Defensio censurae Facultatis S. Theologiae Academiae Lovaniensis, ...

발행: 1641년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ό8 Caput tertium. ponere atque explicare videtur. Sed de D. Thom. eandem satis rationem insinuat, ubi dicit praedestinationem, partem esse providentiae, providentiam au tem esse praeceptivam ordinationis aliquorum in finem. Nec vero praecipi aliquid ordinandum in finem, nisi praeexistente voluntate finis , ideoque praedestinationem aliquorum in salutem praesupponere secundum rationem quod Deus illorum salutem velit. Non ergo te cundum B. Thomam Deus praedestinando, primo vult gratiam 3c bona merita dare, ac deinde ex corum praevisione vitam aeternam , sed pro electis vult vitam ut finem , deinde media ad illam necessaria.

Quod ipsium & illa Ruardi insinuat de scriptio , qua dicit , praedestinatio estessicax ordinatio & directio Electorum

per media congrua ad salutem aeternam.

Cujus & alibi haec sunt verba : quia, inquit , non solum ad gloriam aeternam elegit nos Deus, sed ad certum etiam gloriae gradum 3c certam in caelis mamsionem, ad hunc quasi scopum totam

vitam nostram omniaque opera & incrementa eadem sua gratia disponit & gubernat. Nec dissimilia Ioannes Driedo scribit lib. de Concordia cap. I. 3. & q. Non semel inculcans , vitam aeternam finis

72쪽

De Elect. ad Gloriam immed. 69sinis habere rationem , merita vitamque bonam , mediorum. Ubi inter caetera etiam dicit , voluntatem dandi vitam

aeternam, secundum naturam, priorem

esse in Deo voluntate dandi perseverantiam ; sicut in medico anterior est sanandi voluntas , quam exhibendi potionem. Nee dissimilia sunt quae in primam par tem Divi Th. scribit Bannesius, Prima 'fi. rius Scholae Salmanticensis Professor. a. Sed neque alio respexit B. Fulgentius ita scribens, quos praedestinavit ad gloriam, praedestinavit ad justitiam. Ita illi, confirmantes hoc pacto explicatam a nobis de immediata &absoluta donandi electis

vitam aeternam, Dei voluntatem.

Accedit huc & quarta ratio , quod vita aeterna , non solum est homini praeparata sub ratione mercedis ob respectum meritorum , sed imprimis ut gratia . bonum- 39 que indebitum , juxta id quod B. Aposto- Mm, Ius dicit , gratiam Dei esse vitam aeternam per I. C. D. &c. Ita enim vita aeterna proprie sub praedestinationem cadit, cum juxta B. August. praedestinatio gra

tiae sit praeparatio. Neque enim hic B. Au- Den- gustinus , ut paulo ante admonuimus,

ratiam intellexit eam solum , qua benelo vivitur, verum illam quoque, qua po stea beate vivetur , generali gratiae nO

L 3 mine

73쪽

o 'ut tertium. mine omne bonum complexus , quod hominem salvat sive h1c in spe , sive postea in re. Cur enim non & ipsam vitam ternam gratiae nomine comprehendisset, quam B. Apostolus gratiam nuncupavit pD- Idque propterea , uti docet Augustinus,

quod homini peccatori, &qui ex seipso

nulla possit ad eam comparandam adferre merita bona, plane gratuita sit atque indebita , eoque specialior majorque gratia, quod homo uitiis inquinatus , quantum ad propria ipsius attinet, prorsus sit ea in ..dignus. Cum igitur praedestinatione , s de qua loquitur August. quae propria lapsorum est , gratiaeque esse praeparatio definitur) aeterna vita iis sit hominibus praeparata , quos ad eam misericorditer Deus etiam indignos elegit, necesse est, ut prς-

destinata esse ponatur, non e X praeVisione atque intuitu meritorum , clim hac consideratione non tam gratuita atque in-

., debiti muneris, quam debitae mercedis 40' subeat rationem , neque ea gratiae sit Electio, quam Apostolus commendat, sed plane justitiae. Prius itaque Dominus Ieccatores quos vult, quamvis tanto in- ignos honore, ad vitam aeternam elegit; eamque illis summam gratiam , maXimumque plenae libertatis beneficium prς destinatione sua praeparavit, ac tum deinde

