장음표시 사용
111쪽
sog Caput tertium non deferre solere ; sed meritis, quia Deus
acceptor perlonarum non est. Unde Ee
Apostolus ait, quos pr scivit, & prςdestinavit. Hςc ille. Ubi manifestum est, loqui
eum de vita aeterna sub ratione mercedis ἔ 3. quam sic consideratam , ut certum est, meritorum esse intuitu praeparatam neque enim merces praeparari nisi merito potest ita perspicuum est , debitam esse tecundum , justitiam , quemadmodum expresse i plesignificat: ideoque hac comparatione ad electionem gratiae seu praedestinationem graruitam, de qua parte hic agitur, minime
Caeterum praeter. hane mercedis praeparationem, quae ad Dei justitiam pertine agno sicenda in primis est , ut supra diximus, vitae aeternae, qua ratione gratia est, prae' 'si' paratio, juxta id quod Paulus praedicat, gratiam Dei esse vitam aeternam , gratiae autem apud Apostolum rationem non haberet, nisi quadam consideratione esset indebita , & nomini ex seipso nihil meritorum adserenti, planeque indigno, gratuita Dei miseratione praeparata, quae gratiae prae paratio proprie di secundum August. definitionem , praedestinatio est. Quod vero adjungitur apud Ambrosium hisce verbis non enim ante praedestinationem, quam
praesciret , sed quorum merita pr sciret,
112쪽
De Elect. ad Gloriam immed. 369eorum praemia prςdestinavit e tametsi rectὸ accipiatur iuxta explicatum a nobis sensum, de praedestinatione justitiς , non gratiae;
sciendum tamen est, vetustiora exemplaria diversis impressa temporibus, ea verba non habere, & haud scimus quanam ratione intextum Ambrosianum irrepsisse potuerint. Eadem responsio est, ad Commentarium
Ambrosio inscriptum , in illud ad Rom. 8. Nam quos prςscivit & praedestinavit. Cuius verba sic habent: istos enim, inquit, quos prescivit futurosi sibi devotos ipsos elegit ad promissa praemia capessenda. Ubi
cum expressam prςmii faciat mentionem, satis insinuat, non de gratuita praedestinatione , seu gratiς electione se loqui, sed ea, qua secundum justitiam Dei merces pro fide & labore decernitur. Quamquam ex tribus Commentariis, quos supra potuimus , unum aliquem huic expolitioni praeferendum es se putemus. Quod vero in c. 9. eiusdem Epist. scribit: unum, videlicet Iacob, elegit pra scientia , & alterum sprevitet eum in primis recipere Commentarium queat, quem indicat August. l. de dono perlever. c. I 8. ut nimirum prςscientiam pro prςdestinatione author ille eo loco posuerit g cujus intelligentiς videri possit significationem aliquam suggerere, quod subjungit dicens , ct in
113쪽
tio Caput tertium. illo, quem elegit, propositum Dei manet, quia aliud non potest evenire, quam scit& proposuit in illo, ut salute dignus sit. Porro ne a Scripturae quidem usu alienum esse, ut prociendi, seu prςscientiς vocabulum pro praedestinatione ponatur, praeter eum locum quem Aug. prosert eX C. D. ad Rom. ostendit etiam Epist. Petri prioris exordium , ubi scribit electis advenis secundum praescientiam , id est, praefinitionem S praeordinationem Dei Patris , in sanctificationem Spiritus. Quamquam intelligi etiam Commentarius ille possit, ut de electione ad gloriae mercedem dicatur esse locutus; praesertim quia paucis inte positis dicat in hunc modum t hoc quasi
praescius, non personarum acceptor 3 nam neminem damnat antequam peccet, &nullum coronati, antequam vincat. Declarat igitur Author ille, non decerni a Deo vel prςmia , vel poenas, nullo cauis habito respectu ; sed praemia quidem ob merita bona quae praescivit, poenas. vero ob peccata. Eandem recipiunt solutionem Chrysostomi verba, quae expressit Hom. 8 o. in Matth. tractans illud - Venite benedicti Patris mei. Nam antequam , ait, nati sitis, quia sciebam vos ejusmodi futuros, haee vobis a me prςparata fuerunt. Agit ergo manifeste de praeparatione prςmiorum, quς in
114쪽
De Elect . ad Gloriam immed. iii in quantum hujusmodi, ex praevisione fluit
meritorum; sed eorum , quae ideo praevisa sunt, quia donanda fuerunt ad consequendum beatae vitae finem gratuita & absoluta Dei praedestinatione peccatoribus ab aererno praeparatum. Damasceni locus ex dial. . , si Acontra Manichaeos quem hoplothecae titulo Meteτ s Φοῦ. ex Turriano citant, nullam nobis ex supra dictis dissicultatem parit. Loquitur enim, ut ex antecedentibus illis verbis constat, de gubernatione Dei, quae, providentiae, pro positi, ac praedestinationis executio est, qua velut justus Judex pro meritis cuique vel praemia, vel poenas reddit: quae quoniam futurorum sit praescius, ab aeterno eum ait immutabiliter pr finivisse ac praedispositisse. Sic enim ejus se habent verba: Deus omnibus prospicit, omniaque gubernat, nombis tamen, qui nec quae futura sunt, nec quae praeterire, nec ea omnia quς praesentia sunt novimus , ejus gubernatio minime aequa videtur, cum sit aequissima, optima,
justissimaque. Nam quq in nobis sunt, ceu prςsientia cognoscit , quaeque futura sunt juste, prout illi placet, & vult, & judicat.
