Deo , non ideo vult Deus , quia futurum praevideat, verUmidcirco praevidet futurum, quod efficacissime velit ut fiat. Secundo loco objici potest, quod reprobatio non sit ante omnem peccati prς- scientiam , eoque nec vitae praedestina tionem ante meriti boni praevisionem. Respondendum , multam hac in partς inter praedestinationem & reprobationem esse distantiam. Si enim Deus reprobaret hominem, id est, aeternae morti addiceret ynte omnem peccati praevisionem, quid aliud quam naturam bonam perdere vellet Nihil aliud in ea respiciens , nisi quod ipse fecisset, hoc autem & ab ejus bonitate atque justitia longe est alienum. Si diacamus , inquit August. lib. ad Simpl.
q. a. Deum fecisse quae odisset, ablu dum est, occurrente alia scriptura & dicente, neque enim odio habens aliquid constituisses , re nihil odisti eorum quae fecisti. Quo enim merito Sol factus est Aut quid ofindit Luna, ut tantol illo esset inferior, vel quid promeruit ut syderibus
aliis clarior crearetur Sed haec omnia bo inna creata sunt, quaeque in genere suo. Non enim diceret Deus, Solem dilexi, Lunam
92쪽
De Elect. ad Gloriam immed. 89
Lunam autem odio habui, sed omnia illa dilexit, quamvis excellentiae diversis gradibus ordinata, quoniam vidit Deus quia bona sunt, clim dicto ejus sint instituta ;ut autem odisset Esau nisi injustitiae merito, injustum est. Haec eo loco Augustinus , satis ostendens, odium Dei seu te probationem non esse nisi ex praescientia injustitiae; quod alias esset absurdum ac injustum, odio haberi creaturam bonam, nullius respectu peccati. At si hominem
indignum ac in massa corrupta damnat que repertum velit nihilominus beatumessicere persectaque in suo regno justitia donare , quid aliud in eo proposito quam
munificentissima quaedam ejus elucet bo nitas , qua tanta dilectione ac miseratione sitos etiam prosequitur inimicos pSed gloria, inquiunt, postremus est praedestinationis effectus, posterioreS autem effectus mereri possumus, ergo quod Deus ab aeterno praedestinaverit gloriam, ex praevisis meritis fuit, quae per gratiam ipsius eramus secturi. Respondemus , gloriam quidem esse ctum esse praedestinationis ultimum , sed
secundum executionem, primum autem
secundum intentionem, in quantum finis est , propter quem caetera dantur.
Ideoque primo Deus electis suis gloriam F s prae
93쪽
praeparavit, ac deinde necessarἱa media. 6O. Atque , ut supra diximus , hoc modo vita aeterna sub praedestinationem proprie cadit. Sic enim gratia est & indebita, quatenus ab aeterno peccatori est praeparata, & nullum ex se meritum gloriae afferre idoneo. In quantum tamen debit se mercedis subit rationem , ita est ex meritis prς- parata ; sed illa iustitiae non gratiae praede- destinatio dc electio est. Quomodo etiam Veteres loquuntur de praedestinatione ad
mortem ex praescientia videlicet peccati. Quare certissimum est, nisi per antecedentia merita, neminem ad vitam adduci; nec tamen ex meritorum praescientia ipsius praedestinatio est, quae utique gratiae praeparatio sit. Aliud quippe ad vitam spraedestinatio, aliud adductio est ., alimiaque hujus & illius ordo ; quae proinde in hac disputatione sunt accurate distinguen da. Alioqui posset ad similem modum' concludi; nemo securitatem & quietem obtinebit, nisi commodum prius habuerit domicilium ; ergo quietis praedestinatio ex faciendae domus praescientia aut proposito exoritur; quod perspicuuin est vitiose concludi. Neque enim quietis resecuritatis appetitus ex proposito nascitur
domicilii comparandi, sed e diverso, d micilii comparandi propositum eX appetitu
94쪽
De Elecy. ad Gloriam immed. 'stitu desiderioque quietis. Unde non aliud
omnino tali argumento confici potest, quam neminem praedestinari ad vitam aliter comparandam, quam per bonorum operum , aut certe justitiae meritum. Quemadmodum nemo sibi quietem& securitatem prςdestinat alia ratione obtinendam , quim idoneo domicilio in eum finem comparato. Distinguendus e go executionis & propositi ordo , qui in supra dicto argumento perperam con funditur.
