Defensio censurae Facultatis S. Theologiae Academiae Lovaniensis, ...

발행: 1641년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

An Relinquat volunt. in determ. 339

Patris voluntatem, ut omites sufficientia habeant ex Christi merito auxilia, renon stet per eum, quo minus salventur. Sed quis non videat , quam liqc coacta& violenta interpretatio sit, ad ipsorum videlicet inflexa contortaque doctrinam. Unde in Apologia paulo circumspectilis Patris donationem ad solos in genere fideles, inter eos tamen & reprobos, perti nere interpretantur. Sicubi vero ad solos etiain praedestinatos referri videatur, tum salvos quidem illos absolute futuros significari, sed non ante omnem prq scientiam, saltem conditio natam. Sed nos neque hqc de omnibus generatim hominibus, nec de reprobis , etiam ad tempus fidelibus , sed de solis pretdestinatis accipienda esse , quos B. Joannes tribus Euangelii sui capitibus 6. II & i8. donatos Christo a

Patre scribit, asserimus. Nam illud, de conditionata pret sicientia, commentum supra 'abunde confutatum est. Ergo non esse ibi de omnibus hominibus Joanni sermonem , nec eoS omnes intelligendos Christo donatos, inde primum cognosci potest, quod Christus donatos ubi contra Mundum distinguat; quod discrimen priama illa intelligentia confundit , omnes omnind homines totumque Mundum nullo faciens discrimine donatum. Dein d

142쪽

i o Caput septin am. De Grat. Chri .

de venire ad se ait omnes quotquot ipsi a Patre donentur: Omne, inquit, quod dat mihi Pater ad me veniet. At qui infideles permanent, ad Christum non VC-niunt; non ergo sunt filio donati. Praeterea omnes hujusmodi qui trahuntur a Patre,abeo docentur eumque audiunt, ut per se Veranter ad Christum veniant. Atqui in fide inles qui non veniunt,nec credunt, non trahuntur, neque docentur; ergo nec donan tur. Sed nec inter donatos censendi sunt rein

probi temporaliter fideles.. Donatorum enim nemo perire sinitur; sed dat eis Christus vitam aeternam. Ubi si dicas, non perire , quantum in ipso est, jam id omnibus etiam reprobis erit commune. Deinde Christus servasse se omnes ait sibi donatos, nec eX eis quempiam periisse. At periere

Capharnaitae & Iudas, ad tempus fideles, qui proinde donati non fuerunt, juxta illud, Nemo ex iis periit, nisi filius perditionis, id est, sed solus filius perditio nis. Rogat 3. Christus pro sibi devotis,

ut eos Pater servet in nomine suo. In qua sane petitione exauditus pro sua reverentia fuit. At non servantur reprobi ad tempus justi, non sunt ergo donati. Quarto rogat Patrem Christus, ut quos ei dederit , cum ipso sint & gloriam ejus videant, non id autem continget reprobis etiam

143쪽

sn Relinquat volunt. indeterm. ltemporaliter diligentibus; non ergo donati sunt. Postremo, donatos Christus contra Mundum distinguit, reprobi autem omnes ad Mundum pertinent, etiam temporaliter fideles salioqui etiam pro eis Christus rogasset, nec utique frustra) non ergo de numero sunt donatorum. Non

ergo reprobi ulli, sed soli praedestinati intelligendi sunt Christo esse donati: nec

alibi in scriptura usquam aliter hanc um .cem usiurpatam temere invenies. Nam ερθ- quod Ps. 2. Gentes ac termini terrae Chri- ,Σtizsto in haereditatem & possessionem , donantur, proprie in electis, & electorum peCtotum orbem futurorum ratione, quibus reprobi temporaliter solum adhaerent, dc quasit supra numerum tantum adjunguntur , intelligi debet. Matthaei autem Ultimo , capite , data Christo significatur etiam in reprobos judicii & damnationis potestas , qui tamen dici non possunt Christo donati. Sic&apud Ioannem cap. x . Dedit Pater Filio potestatem omnis carnis , id est, in omnem carnem seu hominem; sed ut electos misericorditer liberet , reprobos vero pro meritis suis judicet atque comdemnet. Denique omnia quae Patris, eadem & Filii sunt, sed peruliari modo electi; non solo videlicet reationis titulo, sed gratuitae etiam electionis

144쪽

i et Caput septimum. De Grat. Chriν.

