장음표시 사용
81쪽
8 Caput tertium. id est, absit, ut sit iniquitas apud Deum ImOX , ut probaret, nulla hoc iniquitate Dei fieri, inquit, Moysi enim dicit, mi serebor cui misertus ero, & misericordiam praestabo cui misertus fuero. Quis enim nisi insipiens, Deum iniquum putet, sive judicium poenale ingerat digno, sive misericordiam praestet indigno p De nique inseri & dicit ; igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Ambo itaque gemini natura filii irae naiacebantur , nullis quidem operibus propriis , sed originaliter ex Adam vinculo damnationis adstricti: sed qui dicit, miserebor cui misertus ero , Iacob dilexit per misericordiam gratuitam, Eseu autem odio habuit per judicium debitum. Haec eo loco Aug. quibus declarat dilectionem
Iacob, non sellam non fuisse ex operum praescientia, quae ex libero arbitrio & leis M. a. vi gis cognitione quemadmodum eludere M. π ε- locum hunc conatus est Faustus sine
gratia fecisset. Sed ne ex praescientia quidem bonorum operum, quae secit ex gratia et hujusmodi enim procul dubio fuere,quae fecit. Quod ipsum insinuat etiam Aug. ad Simp. lib. I. q. a. scribens , ut, inquit, odisset Eseuso. nisi injustitiae merito injustum est. Quod
si concedimus, inquit, incipit & Iacobjustitiae
82쪽
De Elect . ad Gloriam immed. 79 justitiae merito diligi; quod si verum est, falsum est quod non ex operibus. An forte ex justitia fidei l quid ergo te adjuvat ψ Cum enim nondum nati essent; quandoquidem in nondum nato necdum
justitia fidei poterat esse. Haec eo loco Aug. satis significans , quod Iacob diis
lexerit Deus, omnem etiam justitiae fidei praeveniendo considerationem. Quare I. cum in dilectione Iacob, aeternae salutis tribuenda voluntas intelligenda potissumum sit, sicut & in Esau damnandi proinpositum; sequitur, nec ipsam vitae pra
destinationem ex bonorum meritorum
existere praescientia , sed plane gratuitam esse. Et nactenus quidem de illo Apostoli ad Rom. testimonio. Eodem facit & ille in actis Apostolorum locus, ubi sic legia D. tur, Audientes gentes gavisae sunt & glorificabant verbum Domini , & credide-- runt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. Quo loco aperte significatam sa. esse praeordinationem ad vitam, donangae fidei causam extitisse, patet, ut ideo crederent, qui ad vitam praeordinati jam erant , quia ad praeordinatum sibi finem nisi credendo pervenire non possent. Nec enim , ait, & praeordinati simi ad vitam quotquot crediderunt ; ut significaret praescientiam fidei posteriorem esse vitae
83쪽
8o Caput tertium. praefinitione ; sed e diverso , credidisse
dicit eos, qui praeordinati erant ad vitam: Cur autem credidisse , nisi quia erant ad vitam praeordinati l ipsam enim praeordinationem ad vitam , credendi eis fuisse causam,hoc pacto insinuat ; ut intelligere mus non ex praescientia fidei es se vitae praeordinationem , sed ipsam potius vitae praedestinationem praescientia fidei esse priorem. Quoniam enim praeparavit Deus electis suis vitae beatae finem, idcirco &fidem & alia quoque ad vitam necessaria praeparavit, quae quia praeparavit , a se quoque donanda praescivit. Et hoc quidem argumento doctrinam Augustini fuisse subnixam, Hosper insinuat in ea epistola, quam ad Augustinum scripsit de Gallorum quorundam querelis & o trectationibus, cum ab eo explicari petit , quemadmodum per hanc praedicati
nem propositi Dei, quo fideles fiunt, qui
praeorginati sunt ad vitam aeternam , nemo eorum,qui cohortandi sunt,impediatur, nec occasionem habeant negligentiae,
si se praedestinatos esse desperent. Atque ad illam Actorum sententiam certe reupicit subinde August. sive cum dicit comtib. 13. tra Iulianum scribens, absit, ut praedestinatus ad vitam, sine sacramento mediaistoris finire permittatur hanc vitam ; sive
84쪽
De Eleor. ad Gloriam immed. it
cum ait lib. de dono perseverantiae e liquere etiam ex iis quae ad Simplicianum c . scripsit, ipsam usque in finem perseverantiam non nisi ab eo donari , qui nos praedestinavit in suum regnum & gloriam. Et rursum lib. de praeaest. SS.osten- 33.
dit, ex eo Actorum loco, Deum ad re- p gnum etiam caelorum & ad vitam aeteris nam praeparare hominum voluntates.
