장음표시 사용
131쪽
vel aliqui alii per malitiam occiderent, ut ita peccati author esse videatur, id quod hi cum Calvino sequi praesupponunt , in
eoque partes iterum ejus non parum ad juvant. Sed hoc sequi negamus. Potuit enim Filium suum per manus innocuas Pater ipse occidere, quemadmodum pra cepit Abrahae, ut Filium suum Isaac imis molaret. Quae igitur circa Christum suum facere per se ipse Pater potuit, ea ut fierent , ad hominum salutem absolute voluit atque disposuit: quod sane propositum suum ut impleret, Iudaeorum maliatia , quam ad haec paratam fore praevidebat , uti constituit. Quocira ut Christum Iudeti occiderent, in eumque odio seu malignitate saevirent, permisit tantum; non autem in quo Calvini est error) etiam decrevit. Ut vero Christus occideretur, & eo supplicii genere assiceretur,idque eo tem pore ac loco, divinet non tantum fuit per
missionis, sed etiam disipositionis ac voinluntatis. Sed neque sufficit, quod addit Apologia: datum esse Christo praeceptum , ut mortem perferret. Nam praeceptum datur etiam cuique nostrum, ut Carnis tentationes, quando invitis nobis oboriuntur, patienter toleremus; nec ta
men disponit Deus, ut hujusmodi tenta I tiones
132쪽
tiones exurgant, sed permittit tantummodo, & Christus Diaboli tentationem, quam Vitare potuerat, perferre utique deinbuit. Non voluit tamen Deus ut eum dia bolus tentaret, sed permisit tantum : si cuti & blasphemias passionis tempore ei dem illatas permisit tantum , non voluit. Neque enim blasiphemare ipse, sicut occidere potuit, vel occidendi dare praecep tum. Sed cum hoc posset, maluit optimam suam de Christi morte & immolatione voluntatem, per praecognitam Judaeorum implere malitiam , non autem, uti Calvinus delirat, a se ad hoc incitatam. Quia vero voluntatem suam per Judaeorum implevit malitiam , ideo percussisse filium ipse dicitur; quia ut per cuteretur disposuit. Nam his quoque, per suam permissio-3s' nem , Apologia non satisfacit. Si enim ideo percussit, quia percuti permisit, renon protexit ; ergo dici poterit etiam, Iudaeos exstimulatse ad Christi necem, quia ne & a seipsis, & a diabolo exstim
larentur , non eos protexit, sed, ut digni erant, ad tantum nefas agi permisit. Evasiones ergo istae neque Scripturas explicant, neque doctrinae saniori satisfaciunt.
t ''7 Et D. Τhom. aperiens in Summa, quomodo Pater Christum passioni tradiderit
133쪽
derit, pro ratione non tantum ponit, quod eum non protexerit, sed persequentibus exposuerit, aut quod ei patiendi voluntatem, per charitatem inspirarit, verunt etiam quod aeterna sua voluntate praeordinarit Christi passionem ad humani generis liberationem ; secundum illud, in- , quit , quod dicitiir Isai ς 33. Dominus
posuit in eo iniquitates omnium no- .strum. Et iterum: Dominus voluit eum conterere in infirmitate. Mirum est auistem Prosessores, cum priores duas ex D. Tho. rationes desumpserint, tertiam, quae
ibidem subjungitur, dissimulare voluisse; ' id quod animi est sane parum candidi, &veritatem non satis sincere investigantis. Concurrunt autem ad D. Thomae explicationem veterum etiam Patrum sententiet, ut Leonis serm. 9. de passione Domi- εὶρ . 'rni. Sacramentum , inquit , Dominicae passionis in salutem generis humani, ante tempora aeterna dispositum. Et iterum: Sh m. 16. In salvandis hominibus per crucem Chri- sti , communis voluntas erat Patris, M, Filii, communeque consilium, nec ulla poterat ratione turbari , quod ante aeterna iacula & misericorditer erat gispositum, re incommutabiliter erat praefinitum. Et alibi: Cum ergo omnia, inquit, quae in
134쪽
to ante praedicta sint, ut non tam de suturis , quam de praesentibus, propheticussit sermo contextus , quid aliud nobis quam sempiternarum dispositionum Dei immutabilis ordo reseratur, apud quem& discernenda jam judicata , & futura jam facta sunt Cum enim & qualitates
actionum nostrarum , & effectus omnium voluntatum scientia divina praeveniat , quanto magis Deo nota sitnt opera sua Et recte placuit quasi facta recoli, quae non poterant omnino non fieri. Quam sempiternam & incommutabilem dispositionem Dei probans, adducit lo cum Actorum 4. a nobis in Censiura citatum in Convenerunt facere quae manus tua & consilium tuum fieri decreverunt.