ctionis ac praedestinationis beneficio. Sedi operae pretium jam fuerit, quaenam pater-nς donationis hujus apud Augustinum interpretatio sit, breviter demonstrare. Ejus itaque lib. de corrept. & gratia ista sunt c p. s. Verba. Hi ergo , inquit, Christo intelliguntur dari, qui ordinati sunt ad vitam aeternam , ipii sunt illi praedestinati & secundum

propositum vocati, quorum nullus perit. Ac per hoc nullus eorum ex bono in malum , mutatus, finit hanc vitam quoniam sieest ordinatus, & ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat vitam, aeternam. Et Iib. contra Julian. Abiit enim , inquit ut praedestinatus ad vitam sine Sacramento mediatoris finire permittatur hanc vitam. Propter hos Dominus ait: haec est autem voluntas ejus qui misit me Patris , ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Sic depraedest. Sanctorum: omnes, inquit , do- cap. rL cibiles Dei veniunt ad Filium , quoniam audierunt, & didicerunt a Patre per Filium,

qui evidentissime dicit, omnis qui audivit a Patre & didicit, venit ad me. Istorum autem nemo perit,quia omne quod dedit ei Pater, non perdet ex eo quidquam. Quisquis inde est, omnino non perit , nec erit indE qui pe- tibii. Similiter se per Joannem trach. ios. De Mundo, inquit, sibi a Patre dicit Filius datos homines, quibus alio loco dicite

145쪽

as Relinquat volunt. indeterm. 3 3

Ego vos elegi de Mundo. Quos Deus FLlius de Mundo elegit cum Patre, idem ipse homo Filius de Mundo aceepit a Patre et non enim Pater illos Filio dedisset, nisi elegisset. Item & alibi ad illud , Pater quos de- 'disti mihi, volo ut ubi ego sum, & illi sint mecum; Qui sunt isti, inquit, quos ait a Patre datos sibi Nonne illi de quibus alio

loco dicit. Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum Z Ipsi sunt ergo quosa Patre accepit, quos & ipse elegit de Mundo. Atque elegit, ut jam non sint de Mundo. Et mox : dedisti ei potestatem omnis carnis, id est, omnis hominis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Ubi ostendit potestatem se quidem omnis hominis accepisse, ut liberet quos Voluerit, darnnet quos voluerit, qui vivos & mortuos judicabit ; sed eos sibi esse datos,

quibus omnibus dat vitam aeternam. Sic enim ait: ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Proinde, inquit, non ei dati sunt, quibus vitam non dabit arte ram a quamvis & ipsorum potestas datait, cui potestas data est omnis carnis, id se, omnis hominis. Ita Mundus reconciatus , ex inimico liberabitur Mundo; am in illo exerit potestatem suam ut eum

i mortem mittat aeternam: hune autem

cit suum, cui uitam dat aeternam. Sic &August.

146쪽

Caput septimum. De Grat. Christ.

August. secutus B. Prosper in eodem, inquit Euangelio , de his quos Pater dat filio, qui

& omnes veniunt ad filium,& quorum nullus perit. Haec ipsius Domini ore dicuntur romne quod dat mihi pater, venit ad me ,& eum qui venit ad me, non ejiciam foras; quia descendi de Caeso , non ut faciam voluntatem meam , sed voluntatem ejus, qui misit me , Patris; ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo quidquam , sed resuscitem illud in novissimo die. Similiter& Beda in I a. c. Ioannis; eos, inquit, sibi dicit esse datos, quibus omnibus det vitam aeternam. Sic enim ait, ut omne quod dedit ei, det eis vitam aeternam e proinde, inquit, non ei dati sunt, quibus non dabit vitam aeternam. Sunt enim August. verba ex tract. III. paulo ante recitata. Ergo secundum B. August. Latinosque Scriptores, Neque omnes homines, neque ulli reprobi,

vel ad tempus fideles &justi, Christo donati sunt, sed soli praedestinati, quos proin

de ad vitam aeternam ut certissime perducat, apsoluta voluntas est Patris , sed non absque praeviis tamen bonorum operum meritis. Ut enim voluntas est ejus salvari eos per

filium , ita & justificari, & in sancta vita

perseverare. Hanc germanam Euangelicae

sententiae intelligentiam, si B. Chrysost. a versus Manichaeos intentus in suis ad Populum

147쪽

An Relinquat volunt. indeterm. s sputum homiliis minus satis expressit, ad s. σε diligentiorem ejus tractationem nondum ιω-νri per Pelagianos exstimulatus , dissimulanis dum potius , quam eXagitandum, aut imi- in .aismiandum putamus t alioqui enim secundum δ7 eius Commentarium necesse erit apud

Ioannem , Christo datos, cum Mundo confundere, nec peculiare quidquam eos habere prae reprobis; id quod Chrysest. ex sua interpretatione eonsequi etiam ipse per spexisse videtur. Unde illud, non pro Mundo rogo, dissimulanter prςteriit, ac ne ver-bulo quidem ullo attigit. Nam quod ausius est ibi Euthymius annotare in hςc verba : - sit