Quae secutus Fulgentius,planissime, quod etiam supra citavimus, dicit, quos praedestinavit Deus ad vitam , eosdem &praedestinasse ad justitiam. In eo vero libro, quem scripsit de fide ad Petrum: tap. 3, illi , inquit , cum Deo regnabunt , quos Christus gratuita sua bonitate praedestinavit ad regnum ; quia enim tales praedestinando praeparavit , ut regno digni essent, praeparavit utique se cundum propositum vocandos, ut Obein diant, praeparavit justificandos , ut accepta gratia recte credant & bene viis Vant ρ praeparavit etiam glorificandos, ut Christi haeredes effecti, regnum caelo. rum sine fine possideant. Et hoc quidem ad intelligendam beatae vitae gratuitam praedestinationem, satis superque sufficere arbitramur ; prorsus,
ut jam liquido appareat quoniam verisissime dicit Augustinus, Deum praedesti- eap. ro. F natione
85쪽
si Caput tertium. natione sua praescisse quae fuerit ipse s
cturus non praedestinationem Dei ex praescientia, sed praescientiam eX praedestinatione esse constituendam. Neque enim quae praedestinavit ipse facere, ideo praedestinavit, quia praescivit sed ideo praescivit, quia praedestinando facere statuerit. Praedestinavit autem non sol tam date gloriam, sed & merita & omnem bonum ac salutarem liberi arbitrii usiim. Quare ideo illum praescivit, quia praedestinavit, ideo autem praedestinavit, quia hominem , quem elegit fixo & absoluto proposito, ad eum a quo exciderat, beatae vitae finem reducere voluit.
Nunc ad argumenta quae in Apolo gia opponuntur , respondeamus , quibus ex superabundanti pro majori explicatione nonnulla etiam adjiciemus. Et
x. Oh o. quidem primum objici potest, quod Angelorum Sanctorum, qui in accepta justitia perstiterunt, & hominis recti, si in gratia, quam acceperat, similiter peris severasset, praedestinatio ad gloriam, ex meritorum sit praescientia definienda: quare dc hominis lapsi praedestinationem
ad vitam ex meritorum praescientia con
stituendam videri. Cur enim non sit utrius.
86쪽
De Eleor. ad Gloriam immed. 83
utriusque praedestinationis eadem ratio viure quid est quod discrimen facere hac in causa possit λ Respondendum est, quam vis Angelis sanctis & homini, ut primum Asia a
conditus est , non potuerit perseverantiae I . meritum absque gratiae esse auxilio , non illo tamen opus esse auxilio , quo fieret ut in finem usque actu perseverarent; sed . eis clim adesset per gratiam , ut perseverare possent, si vellent, relictum est in
eorum arbitrio , ut vellent ac persever rent, usque adeo, ut inter perseverantes
Angelos & non perseverantes discrimen Is non ipsa fecerit gratia, quae esset utrisque communis , sed liberum tantum arbitrium. Ideo igitur Sanctis illis Angelis praeordinata vita fuit ex perseverantiae praescientia, quia revera quoad sui cominplementum non praedestinata ; sed praescita dumtaxat fuit eorum perseverant ia.
