Defensio censurae Facultatis S. Theologiae Academiae Lovaniensis, ...

발행: 1641년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

roo Cap. XI. Re p. ad Aug. loca.

detur, quod magis ponatur gratia in Pot state liberi arbitrii, quoad ejus usum, quam liberum arbitrium in potestate gratiae, quo ad subjectionem. Nec enim dominatur gratia, si non sibi, quam vult, subjicit vo- , luntatem, sed subservit praevisis hominum affectibus , adeosque se accommodat, non sequi faciens quos libuerit, sed dum taxat

Vocans prout viderit homines ex praeviis Att. r. δει quibusdam affectionibus sςcuturos. Hoc enim etiam Ruardus dicit, quem sequuntur, Hςc,inquit,est differentia inter filios & alios; quod illi vocentur quomodo natos &disse. positos novit Deus, ut sequantur. Praecedit Funia. de ergo, secundum Ru ardum , quaedam ad se-ς si quendum dispositio bona, ad quam sedivina vocatio attemperat, providente Deo, quod liberum arbitrium , prout affeetiunest , tali vocatione bene uti volet. Deprad. Paulo post ostendunt quomodo acci-ώ'' piendaWAugustini lententia, de gratia Dei quae a nullo corde respuitur; &interpreis tantur eam de gratia excitante & vocante scut novit Deus hominem secuturum. Respondemus attendendum esse id quod pro ratione subjungit Augustinus. Ideo nimirum a nullo duro corde respui, quia ad , hoc ipsum detur, ut cordis durities penitus auferatur. Si ergo idcirco Deus videt secuturum , quod tali voc tione essiciet ut

veniat, q

202쪽

qua in Apologia objiciuntur. 2oi

ueniat, ista vocatio gratia est, illaque a Dullo duro corde respuitur eo quod auserat cordis duritiem & praestet sequendi obedientiam: sin autem vocatio talis praesup-

Ponit praueientiam veniendi ; id quod ho-

Tum requirit intentio, tunc non est ista gratia quae cordis duritiem aufert; eo quod exspectet praevisam obedientiam , non praestet. Preterea duobus postis per omnia similibus, atque in gratia excitante paribus ἰUnus, ut ponunt ex Aug de Civit. Dei, consentit,alter non consentit: atqui haec excitans gratia,in eo qui non consentit, non est gratia quae a nullo duro corde respuitur , igitur nec in eo qui consentir, est enim eadem omnino. Nec tussicit addi priescientiam de consensu rpropterea quod hoc pacto etiam exterior vocatio dicenda esset gratia, quae a nullo duro corde respuitur. Respondent prςterea

ad c. 4 . de gratia Christi apud Aug. ubi a Pelagio tria distinguuntur, velle, posse,& agere. Diciturque ille posse homini tribuisse , propter liberum arbitrium. inasi non ad illud suum posse Pelagius gratiar auxilium adjunxerit, quod in lege poneret atque doctrina. Dicit enim apertissimet in eodem c. 4 Pelagius, quod possimus omne bonum .cere, dicere , cogitare , illius est, qui hoc posse donavit, qui hoc posse 'adjuvat. Cum ergo Pelagius tribueret ho-

ad licum

LM. degratichristi cast. 7 Vide etiam lib. Gusidem

203쪽

2or Cap. XI. Resp. ad Aug. loca

mini posse, non solum propter liberum aris bitrium , verum etiam propter gratiae a xilium , quid est cur ab August. est repre- Hr. hensus Nimirum quod eam solum Poneret gratiam , quae posse homini tribueret, si vellet, non etiam quae Operaretur, ut vellet. Itaque quacunque in re ponatur gratia Dei, sive in exteriori, si ve in interiori excitatione, modo ponatur ea dare tantum posse si homo velit, non etiam operari, ut velit, in eandem Aug. reprehensionem incurritur: imo vero de Apostoli, quem ad hoc ille citat dicentem, Deus qui operatur smilv. in nobis velle & perficere. Quid autem aliud illa istorum excitans gratia tribuere fingitur,

quam posse si velis, quandoquidem magna etiam & planὸ sufficiens ponitur in iis qui

nolunt. Si enim tum solum intelligitur ope- rari ut homo velit, quando per eam motus atque excitatus contenserit, tum non plus . tribuitur hac in parte interiori vocationi, quam exteriori:quae recte etiam dicitur operata in homine ut velit, quando peream excitatus ille consenserit. Tenendum igitur est eum Aug. non possibilitatem solum adiuvari , id est , non solum adjuvari nos ut possimus, verum etiam voluntatem & actio nem, id est ulterius adjuvari nos, ut veliamus & agamus r id quod neque per excitantem fit gratiam, qualem ponunt etiam cum i

