장음표시 사용
191쪽
ρo Cap. II. Resp. ad argum . A pH.
consistat, ut eodem temporis puncto homo non agat, jam & sibi quisque agendo quippiam , liberam aufert non agendi potestarem, eo quod facta suppositione actionis, non consistat simul, ut homo non agat. Et rursum ; Si quod necessario colligitur neces- state consequentiae , ideo non est in nostra potestate,quia quod in antecedente suppon tur,in nostra potestate non sit, jam & ipsi se teri cogentur, non esse in libera potestate137. Christum sequi & audire et quia vocatio qua sic vocat , ut videt hominem secuturum non est in nostra potestater est enim haec
conlecutio necessaria, sic Deus vocat Petrum , uti eum videt secuturum, ergo se-- quetur. Antecedens non est in Petri potestate , ergo nec consequens. Similique ratione essiceretur Gentium conversionem non
esie liberam , quia promissio Dei, qua ivlam ablolute promisit, non erat in Gentium potestate , qua tamen promissione supposita , ex ea necessario concluditur conversionem fuisse futuram. Denique non Videmus, qua magis ratione roborari & armari queat haeresis , ad tollendam in conversione liberam potestatem , quam siquid, 138. virium istae habere putentur argutiae. Nos igitur istiusta odi erroris principia, & haer ticorum arma fugientes. Dicimus hominis actum v. g. credere, esse liberum. Et in se,' . quia l
192쪽
quia non habet necessariam habitudinem ad catassam sui proximam , quae est ibera hominis voluntas ; & in sua causa, quia liber est Deus in sua, qua movet, OperatiONe. Cur ergo non sit liber actus, qui & a Deo sit libere movente profectus, & ad quem proxima ejus causa nulla naturali necessitate consti ingitur, sed ab ea suscipitur libera electionet Ex quibus non est dissi- 339.cile animadvertere, quam parum oporteat illo terriculamento moveri , quo dicitur, fore hominem tota vita sua necessitate adfrictum, si ponatur in eo Deus essicaciter Operari; cum ne in una quidem ejus actione haec adhuc sit probata necessitas. Putamus etiam homini Catholico statim displicere debere ejusnodi sermonem , quo dicatur essicax praeoperatio Dei, libertatomachionis auferre ; cum in eo quod Aposto- ω. t. lus dicit, Deum operari in nobis velle &perficere , plane essicax ejus operatio intelligenda sit, non ea, qua volentem suo concursu comitatur, quod & incorruptis hominibus fuit necessiarium , sed ea qua praevenit ac praeoperatur, ut velit, sic omnino , ut eam gratiam non habeat, nisi qui velit. Declarat hoc Augustini locust et, aniso Certum est, inquit, nos velle cum volumus; sed ille facit ut velimus bonum, de quo dictum est, quod praeparatur volun -
193쪽
tas a Domino ρ de quo dictum est, A Domino gressus hominis dirigentur ue de quo dictum est, Qui operatur in nobis velle &perficere, aliasque non raro. Et hunc Apostoli locum , & gratiam Christi quae praestat essicaciter ut velimus, de praeoperantegratia explicat non de illo eoncomitante concursu, quem non ignorabat ad I. natu ne institutionem creationisque beneficium, non ad Christi proprie gratiam pertinere. Quod autem addit Apologia, ipsam excitationem esse gratiam essicaeem, quando ita fit scuti praescit Deus hominem secutu . rum , hoc aliud nihil est, quam essicacitatis rationem ponere in eventus praescientia; quomodo & ipsa exterior vocatio gratiaessicax erit, quando ita fiet ut praescit Deus hominem crediturum.
Responsio ad August. quaedam ista, quae in Apologia objiciuntur.