Sed instant , sternς vitet promissiones 4.- juxta Conc. Trid. doctrinam, conditio- Σ μ' natae sunt , & Calvini est contrarium,
unde colligunt electionem ad vitam simi- νιλα liter debere conditionatam intelligi. Respondemus, nec hic sine consimili assi ,hsto. errore, electionem ac praedestinationem 6a. cum promissione confundi, quasi non ea
disserant plurimum , cum vitς promissio primum temporalis sit , electio autem aeterna illa deinde ad omnes pertineat,quibus Euangel. pr dicatur, quibus dicitur, si vis ad vitam ingredi serva mandata,& qui perseveraverit usque in finem,salvus erit. Ηqc paucorum sit, quibus ipsa vita divino st prsparata decreto. Illa pretrequisitqconditionis non secum adserat impletio
95쪽
s a Caput tertium. 'quo intelligitur electionem ad vitam non esse conditionatam sicut promissio est , sed absolutam existimari debere, eoque juxta Augustin. abistutum sit donandae
perseverantiae propositum, quam eX ordinatione Dei vita aeterna consequitur Cer M. tissime. Quamquam autem novi Testa
menti promissio , quae beatam imprimis vitam complectitur, de qua dicitur , Mcogoscent me omnes a minori usque ad Lib. I. δε- majorem , absoluta sit quemadmodum', δ' ' Prosper docet, non ita tamen ut squod Calvini molitur haeresis) excludat merita; sed sic omnino ut ipsa quoque electis merita praestet, per quae ad vitae perveniant
Unde liquet, quid & ad hoc respon-iN- - dendum quod alibi ingerunt, Calvini esse
sit. eq.aa. doctrinam, praedestinari ad vitam aeter ,- y ι nam a Deo ex mero ejus beneplacito ac
Esis. Dei praeordinatione. Nam quamquam imprimis non ideo falsum id sit , quod idem Calvinus etiam doceat, habet enim hoc omnis haeresis ut falsis vera permis,ceat, tanquam Iepra varios colores exhiis bens ; ubi neque propter ea quq vera dicuntur, amare oportet falsitatem , neque
propter falsa fugere & abominari quam
amquam ergo hoc ita se habeat, aliud
96쪽
De Eleor. ad Gloriam immeae. 93 aliud tamen est quod agit Calvinus, de
sub hac doctrina concludit: Ita nimirum mero Dei beneplacito praeparatum re Pnum , ut non sit ex meritis comparan
dum ; id quod nos non dicimus, do sequi Θ.inde negamus. Ita enim praedestinatam asserimus gratuita Dei electione gloriam, ut tamen nisi ex meritis assequi non liceat, quae tamen ipsa etiam homini sunt praeparata, ut ad gloriae finem per ea perveni tur. Siquidem vere utrymque dicitur & cte di mi praeparari gloriam propter merita , & meri Ilia propter gloriam ; Illud quidem ut is .o Ransignificetur gloriae causa meritoria ; Istud Itis. i. 'vero ut indicetur meritorum causa finalis. Quare viderint qui in diversa sententia sunt, utri cum Calvino potius sentiant, ejusque adjuvent causam: Illine qui ex gratuita Dei ad vitam electione tolli cum eo merita putent k an qui sequi hoc inde
Re ponsio ad objectiones e Scripturis petitas.
Nunc ad Scripturas, quas objiciunt, respondeamus. Et primum quidem oppo- 6. Obiclis. nunt, quod est apud Matth. c. as. ubi dicitur, salvandis praeparatum regnum a constitutione Mundi propter merita. Reia pond. verba Christi eo loco hqc sunt: RU , .
97쪽
Venite penedicti Patris mei possidite praeparatum vobis regnum a constitutione mori: esurivi enim Oe. Ubi non significatur uti praetendit argumentum , praeparandi regni ex parte Dei causam in meritorum positam praevisione, sed possidendi ex parte hominum, in eo causam esse quod benefecerint: electis enim suis Deus regnum praeparavit nulla in eis reperiens merita; sed ea per gratiam dare volens , quibus jam gloriam praeparat ὁ 'uo sic meritis bonis praeparati atque instructi ad regni possessionem introducerentur. Et quamvis dici etiam posset praeparatum esse
regnum ex contemplatione meritorum sub 66. debitet mercedis ratione consideraturm prior tamen sensias Euangelio magis congruit.