Ubi mox quasi Calvini soluturus argumentum , Nunquid , inquit , iniquitas persequentium Christum ex Dei est orta consilio ἐ Et illud facinus , quod omni
majus est crimine, manus divinae praeparationis armavit pNon hoc plane de summa justitia sentiendum est , quia multum diversium multumque contrarium est, id quod in malignitate Iudaeorum est praecognitum, & quod in Christi est passione dispositum, non inde processit voluntas interficiendi, unde moriendi, nec de uno exstitit Spiri-
135쪽
tu atrocitas sceleris , & tolerantia Reindemptoris. Non enim has impias furentium manus immissit in se dominus, sed admisit , nec praesciendo quod faciendum esset, Coegit ut fieret, cum tamen ad hoc Carnem suscepisset, ut fieret &c. Hacte mus ille. Ad eandem divinae voluntatis dispositionem pertinet, quod habet Augustinus super Ioannem scribens. Quis T . 1 9.
potest , inquit, quae facit ita disponere, quomodb disponit homo ille , quae passius estλ sed homo mediator Dei & hominum, homo de quo praedictum legitur: & ho
mo est, & quis cognoscet eum p Quomodo homines per quos haec fiebant, videbant hominem , sed non agnoscebant Deum , homo namque apparebat , &idem ipse disponebat haec omnia , qui l tebat. Et haec quidem de Christi morte 86.& passione dicta sussiciant; quanquam ut& hoc addamus, mirum est nec placet sicut sonat, quod ait Apologia, praevidisse Deum Iudetorum malitiam per condi tionatam praescientiam.Nam quod simpliciter futurum erat, Deo absolute volente permittere , cur non absolute futurum
praevidit, ut ab ulule etiam malitia illati vellet ad peragendum Dominicae pas onis Sacramentum , quod in hominum
alutem absolutς dispotuerat 3 Iam ut ad η7
136쪽
34. Caput quintum. Martyres veniamus, similiter & de ipsissentiendum putamus.
Ut praesupposito hominum lapsu, Deus
absoluta voluntate electos aliquos esse Martyres, & Christo in passione esse conformes voluerit, & propter ipsum specialiter cruciatus & tormenta patienter fortiterque tolerarent; sed ad hanc implendam circa illos suae gratiae dignationem , malitia quorundam hominum uti voluit, quam praevidebat, permittendo
eis in illos saevire, quos jam ad passionem pro Christo subeundam prius elegerat. Quare & hic tres illae jungendae sunt causae, quas in Christi martyrio D. Th. supra loco citato conjunxst: ut videlicet electorum suorum Deus martyria faciat;
non eos tantum adversus persequentium
non protegendo furorem , aut fortitudinem ad perserendum inspirando , verum etiam ipsam praeordinando passionem; dum illos sic voluit honorare , ut pro Christi nomine paterentur. Quocirca etsi in eo tantum Dei permissio est, quod persecutores malitiose crudeliterque affli gant, non tamen sola permissio est, ut Martyres patiantur atque affligantur ; sed& voluntas Dei & constitutio. Et sequitur quidem ; si vult Deus passionem , vult & actionem sine qua passio esse non potest;
137쪽
De Praeord. Paff. Christi. 13s
potest: sed non sequitur; ergo hanc vult actionem ex odio & crudelitate proseinctam : sicut supra de Christo est dictum. Quemadmodum etiam non sequitur, Christus occidi voluit, & inique occisus est, voluit ergo inique occidi: quia a substantiatransiit ad qualitatem ; ut in illo vulgato exemplo: Comedere voluit quod
emit, crudum emit, crudum ergo comedere voluit. Quiae accidentis falla
Ut autem hunc locum concludamus , . tenendum in eadem hac cum Prosessoribus sententia Faustum etiam illum Rhe l. a. e.