At nunc post lapsitim non sufficit auxilium gratiar, quo possimus si velimus, s 6. sed plane etiam illo est opus, quo fiat ut
velimus, atque in finem usque persevere . mus. Ut inter perseverante in & non per
severantem non jam solum liberum arbitrium discrimen faciat; sed & gratia ipsa, quae aliis ad persevcrandum per indebitam misericordiam datur , aliis autem justo Dei judicio non datur. Cur autem F et eX
87쪽
84 Caput tertium. ex duobus piis , inquit , Augusti huic
donetur perseverantia usque in finem, ilIi autem non donetur , inscrutabilia sunt
judicia Dei. Quod si nos se desideret, clara ne sit de praedicto perseverantiae discrimine August. doctrina , in promptu sunt 8c quae scripta reliquit lib. de correptione& gratia , quae hic non pigebit subjicere. Primo , inquit, homini, qui in eo bono,
quo factus fuerat rectus, acceperat possienon peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non Θeserere, datum est adjutorium perseverantiae , non quo fieret ut perseveraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non posset. Nun Cvero Sanctis in regnum Dei per gratiam praedestinatis , non tantum tale , adjutorium perseverantiae datur, sed tale, ut ipsis perseverantia ipsa donetur , non solum ut sine ipso persevcrantes esse non possint,
Verum etiam ut per hoc donum non nisi perseverantes sint : Et rursum. Ac per
hoc , inquit, nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis , sed in ipso gloriari, qui eis non solum dat adjutorium, quale primo homini dedit, sine quo non possint pers
verare si velint ; sed in eis etiam operatur& velle, ut quoniam non perseverabunt,
88쪽
possibilitas & voluntas divinae gratiae laringitate donetur. Tantum quippe Spiritu
Sancto accenditur voluntas eorum , ut
ideo possint, quia volunt, ideo sic velint , quia Deus operatur ut velint. Nam si in tanta infirmitate vitae hujus. ipsis relinqueretur voluntas sua , ut in adjutorio Dei , sine quo perseverare non possent, manerent si vellent, nec Deus in eis operaretur ut vellent, inter tot & tantas tentationes, infirmitate sua voluntas ipsa succumberet , & ideo perseverare non possent , quia deficientes infirmitate sua, nec vellent, aut non ita vellent infirmitate voluntatis, ut possent.' Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter& insuperabiliter ageretur, & ideo quamvis infirma, non tamen deficeret, neque adversitate aliqua vinceretur. Ita factum est, ut voluntas hominis invalidare imbecilla in bono adhuc parvo perse-Veraret per virtutem Dei, cuna & voluntas primi hominis fortis & sana in bono
ampliore non perseveraverit, habens vi tutem liberi arbitrii ; quamvis non des turo adjutorio Dei, sine quo non posset perseverare si vellet, non tamen tali, quo in illo Deus operaretur ut vellet. Fc
tissimo quippe dimisit atque permi
89쪽
8s Caput tertium. facere quod vellet, infirmis servavit, Ut ipso donante invictissime quod bonum est, vellent, & hoc de re invictissime
Hactenus Augustinus perseverantiae quod volumus discrimen luculenta admodum oratione explicavit. Qui vero nullam ponunt disserentiam inter perse verantiam hominis lapsi atque vitiati, Msanctorum Angelorum , qui in sua rectitudine perstiterunt , eoque clarissimam Augustini doctrinam aperte convellunt,
Gallorumque illorum, in quibus Pelagianismi quaedam. haesere reliquiae, pia
cita & sententias querelasque renovant, haud sane mirum , si eodem modo utro rumque praedestinationem ex meritorum praescientia definiant. Hylarius certe ad
Aug. scribens , quid Massilienses hac in parte: de D. Augustini doctrina iudicarint, ejusmodi verbis expressit. Deinde, inquit, moleste ferunt ita dividi gratiam , quae
vel tunc primo homini data est. vel nunc omnibus detur, ut ille acceperit per seu rantiam, non qua fieret ut perseveraret,
sed sine qua per liberum arbitrium perseverare non posset: Nunc vero Sanctis in regnum per gratiam praedestinatis non tale adjutorium perseverantiae detur, sed tale, ut eis ipsa perseverantia donetur; non
90쪽
solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum non nisi perseverantes sint. Haec αρ. r.
ergo Massiliensibus perseverantiet distin- stio non placuit, quos propterea in qu qst. de prςdest. Sanctorum caligare adhuc Augustinus dicit. Nimirum quod perseverantiq complementum in hominibus
lapsis , sicut & in Angelis Sanctis soli pri7scientiq subjicerent, non pret destinationi Dei ascriberent. Ideoque ex illiusprqscientia meriti, vellent non Angelos modo Sanctos , verum etiam homines lapsos & depravatos esse ad vitam prς destinatos. Quocirca & nunc quidem Augustini judicio, in eadem quq stione caligare censendi sent, qui prςdestinationem vitet ex tali suspendunt prsscientia, non modo propter perseverantis complementum , Verum etiam propter oblatς gratiqacceptationem ad incipiendum ac perficiendum. Ηqc enim omnia tali subjecta Prqscientis subtrahuntur pr destinationi,quq talem, ut sentiunt,' prqrequirit prῆ-Wientiam. Quia revera si haec quoque praedestinata forent , tantum praedestinata esse concedi oporteret ex ipsa prςdestinatione ad beatae vitae finem; & si praedestinata , ergo praescita. Siquidem respectu