Non enim dicit, salvandis praeparatum esse regnum propter merita; sed ad id possidendum propter merita vocari ; ut illud esurivi enim respiciat non voculam par
tum) sed spossideto alioqui dicere debuis
set, possidete paratum regnum , quia esiu-riturus eram , & vos mihi daturi manduca-ν. Ostheia re. Sed videri queat Apost. Paulus ex me-- βρ - - ritorum praescientia praedestinationem statuisse, cum in Epist. ad Rom. ita scribit. Nam quos praescivit, & praedestinavit con-as.M. formes fieri imaginis filii siti. Verum ejus loci cum non sit una interpretandi ratio, nihil inde pro adversa sententia concludi po test.
98쪽
test. Est autem una responsio, ut praescientia non pro meritorum praenotione capiatur, tanquam propter quae praedestinavit Deus ad Christi conformitatis gloriam,
sed pro praedilectione ; quod & ipse annotavit Origenes, hunc Apostoli locum interpretans e praescisse quos in affectum amorem que recepit , sicut alias a contrario, dicitur quosdam nescire. Quomodo & alibi Paulus recte intelligitur accepisse praesciendi vocabulum , cum ait, Non repulit Dominus Plebem suam , quam praescivit, id est, praedilexit. Etenim familiare est divinis litteris , cognitionis & scientiae vocabulum, pro dilectione poneret quemadmodum est noc pluribus exemplis ab Ambr. Catharino c . r. ' explicatum, hunc eundem, qui objicitur, tractante Pauli locum , adversiis eos, qui vitae falutisque praedestinationem ex meritorum praescientia sumebant.
Et sane, cum ibi Apostolus eleganti gradatione probet, nihil posse electis adversi 'accidere, quod eorum salutem impediat; aptior erit probatio, sit illud , praescire, aD sectus & voluntatis esse potius, quam, quod alii volunt, rationis esse intelligatur. Dicere ergo voluit Apostolus prioribus quidem illis verbis , praedestinationem , qua ad beatam cum Christo eonformitatem praeordinantur electi, ex magna Dei erga homines
99쪽
peccatores dilectione proficisci; consequentibus vero verbis insinuat, praedestinatio nem ad vitam beatam priorem esse vocandi
justi fieandique proposito, eoque& praγscientia meritorum: elim propterea vocare& justificare voluerit, quia jam praeordin verat ad vitam aeternam. Sed et ii praescientiam pro intellectus praenotione acceper, mus , rectissime intelligitur, voluisse Paulus dicere electos ad hoc ipsum esse praedestinatos ad quod dicantur esse praeiciti rhoc nimirum sensu, quos praescivit ab aeterno conformes futuros, eos ad hoc ipsum praedestinavit, ut tales essent. Quia vero ad hoc ipsum eos, ut tales essent, praedestinavit, qui alioqui assurgere eo suapte virtute non poterant, idcirco tales futuros esse praescivit. Quem sane sensum insinuat Fulgent. de fide ad Petrum c. 34. quo eodem respexisse de August. videtur , , cum praedem spem stinationem esse definit, praescientiam des praeparationem beneficiorum Dei. Aperte autem satis expressit Anselmus in sivo Com-εῖ mentario. Juxta quem modum, planissimum est, non praedestinationem praescientia posteriorem, sed priorem esse potius . . quemadmodum , cum dicit quispiam, quas habui facultates de opes, eas mihi industria de labore paravi; tametsi habuisse praeponat , non tamen est intelligendus, prius ha
100쪽
buisse, quam suo labore paraverit, sed ideo potius aliquando habuisse, quod ad id industriam multo ante suam laboremque adhibuerit. Certum est autem, evinci non posse,alio atque alio praescientiam & praedestinationem retulisse Paulum. Nec enim dieit,quos praescivit bonos futuros,eos praedestinavit, ut essent conHrmes. Quod si dixis.set, probabilis esset constitutio praedestinationis ex praestientia meritorum. Nunc vero , magis eodem utrumque se retulisse signifieatr nempe ad conserinitatem cum Fiatio Dei, quam indubie non propterea praedestinavit, quia praescivit, sed ideo potius praescivit, quia praedestinavit. Est nihilominus & tertius Commentarius, secundum quem notio personarum Ordine rationis, earundem praedestinationem antecedat, quem apud Dionys Carthus est reperire. Nec enim ullos Deus praedestinavit, tanquam casu aut ignoranter in eos incidens , sed prius sciens quos eligat. Namque Dei voluntas neque de incognitis est, neque circa ineognita versatur, sed quos praeordinavit ad vitam , probe praenoscit. Ubi non significatur, ex praescientia esse praedestinatio, sed hanc sine illa non esse ; neque enim eligere potest Deus, nisi praecognitos. Ex quibus palam est , ne hanc quidem interpraetationem pro ea facere sententia,