204쪽

qua in Apologia objiciun ur. - 2o3

cum mala voluntate consistere r ea enim Posse tantum adjuvat, non etiam ulterius

velle facit: neque etiam per illud, quod volunt, concomitans auxilium , recte fieri intelligitur, cum hoc adjutorium de quo Aug. loquitur, velit ipse esse gratiam Dei per Iesum Christum. Ex quibus aliisquesu p. dictis apparet, non immerito fuisse a

nobis reprehensam assertionem I o. quae habebat. Aug. ubicumque dicit nos non tantum egere gratia , qua possimus, sed etiam qua faciamus, intelligendus est de concomitante concursu su p. dicto, quanquam Seipsa Apologia aliquam hic correctionem adhibere videatur, dicens, magis esse ex mente Aug. ut gratia qua possimus, sit liberum arbitrium , gratia autem qua faciamus , sit gratia habitualis, excitatio, vocatio , protectio, & concursus. At neque hoc

nos ex mente Aug. esse censemus. Siquidem priter liberum arbitrium agnovit ad posse pertinere legem atque doctrinam, perque ista possibilitatem adjuvari ad benefaciendum, Pelagio lubens ipse concessit. Quod autem adjungitur de habituali gratia, II a. cui non manifestum est, quin per illam posse tantummodo tribuatur Nam & primis ante lapsium hominibus gratia habitualis non defuit, quibus docet Aug. gratiam datam ςsse tantam, qua possent si vellent, non

ia autem

205쪽

autem Deum in illis operatum ut vellent.

Hinc B. Apostolus de iis loquens, qui jam erant habituum infiisione justificati, Doridicit, Deus est qui operatus est in nobis velle semel infundendo habitum ; sed ostendens, 'on sufficere, quod semel datu inest i Deus est, inquit, qui operatur velle.. Inde enim veteres Patres, per justificarites habitus posse tantum dari considerantes, non continub ipsum facere praesertim in hac corruptione & imbecillitate naturar) definierunt gratiam Dei ad singulos actus non excit. - datam , sed dari. Ad excitationem vero quod attinet, non necesse est longe repeti probationem. Fatetur hic Apologia , per liberum arbitrium sufficienter excitatum &praeparatum , proprie nos dici posse. Igitur excitans gratia, & sufficienter etiam secun-' ' dum ipsos praeparans, proprie non tribuit' nisi posse, praesertim cum sicut sup. ostensum ponatur etiam in his qui adhuc nolunt , neque consentiunt. Additur & pro- δε η't ι tectio. Sed nec illa plus tribuit, quam pos De αηαμ su se. Superest concursus, quem ipsi non dif- 'φ' fitentur non pertinere ad specialem Christi gratiam, quam nobis Seripti commendant. Atqui gratia Christi est, eaque spe-ςialis, de qua Script. & Aug. coni. Pelag.

docent, quod non tantum posse tribuat ;sed etiam velle & agere. Veterem autem illam

206쪽

qua in Apologia objiciuntur. 2os

lam sententiam . Patrum, quam & ipse P Iagius in Palaest. Synodo ne damnaretur, confiteri coactus est, & Aug. epist. Io . ad Catholicam fidem pertinere judicavit gratiam Dei non solum per singula momenta , Verum etiam ad sinsulos actus dari)velle interpretari de concursu supernaturali, alienum certe est ab Augustini mente, qui sententiam illam explicans, causam dandae ad singulos actus grath repetit ex eorrupti

ne naturae; quemadmodum videre est in epistola memorata. Ille autem concursus etiam Angelorum naturae est necessarius.

Deinde ad ejusdem gratiae significationem accommodat illud Ps' 67. Pluviam voluntariam segregabis Deps haereditati tuae. Quo certe minime concursus ille indicatur. Denique concursus hujus nullam significationem reliquit; quem non ignorabat ad creationis , non reparatrinis pertinere beneficium. Gratia quoque ista est quae petitur Sca justifieatis, quando dicitur, fiat volu

ras tua, &: ne nos induera in temationem.

Item ea praeeatione, quae assidue fimum-tatur in Ecelassis; us iv adjutorium meum intende, R, Adjutor meus esto, ne derelinquas me, Domine non moreris: Cum non sit Ecelesia de illo e ciuis sollicita, quem scit paratum esse atque ex I. institutione debitum bene agere volentibus. N que

207쪽

ros Cap. XI. Resp. ad Aug. loca

que enim sic est instituta natura, vel hominum , vel Angelorum, ut absque hoc concursu posset quidquam vel cogitare boni vel, sagere. Proinde nec S. Hieron. vel de habia tu , vel de hoc coticursu loquitur, cum inis . epist. ad Ctesiphoni. ad singulos actus Dei requirit auxilium, dicens inter caeterae semis per largitor, semperque donator est, non, mihi sufficit quod semel donavit, nisi semper donaverit: peto, ut accipiam , ct eum aecepero , rursus peto. r. a. sed neque S. Tho. in siimma, ubi prin Os- ter infusum gratiae habitum, requirit ad singulos acuis Dei motionem, hunc conerarissum intellexit nomine motionis; eum sic ti Augustinus, causiam neeessariae hujus ad singulos actus gratiae repetat ex imbecillitate voluntatis humanaer concursus autem ille etiam fortissimo ante peccatum homini necessarius erat. Addunt Prosessores excit tiones , sed neque eas ad singula opera dari volunt et ut qui putent erebras sussieere, Sententur excitationibus dari proprie posse , non agere, cum gratia quae ad singulos actus datur, ea sit gratia, quae non solue posse donat, sed etiam agere. Negasse porro P lagium eoncursum, vel hune supernatur tem vel illum naturalem iterum dicimus, nobis non videri, neque id Augustinus inter ejus errata numeravit, ubi ex prosesso