74쪽

De Elea. ad Gloriam immed. ide , ne quasi illotis pedibus ac manibus quod fieri non potest in in tantae munditiae

domicilium ascendant, gratiam, qua purgentur , dignique efficiantur, dare constituit, ut tantum bonum, quod eis pro suo fine, misericordi proposito restituit etiam meritorum intuitu tanquam debitam sibi mercedem assequantur. Unde Faustus ille Regiensis Galliarum Episcopus, cum adversam Augustino sentenistiam tuendam suscepisset, solam hic agnoscit justitiae praedestinationem. Pra scientia enim , inquit, gerenda praenos cit, postmodum praedestinatio retribuenda describit. Illa praevidet merita, haec praeordinat praemia, praescientia ad potentiam , praeordinatio ad justitiam peristinet ; ac sic , inquit, nisi praescientia cxploraverit, praedestinatio nihil decerianit. Haec ille. Augustini ea in parte doctrinam, ut & in aliis pluribus, insectatus. Quinta ratio ex parvulorum causa peti potest. Cum enim qui adversam teis nent sententiam, meritorum hanc praescientiam praerequirant, propter dependentiam , quam volunt, praedestinatio nis a libero arbitrio praedestinatorum: diacant ex qua praescientia meritorum, aut quemadmodum ex libero parvulorum

arbitrio, qui baptiχati ex hac continuti

75쪽

a Caput tertium. vita evocantur , aeternae salutis eorum.. 1. praedestinatio pendeat. Nec enim salutem Consequuntur, quia voluerunt sibi ipsi, sed ob id quod ante omnem liberi ex parte eorum actus praenotionem , salvos facere voluerit. An sorte pueros ejusmodi cum Catharino, ex praedestinatorum numero debemus ponere, propterea quod vocati esse non videantur Unde ergonia ex vocante tantus felicitatis honor pUnde eis regnum , nisi quia hoc eis fiterita mundi constitutione Dei praedestinatione praeparatum ' quomodo autem non praedestinati, si salvi λ forte etiam cum

'I' Massiliensibus illis , adeoque & Fausto ,

'Muι hi. Augustinianae obtrectatoribus doctrinae , ' dicturi sunt aliqui, parvulorum causam non esse ad majorum reserendam exemplum. Sed hoc quamobrem dicturi sunt non videmus, nisi non unam omnium electorum praedestinationis velint esse rationem. Quod si tantum interesse pronuntiabunt, ut aliquorum sit conditio nata, aliorum vero absoluta praedestina tio, providere debebunt, ne qui electi, absoluta necessitate salventur ; cum t men neminem Deus salvet, nisi liberrimo

aequitatis & misericordiae suae judicro. a. Verumtamen nec in adultis gratia Dei alibero pendet arbitrio, quod sibi quando Vult

76쪽

De Elect. ad Gloriam immed. 73

vult subjicit , cordisque quantamcumque duritiem repente dissolvit. Neque expectat ejus obedientiam, sed potenter es cit ; quemadmodum uel unius Pauli clare docetur exemplo, qui in ipso persequendi

furore tactus a Domino & repente commutatus, paratam illi suam exhibuit voluntatem, Domine, inquiens , quid me vis facere Numquid ab ejus arbitrio q3. gratiae pendebat energia, quae cor adeo rebelle & ad persecutionis impietatem

obfirmatum , tanta celeritatς tam essicaciter sibi subdidit Aut quam gratiae suae vim in Paulo exercuit, non pluribus aliis praestitit, quorum obduratissima sceleribus corda similiter emollivit Sed nec ΑΦ ipsa perseverantiae donatio a liberi arbitrii acceptatione suspensa est: quia sicut Deus,

quos vult, convertit, non expectata eo rum voluntate ; ita etiam quos vult, per severantes facit, non expectans ut perseverare velint, sed omnino essiciendo , uvvelint, juxta clarissimam Augustini doctrinam de perseverantiae lapsorum dono.Quod si gratia Dei a libero non pendet ar bitrio quasi quendam ad acceptandum praevium praerequirens motum , cujus praevisione donetur. Neque igitur praedestinatio ad vitam , quae gratiae praede stinationem involvit, tanquam medii ad

B s talem

77쪽

ε. Ratio exsistinu.

talem finem necessarii, aut ex praelatentia meritorum , aut per dependentiam a libero arbitrio , statuenda erit. Si enim mς diorum praeparatio non est per dependentiam 1 libero arbitrio; ergo nec sinis ipsius praedestinatio. Sed nunc sacrarum litterarum addamus testimonia, quibus probetur , gloriae praedestinationem ex praevisione non esse meritorum.

Docet Apostolus in Epist. ad Rom. c. 9.