ωρ. 1ε. R Llegatur postea August. ex lib. 12.o de Civit. Dei , ubi ponit duos aequaliter affectos animo & corpore, & pari ten- ratione pulsatos, dicitque, alterum horumi cadere, alterum stare,quod hic velit libere a ' . . eastitate deficere , alter nolit. Inde colligitur, eum non requirere gratiam istam eiu-caeis praeoperationis in eo qui steterit. Ve
194쪽
quae in Apologia objiciuntur. 123
rum de hoc malὸ colligitur, neque satis ad propositum allegatur Augustinus. Primum quia horum intentio est, probare ex August. duobus in gratia paribus, propria voluntate unum cadere , alterum vero stare,
ideoque discretionem horum duorum non esse petendam a gratia , in qua ponantur
pares, sed a solo libero arbitrio , quod in uno per seipsum stet, non apposita essic ciori gratia, quam habuerit ille qui cecidit. At D. Aug. nullam talis paritatis significationem facit, sed ponit aequaliter affectos
animo & corpore; 'quod recte intelligitur de affectione & constitutione naturali ; potestque exemplum etiam hoc accipi in duobus Gentilibus, qui eodem modo se habeant in statu castitatis, eademque tentatione pulsentur, quorum unus oblata pulchritudine , accendatur ad turpem amorem , alter vero persistat immotus. DeindE impertinens erat Augustino , qua ratione, quove auxilio fieret, ut alter staret; cum
satis esset ejus proposito , eum qui caderer, non nisi propria cadere voluntate: neque enim illic quaerebat Augustinus causam voluntatis standi in bono, sed unde esset mala voluntas cadentium , sicuti facile id perspicit qui totum caput dignatur inspicere. Certum est igitur , e duobus paribus de eum qui cadit, non cadere nisi propria vo- , 'N. luntate14 a
195쪽
luntate ; & eum qui stat, per liberum quoque suum arbitrium stare. Verum utrum
is qui stat, majori sit adjutus auxilio , quam alter qui cecidit, ad institutum Augustini
34 ' non pertinebat. Non enim idcirco alter non cecidit per suum solum liberum arbitrium, quia alter stetit peculiari adjutus beneficio gratiae Dei. Neque ideo iam contra Augustinum ponuntur dispares, quia unas specialiter adjutus ut tentatiora resistat, non item alias : cum ponat'. Augustinus expresse ambos finisse Lmiles animo σcorpore , ante illam visionem & tentationemr ut etiam si ante statuerentur in vera justitia omnino pares , nihil tamen prohiberet, 142. quod ad hunc attinet Augustini locum,quin, post visionem & tentationem peculiaris eos
gratia discerneret. . a. Deis. Secundo citatur Aug. ex lib. 83. quaest. M. quo loco dicit: ut venirent vocari ad coe-φ si ' nam , erat in libera eorum potestate, & si quisquam sibi tribuat, quod venit vocatus, non tamen potest sibi tribuere , quod sit δεῖ - vocatus. Ubi respondemus ad priora verba , nec gratiam quidem efficacis voeationis impedire , quo minus homo sic vocatus habeat in linera sua potestate venire , ut ante dictum est. Ad posteriora dicimus, hanc esse Augustini distinctionem: quod, quis sit vocatus, solius Dei esse, quod autem vocatus venit, sic esse Dei , ut tamen sit
196쪽
qua in Apo ia objiciuntur. Ips
sit etiam liberi arbitrii. Id quod verissimum est, etiamsi specialis gratia praestet homini,
ut veniat. Quam gratiam eo loco non negat Augu. cum ea possit sub ipsa voeatione comprehendi: est enim vocatio quaedam effectrix bonae voluntatis, ut omnis eam vOCatus sequatur, nec sequatur quisquam nisi vocatus: de qua dichium est in Apoe. e. I9. Beati qui ad ecenam nuptiarum Agni vocati sunt. Alia vero communior, de qua scriptum est. Multi vocati, pauci vero electi. Quare etsi lotius vocationis meminerit , Augustinus, gratiam tamen illam essieaeiter moventem , corque immutantem non exclusit. Nam cum Paulum alibi dieit, illaessicacissima vocatione eonversum, eui dubium esse potest, quin ea vocatione significare voluerit, effectam esse in Paulo bo- ianam voluntatem l Non igitur negat Au- . ad v. gustinus vocationem effectricem bonae vo- φ Iuntatis: quamvis ad Simpl. scribens, de tali vocatione differendo magis quam asserendo loquatur. Disputare enim eum potius quam assirmare atque resolvere, illa indicant verba. Sed si vocatio ista ita effectrix est bonae voluntatis, ut omnis eam vocatus sequatur, quomodo verum erit. Multi vocati , pauei vero electi ' An sorte illi qui hoe modo vocati non consentiunt , possent alio m0do vocati accommodare fidei vo N a, luntatem
197쪽
ips Cap. XI. Resp. ad Aug. loca
luntatem p Et alia quae sequuntur, magis sunt investigantis & conantis proficere, quam ejus qui sie in ea quaestione satis in structum esse demonstret , multdque est consultius ut sup. admonuimus) Augustinum postea in argumento exercitatissimum sequi & attendere, quam illius inquirentis adhuc & investigantis verbis adeo velle mordicus inhaerere. Est tamen verum, in illa ejus disputatione vicisse gratiam, quia ut inter alia hoc repetamus) pro gratiae essicacis expressione multum illa verba faciunt, quando sic scribit: Illud, inquit, nes.cio quomodo dicatur, frustra Deum misereri, nisi nos velimus. Si enim Deus mi seretur, & volumus; ad eam quippe mis ricordiam pertinet, ut velimus: Deus enim est qui operatur in nobis velle & perficere pro bona voluntate. Quare quod postea