gientem fuisse Episcopum , cujus eadem eum Massiliensibus sentientis mentionem suptii jam fecimus. Is enim l. a. de gratia& libero arbitrio de Bethleemiticis inissentibus loquens, ita scribit. Hanc itaque parvulorum , inquit, interfectionem non dispositio Dei; sed impietas ordina vit inimici. Et rursus: non eos , inquit, praedestinatio morti addixit, sed causae occasio consecravit. Quem eos mirum est sequi potius, quam Divum Thomam maluisse. η
138쪽
t pologiam Assertionis ai. CAPUT VI. ΡErseverantiar, uti & praedestinatio
nis certitudo non ex conditionata , quam supra refutavimus; sed ex absoluta Dei petenda praescientia est , qua, quOS elegit, gratiae suae beneficio perseverantes absolute se facturum esse praenovit ;quae tamen vel certitudo , vel gratiae efficacia neque libertatem nobis, neque e X-cidendi possibilitatem adimit. Unde non satis candide Apologia ita nostram proponit sententiam quasi certitudinem eX meragratiae efficacia statuamus, hoc est, liberam arbitrii cooperationem cum Calvino 'Oane emus, id quod minime verum est ;imo dicimus, ita Deum perseverantiam in nobis operari, ut defectibilitatcm voluntatis, cadendique per lingula periςuculum non auferat. Unde respectu proximae causae , praedestinatus absolute loquendo , excidere, non perseverare, &non salvari, sed & damnari potest; quanquam respecta divinae praedestinationis. quoniam indefectibilis est ea causia , fieri non potest ut non perseveret; sed quarpon simplex & absoluta, sed ex suppositione
139쪽
sitione necessitas est. Optime autem cum hac explicatione consistit ille in Apoc. locus: Tene quod habes , ne alius accupiat coronam tuam. In primis, quia generalem habet ea sententia admonitionem ad omnes in genere Iustos pertinentem, qua moneantur , ita semel. adeptam custodite justitiam, ut ne ab ea per socordiam excidant, alioqui enim futurum ut coronam quoque , quq non nisi perseverantibus detur, perdant ipsi, atque alteri cedat. Id quod in temporaliter justis certum ac evidens est frequenter impleri. Nam & hi veram nec simulatam aliquam
habent justitiam ι & quemadmodum
perseverantiam, ita & coronam sperare possunt ac debent. Ad Praedestinatos vero quod attinet, recte & illi hujus periculi admonentur, quia licet eorum per seu rantia in praesestinatione certissima sit, tamen quia per liberam ac defectibilem humans voluntatis caussam propositum hoc suum implet Vrus est Deus, recte vigilandi solicitudinem ac timoris humilita tem imperat, quippe perquam custodire eos in justitia, & operari in eis perseve- lrantiam soleat. Quomodo hunc Apoc. II. locum valde bene Augustinus. & post se ist. Αο-
eum Bonavent. traciavit e quam eXpli I. p. q. 23.
140쪽
i38 Caput septimum. De Grai.Chrs.
que pretieriere Scholastici. Unde intelligi potest , excidendi possibilitatem neque
perseverantiet certitudini, neque essicaciae electionis ad gloriam, etiam ante conditionatam praevisionem , quidquam adversari; nec satis considerate reprethensum B. Augustinum. Sed visum hic professoribus fuit Catharinum sequi potius. qui libro I. de praedestinatione, rejeeho
Aug. non dissimilia commentatur.
6 Apologiam Assertionis ass. CAPUT VII. SUpersunt in hoc pr destinationis a
gumento Scripturae aliquot, de quarum germano intellectu controvertitur, in quibus priorem contra B. Aug. sententiam Apologia tueri pergit. Non pigebit ergo eas paulo tractare diligentius. Et primum quidem illud Ioan.6.Hqc est voluntas ejus qui misit me Patris,ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resus. citem illud &c. Ne hinc praedestinationis certitudo de absoluta Dei Patris voluntat descendens, statui posset; sic intellige dum Prosessores docebant a ut non ad solos electos; sed ad omnes omninb perti