Et mox : Deus, inquit ita judicat, ut numquam judicii eum poeniteat, neque etiam post latam sententiam tunc demum rem agnoscat, sed omnia priusquam fiant , praecognoscit, ac unicuique quantum condum
115쪽
εα Caput terarum. cit, iuste ac prudenter praedestinavit: eoncinne ea quae extra nos sunt, eis quae penes nos sunt, prςordinans. , Hinc paulo post ea subjungit verba,quq ab ipsis urgentur: Prς- videns itaque Deus ea quς nos sponte facturi sumus, ea videlicet, quae in nostra sunt potestate,virtutem puta dc vitium,& ea quae non stant in nostra potestate saeterna videlicet
praemia & supplicia pr 'efinivit. Ubi ma
nifestum est, eum agere non de glatiae, sed justitiae praedestinatione, & praedefinitione, qua pro benefactis mercedem ac prςmia decernit. Porro Clemens Alexand. tametsi ob non paucos errores detracta ei a Gelasio authoritas est, ut merito etiam rejici a nobis potuerit, tamen quid dicat expendere non gravabimur. Sed sententia ejus de sonte suo repetenda est, non ut a Professoribus refertur, truncata. Ecclesia Catholica, inquit , lib. 7. Stromat. Dei voluntate per unum Dominum congregat eos, qui jam sunt ordinati , quos praedestinavit Deus, cum eos justos cognovisset. Hic locus etiam pro nobis facit. Nam in prioribus illis verbis congregat eos, qui jam sunt ordinati allusio est aperta ad illud Actor.
13. Crediderunt quotquot erant ordinati ad vitam e ubi nostra aperte confirmatur sententia. Quod autem sequitur , rectum
ac facilem habet sensum: Quos praedestinavita.
116쪽
De L lecti Glortum immed. 1 1 havit, cum justi)s cognovisset: sed tales
utique suo munere facturus; facturus au tem ad assequendum praedestinatum gloriae nnem,in quem eos jam antC Ordinarat.
Superest Hieron. cujus in I. c. Malachiae haec sunt .erba: Porro dilectio & odium Dei, 'el ex praescientia nascitur futuroinrum , vel ex operibus: alioqui novimus, quod omnia Deus diligat, nec quidquam eorum oderit quae creavit; sed proprie eos suae vindicet charitati, qui vitiorum hostes sunt & rebelles, & e contra illos odit, qui a Deo destructa cupiunt rursus exstruere. Hoc loco, quod ad odium pertinet, clarum est, quod ait, ex praescientia nasci futurorum. Neminem enim odio habet Deus , nisi peccati, quod praescit, intuitu. Alterum vero expositione indiget, cum sit manifestum , quod etiam vitiosos diligat - & quemadmodum Apostolus ad Rom. docet , suos quoque inimicos, pro quibus obire non dubitavit, ut amicos sibi ex inimicis redderet ' lio
qui enim & dilectio quae ad gratiam si e
impertiendam , ex praescientia erit ITicritorum , si neminem omnino diligat, nisi quem vitiorum invenerit hoste id. Dicit ergo Hieron. quod neminem Deus ad
gloriam diligat, id est , quod n : mini dare et loriam statuerit, nisi qui vitia odisset
117쪽
hoc autem quibus aliquando inesset, id praescivit antequam esset, sed ideo ruturum praescivit quia per gratiam suam id erat ipse effecturus: G loc propterea, ut is, qui erat peccatori gratuita praedestinatione praedestinatus, finis quoque posset justum praemium mercesque laboris. Idem vero q. 1O, Epist. quam scribit ad Edibiam , haec habet verba. Vasa , in quit , misericordiar quae praeparavit in gloriam , quae vocavit shoc est , nos qui non solum ex Iudaeis sumus, sed etiam ex gentibus non fulvat irrationabiliter 8c absque judicii veritate , sed causis praece dentibus ; quia alii non susceperunt silium Dei, alii autetia recipere sua spou te voluerunt. Et mox : ex quo , inquit, ostenditur, non gentes eligi, sed hominum voluntates. At his Hieronymus verbis non aliud vult dicere, quam aeternam hominum salutem ex meritis esse, &eam quemque adipisci, non quia certae
sit Nationis , sed quia bonae sit volun