Nam qui in me non credunt, nolunt ut potestat. dea pro eis rogem, quis Omnium est qui pro- mis. erbare possit Quare miramur Prosess. Societ. in praedictis scripturis interpretandis, Idines aba illorum potius quam Augustini expositio- nem sequi maluisse, ante quem setiam ' 'Ruardo sup. teste praedestinationis Dei

argumentum, ae eo pertinentes stripturet

non satis diligenter excussae tractatietque fuerunt ; nisi quia non eis placebat manifestaistae nobis per Augustinum veritatis, sed Graecorum quorundam potius non setis exerta explicataque doctrina ipserum placitis accommodatior.

148쪽

I. Ratio.

iM Caput octivum.

Ad Apologiam sertionis ar.

bus Deum omnia cooperantur in bonum &c. ad solos si electos referendus, negari sane, nisi contentiose, non potest: quandoquidem sequentia omnia, quae dicti hujus probationem continent, ad solos electos clarissime pertinent. Nam quos praescivir Sc pr destinavit &c. quibus verbis omnibus usque ad finem capitis, docet concluditque Apostolus, quia divinae praedest, nationis certissima potentissimaque enicaciast, nihil accidere posse electis quod eorum salutem impediat; usque aded, ut adversa etiam omnia, quae alioqui obstare saluti eorum posse videantur, prosint eis potius,& ad procurandam salutem mirabiliter convertantur; tantam vim esse ae potentiam divinae praedestinationis. Cum ergo a praedestinationis esticacia ac certitudine cooperationem istam Apostolus repetat, manifestum est ad solos ab eo electos referri, nec quid fieri possit, si perseverare homines incha ritate vellent, sed quid virtute divina certin

sime fiat, Apostolum hoc loco disserere. Jam

149쪽

Angrat. possit esse sine esse .i

Iam & illud quod proxime additur iis , qui a. Resia. secundum propositum vocati sunt sancti, clarer statis Apostoli aperit mentem. Quibus verbis quid hoc loco aliud quam certum di vinae vocationis significatur decretum, ovo se ad justitiam vitaeque sanctitatem vocat, ut in ea perseverantissimos faciat , atque ad salutem perducat Atque hanc esse manifestissimam totius hujus loci B. Augustini interpretationem , ex pluribus locis intelligi Potest , quorum praecipuos hic subjicere visum. Ac primum quidem i. de corrept. - α gratia haec ejus sunt verba r Propter hoc SVt inquit, Apostolus cum dixisset, Scimus diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum haec enim eius perpetua est lectio sciens nonnullos diligere Deum , & in eo

bono non in finem permanere, mox addidit: his qui secundum pro possitum vocati sunt. Hi enim in eo quod diligunt Deum, permanent usque in finem ,& qui ad tempus inde deviant, revertuntur, ut uique in finem perducant, quod in bono esse coeperunt. Ostendens autem, inquit, quid sit secun dum propositum vocare, mox addidit ea quae jam sup . posui: Quoniam quos ante praescivit &c. Et paulo post concludens lo-

cum: 1alibus, inquit Deus, diligentibus s. e. 3. Deum omnia cooperantur in bonum &c.' 'his qui secundum propositum vocati sunt,

150쪽

i 8 Caput octavum. continno subdidit, quoniam quos ante praescivit, & praedestinavit consermes imaginis Filii ejus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos& vocavit, quos autem vocavit, illos rejustificavit, quos autem justificavit, illos &glorificavit. Hi sunt, inquit, secundum propositum vocati, ipsi ergo electi, de hoc ante Mundi constitutionem. Et epist. 54. Ubi cum dixisset, In eo quod ait Apostolus, Sine poenitentia sunt dona de vocatio Dei, illos significari qui pertinent ad Dumerum praedestinatorum. De iis, inquit, alio loco dicit, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum,

iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. Multi enim sint vocati, pauci Vero electi, Qui vero electi, ipsi sunt secundum propositum vocati,in quibus Dei procul dubio praescientia falli non potest. Et mox τquos praedestinavit,illos & voeavit. Haec vocatio est secundum propositum ,hςc est enim sine poenitentia. Et rursus: Non sunt in ista Vocatione, qui in fide, qu et per dilectionem operatur, etiamsi aliquantulum ambulant, non perseverant usque in finem. Item libro de pr destinatione Sanctorum e Ex hoc,inquit, proposito est illa electorum propria Vocatio, quibus omnia cooperantur in bonum,quia secundum propositum voeati int

sancti,

SEARCH

MENU NAVIGATION