dicit: cujus miseretur sic eum vocat, quomodo scit ei congruere , ut vocantem non
respuat; recte sic accipitur, ut id propterea dicatur scire, quia sua vocatione facturus est , ut vocanti obtemperet. Quod item dicit in eadem quaestione : Ut velimus , de suum esse voluit, & nostrum; suum v cando , nostrum sequendo , nihil obstat, quo minus verum sit dς effectrice illa bonae
voluntaris voc*tione , quae suo nunquam frustratur effectu.in qua procul dubio vocatione
198쪽
quae in Apologia objiciuntur. 'I
lione inclusa est illa gratiae energia, quae aversam & malam hominis voluntatem Certo convertit & inflectit. Nihil ergo illos loci illi juvant, ubi D. Aug. ad cordis conversionem nihil aliud , quam vocationem videatur requirere, cum adeo manifestum sit, ponere eum quandam vocationem, qua hoc ipsium praestetur essicaciter, ut ii quibus illam impertit, vocanti consentiant Deo; qualis est omnium electorum vocatio, qui Vocantur secundum propositum gratiς Dei. Quod vero profertur ex l. de Spiritu & litte- 'ra, solutionem habet ex fine capitis ejusdem, ubi his utitur verbis r Jam si ad illam profunditatem scrutandam quisquam nos coarctet, cur illi ita suadeatur, ut persiuadeatur, illi autem non ita; duo sola occurrunt quae respondere mihi placet. O altitudo divitiarum i Et numquid iniquitas est apud Deum' 34 V Cui responsio ista displicet,quetrat doctiores, sed caveat, ne inveniat praesumptores. Ex quibus Augustini verbis colligitur , praeter binas suasiones aliquid eum gratiae occultioris ad consentiendum requirere , quae gratia non modo suadeat, sed etiam persuadeat; quae cur uni subministretur non
alteri, ad inscrutabilia pertinet Dei judicia.' Si autem paribus positis suasionibus, unus' - ideo consentit, quia ex seipso sic affectus est & inclinatus, ut suasioni obediat, alter N vero
199쪽
3ρ8 Cap. XI. Resp. ad Aug. loca
. Vero non sic affectus .sit ob majorem voluntatis aliςnationem , jam non est inscruta bile, cur uni sie suadeatur , ut persuadeatur, alteri vero non. In promptu enim est, ratio, ex diversa hominum affectione pe- xita. In qua certE eavendum ex praesumptione periculum est, ne dum rei imperscrutabilis volumus reddere rationem, initium aliquod credulitatis bonaeque voluntatis depravatis naturet viribus, ante gratiam
Dei tribuamus. Quo tamen spectat & illud, quod ut variam istam hominum affectionem comprobet , unde credendi & non credendi nascatur diversitas, posita foris leta a z. ntus suasionurn paritate, proseri Ruardus desto non- de Euangelico semine ita variis sparsis in locis, ut aliud steus viam, a in petrosii,
Libabu a. aliud in spinas, aliusti terram bonam ce-ν 3φ4'-Haee, inquit, illa est affectionum qualitatumque differentia, qua fit, ut illud
interius divinar suasionis semen aut fructiuriferat, aut sine fructu seratur. Quin de Professsores ipsi excitantem gratiam atque is ficienter praeparantem , nominet seminis intelligi volunt in parabola Math I3. cum tamen neque semen illud Euangelicum aliud quam exteriorem verbi praedicationem insinuet. Neque existimandum sit , quod gratia intus animum lassicienter praeparans,
Ierrai' inveniat bonam , sed faciat, ut verbi, Dei
200쪽
quae in Apologia objiciuntur. 3''
Dei semen cum fructu capiatur. Siquidem I 47. ex nobis & petrosia terra , & spinis aspera esse possumus, terra vero bona, nisi caeselesti gratia pri paremur, esse non possumus. Et quamquam alius alio pravior est, atque ad suseipiendum eum fructu divini verbi semen ex seipso minus idoneus, nullus tamen ex seipso ad verbi susceptionem , nisi gratia praeparet , reperitur idoneus. Imo tales fuerunt, inquit Prosper, qui sunt attracti , quales hi qui in duritia sua sunt relict i, id est, similiter affecti; sed illis tribuit gratia stupenda quod voluit , istis tribuit veritas justa quod debuit. Sic Prosperlib. a. de vocatione Gent. cap. I plane docens, non esse distrimen sumendum ex
diversa dispositione subjectorum , sed ex mera ordinatione divini consilii, qua ex hominibus aeque duris , unum dignatur mollire per gratiam, alium vero in simili duritia relinquit per summam justitiam. Postea finguntur argumentari Magistri nostri: Si relinquitur homini liberum , ut consentiat vel non , ergo gratia Dei est pedissequa voluntatis. Quasi Magistri NM
non aperte doceant, liberum relinqui consentire , & non eonsentire. Sic enim nos Dei gratia consentientes facit , ut tamen non auferat dissentiendi potestatem. Pe- 149.