Et haec quidem ad Veterum testimonia dicta suis ciant: ex quibus intelligi queat, quam nostrae& Aug. sententiq non sint adversit quidquid ad Scholasticos Doctores & Neotericos nonnullos sit reia pondondum , qui praedestinationem ad gloriam
118쪽
ex meritorum praescientia interdum profluere dicant, ac in primis ad Ruardum α Driedonem in Apologia citatos, quan do disertis verbis praemii ac remuneratio nis faciant mentionem ; id quod a Do- .minico Bannes observatum fuit p. I. D. . q. 23. art. I. Nulla hic ergo inter Graecos Latino iaque & Aug. hac in parte discordia aut dissidium est, nec ad eos inter se concialiandos necesse est ad diversam confugere praedestinationis apud eos significationem; ut ille quidem propositum intellexerint donandae vitae aeternae, Aug. Uero gratiae, quae ducat ad vitam. Nam is tametsi dversus Pelagium intentus, ad totam fere respiciat effectuum praedestin tionis congeriem , cujus a sui exordio nullum in nobis fit meritum, nonnunquam tamen & ad ultimum respicit esse oum, ad quem gratuito etiam praedesti natos esse nos velit; non solum non eX
legis vel naturae, sed nec gratiae quidem praevitis operibus. Sed ubi ea certissima, solidissima , facillimaque conciliandi sit ratio I si illos dixerimus de praedestinatio-nς electione non gratiae, sed justitiae locutos ; Augustinum vero de gr/tuita:
119쪽
lti Caput tertium. con)mendat. Unde constat Augustini exisplicationem Apostolo magis congruere, ac verum esse, quod post Augustinum' etiam Ru ardus a. 7. f. 33 s. annotare non dubitavit: ante exortam Pelagii haere sim non fuisse exacte disputatum de divinae praedestinationis & reprobationis judiciis, & nondum hujus mysterii di ficultates in quaestionem venissent, hae reticis Pelagianis nondum Ecclesiam per turbantibus. Sed loco huic priusquam finem imponamus, breviter nobis ad Austini loca quaedam danda responso est, quae a quibusdam objiciuntur, ut eum sibi ipsi adversum faciant, atque contra rium. Augustinus, inquiunt, in praedestinationis definitione non praeparationem tantum , sed etiam praescientiam po nit. Praedestinatio , inquiens, est prae- Ibis V i. scientia & praeparatio beneficiorum Dei.
Praedestinationem ergo ex meritorum
praescientia statuit. Respondemus jam sup . a nobis fuisse admonitum , Augustinum eodem per omnia praescientiam repraeparationem referre , hoc est, ad unia versa beneficia, quibus certissime libera tur quicumque liberantur. Nec enim dicit , praedestinationem esse praescientiam meritorum , & propter merita praepar
tionem gloriar ; sed est, inquit, praescies.
120쪽
De Elecy. ad Gloriam immed. II
tia, & non solum praescientia, verum etiam praeparatio beneficiorum Dei, qui bus certa electorum liberatio continetur. Eodemque modo respondere licebit ad
id quod habet liber hypognost. apud
Augustinum. Propterea, inquit, praedestinat, quia qualς futurum sit praescit Neque enim significare voluit, praedestinationem ex meritorum esse praescientia. sed praescientiam & praedestinationem ad idem restrens objectum, hoc dixit. Hoc enim est Deo praedestinare, ut repeti non semel August. quod futurum ipsius opere sit , praescire. Quod enim ille Hypognostici Author noluerit vitae prae destinationem ex meritorum praescientia definire, aliquanto post satis aperte ostendit. Dicimus, inquit, de damnabili hominis massa Deum praescis se misericprdiai non mςritis quos ex electione gratiae prς destinavit ad vitam. Sed cur ergo,inquiunt, praescientiam in sua definitione posuit Augustinus Quia nimirum praedestina tio sine praescientia, hoc est, certa futurorum praenotione non sit. In quo plurimum ab humanis praedestinationibus divina distinguitur. Homin s enim multa saepe iacere constituunt, quae secturine sint , incertum habent: Proponit enim homo, &Deus disponit. At vero DeuS