Patriarcham Iacob in quo typum sutile

interpretatur praedestinatorum in cum natus nondum esset aut quicquam egisset boni, id est , ante omnem operum meri torumque respectum, cum minor esset,

majori esse praepositum , praeque illo dilectum atque ipsa dilectione honorandum& evehendum, juxta id quod scriptum erat apud Malachiam , Iacob dilexi, Esau

autem odio habui. Namque, ait Aposto- γlus , ut secundum electionem maneret

Dei propositum, quo prae Esau statuerat honorare Iacob, non ex operibus, id est, non ex ulla operum pisicientia dictum est, major serviet minori, sed ex vocante, id est, sola gratuita vocantis Dei miseri cordia. Communis hic est Interpretum sensus, praesertim ex quo discuti diligentius coepit, quaenam esset Apostoli interlaeto propter eam, quae contra Pelagianos habebis

78쪽

De Eleor. ad Gloriam immed. Is habebatur , de gratuita Dei electione,

quaestionem. Nam antea securus agenSChrysost. hanc insinuare videri queat Apostolicae doctrinae sententiam , Ut non ex operibus , idem sit, quod, non eXpe- Orato rei eventu ; more hominum qui aliter de persionis judicare non possunt. Verum quid hoc tunc pertinet ad gratuitae electionis commendationem; illustrationemque indebitae misericordiae, de qua subjungitur a Domino e 1le dictum, miserebor, cui miserebor &c. Siquidem ad excludendam electionis gratiam sitff-cit , vel ante praescisse qui digni futuri suis meritis essent, & eos hoc nomine ad coronas elegisse. Si enim meritis bonis, postea quam esse coeperint, justa fit gloriae retributio, ergo dc ipsa quae praecedit ad gloriam electio ex praevisione meritorum , ad justitiam pertinet, non autem ad indebitam misericordiam. Itaque B. August. quamvis non esset ignarus, quid ante exortum Pelagium , circa hunc Apostoli locum Ecclesiastici aliqui tractatores commentati essent,tamen usque- adeo commendatam esse tenuit ρb Ap

stolo dilectionem Jacob, non ex aliqua praescientia operum , ut in libris , quos ad Bonifacium Papam scripsit, non dubita rit adversus quosdam Pelagianitates ita

79쪽

6 Caput tertium. AT concludere: propter quod, inquit, pr

fecto desipitis , qui, dicente veritate, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, vos dicitis ex suturis operibus , quae Deus

illum facturum praesciebat, Iacob fuisse

dilectum, atque ita contradicitis Apostolo dicenti, non ex operibus , quasi 'non posset dicere , non ex praesentibus, sed ex futuris operibus. Sed ait. non ex operibus, ut gratiam commendaret; Sc primum ut, inquit, vobis auferretur omnis vestrae caliginis latebra , propterea, tales geminos proposui, qui neque parentum meritis juvarentur, & ambo in ipso infantiae primordio, unus baptizatus, alter sine bapti simo moreretur. Ne diceretis , Deum, sicut de Iacob & Esau contra Apostolum dicitis, opera eorum futura praescisse; quomodo enim praescivitea futura, quae illis in infantia morituris, quia praescientia ejus falli non potest, praescivit potius non futura Sed neque C .s . Enchiridii locum pigebit ascribere, quo clare docet Iacob non fuisse electum ex operum bonorum praevisione, quae erat ipse facturus. Quis , inquit, tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum

voluntates, quas voluerit, ubi voluerit, quando voluerit in bonum non posse convertere sed cum facit, per misericordiam facit,

80쪽

De Elin. ad Gloriam immed. 7

facit. cum autem non facit, per judicium non facit; quoniam cui vult miseretur,& quem vult indurat.

Quod cum diceret Apostolus, gratiam

commendabat, ad cujus commendationem de illis in Rebeccae utero geminis fuerat jam locutus, quibus nondum natis . nec aliquid agentibus boni seu mali, ut secundum electionem propositum Dei

maneret, non e X operibus, .sed ex V

cante dictum est ei, quia major serviet minori. Propter quod adhibuit alterum propheticum testimonium, ubi scriptum est , Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Sentiens autem quemadmodum posset hoc quod dictum est, permovere eos, qui penetrare intelligendo non possint altitudinem gratiae; quid ergo dicemus, ait, nunquid iniquitas est apud Deum absit. Iniquum enim videtur, ut sine ullis bo- 4'.

norum , malorumve operum meritis,

. unum Deus diligat, odiatque alterum. Qua in re si futura opera, vel bona hujus , vel mala illius, quae Deus utique praesciebat, vellet intelligi, nequaquam diceret, non ex operibus , sed diceret, non ex futuris operibus , eoque modo istam solveret quaestionem : Imo nullam, quam solvi opus esset, solvaret quaestionem. Nunc vero cum respondisset, absit,

SEARCH

MENU NAVIGATION