Pelagii

208쪽

qua in Apologia objiciuntur. 2o

Pelagii h resim commemorat. Sed neque metuebat Pelagius, quia admodum id apertum erat ne tali concursu liberum frangeretur arbitrium. Neque nos soli sumus, qui talem concursium Pelagium non sustuli1Ie res n. ad putemus: In eadem opinione fuit etiam Ruardus, cujus verba sunt et Concedere,

quod sit posse quoddam ad bonum in eo,

qui nondum facit absque nova gratia, non prim damnat Aug. in Pelagianis; quamvis tamen verum sit, quod sine Dei cooperatione, ut causa gratiarum universali, hac facultate uti non valemus 3 quod nec Pelagius unquam- negavit. Et iterum et De concursu, inquit, nulla est quaestio , cum nec Pelagius gene ratis hujus auxilii concursiam negaverit. Sic , sensit & Gaspar Cassanus Conimb. qui Trid. Gasim caseConc. interfuit I. i. de quadripartita Pelagius, inquit, haud quaquam negabat par. 1inimas ζneralem Dei influentiam necessariam ρομ φ' omnibus causis secundis ad omnes Ec sngu-l' estectus earum , de ad gratiam creationis pertinentem; sed putans generalem eju modi influentiam sufficere negabat indigere nos speciali auxilio gratiς Christi, ad parandum usum nostrarurn naturalium potentiarum, moralem, deliberatum, virtuosum, vel non malum,intelligendo,uolendo,operando.

Et rursius: Nunquid negavit Pelagius, in - ε3quit, generalem influxum esse necessarium

209쪽

ros Cap. XI. Resp. ad Aug. loca, 'hominibus ad bene operandum Non sciatur hactenus, nec creditur de ipso r non enim sic sapere potuit, nisi prius desiperet, quomodo posui operari causa Σ. sine eona cursu causae i. Sic illi judicarunt, nec mag- c. s. e. s. ni faciunr, quod aliter Cunerus senserit, re quem fefellit non satis diligenter inspecta D. Hieron. lectio. . Non enim signi sicat, Pelagium concursum supremae causii nega se ad ea quae faciamus, sed directionem &gubernationem Dei per singulos actus nostros, nobis esse necessariam, qualem diis rectionem petit Ecclesia, dum dicit, Diria gere & sanctificare, regere, & gubernare dignare Domine Deus, Rex Caeli & terrae,

hodie corda, ct corpora nostra, sensias , sermones, & actus nostros, in lege tua, &de in operibus mandatorum tuorum. Hanc Pelagiam gubernationem Dei non serebant, per superbiam volentes a seipsis regi, non a Domino , & hoc propter libertatem. Ira enim, inquit S. Hieronymus, gratiam ponunt, ut non per singula opera ejus nitainmur & regamur auxilio.

Et iterum: Injuriam tibi fieri putas &destrui arbitrii libertatem, si ad Deum semper authorem recurras, si ex illius pendeas voluntate, & dicas, oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Undὸ de audes lingua proserre

teme

210쪽

quae in Apoletia objiciun ruri ad γtemeraria , unumquemque arbitrio suci regi. Si suo arbitrio regitur , ubi est auxi lium Dei λ Si Christo rectore . non indi get, quomodo scribit Hieremias di non est in homine via eiu o a Domino gres sus hominis dirigentur λ Hinc etiam objicit Pelagio illud Jac. . Ecce nunc qui dicitis,hodie aut clas proficiscemur in hanc Civitatem. Quς Apostoli objurgatio non

habet reprehensionem propter ignorantiam concursus atque influentiae, sed propter' superbiam Mignorantiam divinae gubernationis , . qua. dies actusque i nostros di siponit & regit. Unde ait Q pro eo quod de beatis dicere , Si Dominus volueritis vitierimus. Nunc autem exaltatis insuperbiis vestris, quasi videlicet superio

rem Dominum non habentes cujus nutu per singula debeatis et vitae vest momenta pendere. Multum enim interest inter. gubernationemλδ.8c concursum. Nam concursius comitatur & adest, paratus agere volenti, ideoque palam est, nullum inde libertati nostrae fieri pia udia

cium ; gubernatio vero atque directio praeest ad agendum , potestque eam superbus metuere, ne sibi adimat libertatem. Rursus, comitatur concursus etiam in actibus non bonis : at his quae maleticimus , non a Domino, sed a nobis ipsis O guber-

SEARCH

MENU NAVIGATION