Defensio censurae Facultatis S. Theologiae Academiae Lovaniensis, ...

발행: 1641년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Caput fecundum.

praeeognita illa tam pia sequendi voluntas, animique tam laudabilis propensio. Ubi si

respondeant, consensium eum & obedientiam, seu liberi arbitrii obsecutionem , qua convenientem sibi vocationem sequatur, ipsius esse vocationis effectum , ideoque nihil minus quam meritoriam eam statui vocationis causam: Nos ex adverso replicabimus , si effectus est, non ex ejus praescientia, praedestinatio, cum eausa sit, praeparatur ; sed ex causae praeparatione illius est praescsentia. Quo fit, ut cum dicitur ex tali praescientia veniendi, vocandi esse praed

stinationem , non possit illa liberi arbitrii obsecundatio effectus subire rationem, sed causae , & cujus sane, 'nisi meritoriar i Unde ct alterum istud perspicitur hujus sermonis

periculum , quo eX tali praestientia praede stinatio dicatur profluere , ne in vetus illud recidamus, Gratiam Dei secundum merita no- έ. fra dari. Reselli vero haec sententia ex parvulorum potest exemplo, qui per gratiam regenerati ex morali hae vita evocantur, in quorum sanὸ praedestinatione nullum praeicientiae huic est invenire locum. Nam esse praedestinatos eos, qui tanto & tam gratuito Dei beneficio, de perieulis ae saeis. culi hujus erepti turbinibus, ad beatum Dei regnum transseruntur , negari non pOtest.

Istis

52쪽

De Praedesinatione. U

Istis ergo parvulis, cujus obedientiae prae- . scientia hanc regenerationis gratiam divina praedestinatione dicant esse praeparatam Anquia praeviderit eos Deus , sit baptizentur, moxque baptizati ex vita hac raperentur, iustos salvosque suturos , & hac praeiuppo sita praescientia quosdam baptizari, &con festim ex hac vita evocari voluisse, atque hanc Dei voluntatem talium parvulorum esse praedestinationem ξ Verum cum hoc de praedestinatis parvulis dicunt, quid de non praedestinatis cogitandum relinquunt, niti tales baptizari, sicque baptizatos mori atque salvari Deum noluisse λ Et ubi tunierit illud Apostoli, quod in ore semper habent, quia Deus omnes homines salvos fieri velit ξ Non enim illos , quos non prae destinavit, nec baptizari voluit. Nec dici poterit, quod quantum in ipso eit, praede.. sinarit eos , baptismoque pro omnibus instituto regenerari voluerit, qui si tantum, bonum eis voluisset, nulla omnino res tam propensam ejus impedivisset voluntatum, facileque ad id naturalem , Jiberarumque

Caularum concursum attem p crasset. Deinde

cur praescit justificandos si baptizentur Iparvulos , nisi quia velit iple per situm Sacramentum justificationis gratiam insundere Unde intelligitur , hoc quoque loco, non voluntatem praesupponere praescien- D tiam,

53쪽

Caput jecundum. tiam, sed e contrario praescientiam praesupponere voluntatem.' Sed nunc audiamus quomodo hane suam de conditionata praescientia lententiam com firmare,ac ejus antiquitatem ostendere Pr fessores conentur. Docet hoc, inquiunt, aperte Augustinus libro I. ad Simpl. cap. a. Cujus miseretur, sic eum vocat, quomodo videt congruere illi, ut non respuat

vocantem ; cu sui modi praeserea multa eoisdem loco haberi ajunt. Ubi velut praeocwpatione usi, responsionem sibi, quam fu- 'giunt, nostram objiciunt: Librum illum

ab Augustino iuvene scriptum ante eXo tam haeresim Pelagianorum , postea autem

sese satis correxisse in Libris, quos scripsit post haeresim illam , jam factus senex, eoque non debere praejudicium aliquod ex eo libro fieri. Quod refellentes , Calvini, hoc effugium esse ajunt, cum aliquid in hac materia ex libris Augustini de libero arbitrio, vel ex quaestionibus ad Simpl. adfertur. Fum enim in libro suo de praedestinatione dicere, ne in una quidem syllaba se ab Augustino in ipsa praedestinatione differre. Ubi autem contrarium aliquid scripsisse videatur, iuventutis hoc tempore factum, quando totus Philosophiae intentus, Manichaeorum haereses refellebat. At quae

senex Religiosus de Spiritu sancto plenus

54쪽

De Praedesinatione. v

eontra Pelagianos ediderit, ea pro ipsius opinione facere. Ubi deindE quaerunt, utri B. Augustini authoritatem contra haereticos magis labefactent, Illine qui cum Calvino ejus libros aliquot rejiciunt, an qui totum Augustinum , hoc est, libros eius omnes citra exceptionem recipianti Ubi quaerimus ab eis primum , utrum B. Augustini libros in juventute scriptos, ac inter caeteros inchoatam etiam expositionem Epistolae ad Rom. ita recipiant, ut & ea probent, quae ipsemetii Augustinus postea retractavit; quale est inter reliqua, praede. stinationem gratiae esse ex praeviso fidei merito , quod non ex Dei dono, sed ex nobis habeamus. Id si dicere non audebunt, quomodo totum Augustinum librosque ejus omnes sine exceptione recipiunt λ Fatean tur ergo sese correxisse in aliquibus Augustin. quae Tyro adhuc & novitius scripserit. Sed librum ad Simplic. dicent abique liu iusmodi retractatione ab ipso jam sene probatum , nec horum quicquam saltem in eo correctum. 'Verum dicendum primum eis erit, Calvinum de hoc loeutum non fuisse Iibro, ae de hoc ipso conditio natae prae

scientiae argumento. - a

Longe enim aliud ille agit, totis in hoe viribus incumbens, ut praedestinationis praeditatione liberum arbitrium tollat, quod i D a olim

55쪽

caput secundum. ,

olim ab; Augusti ho assertum , postea vult videri evertii m. Sed quid ad causam hoc nostram , qui liberum arbitrium cum Delpraedestinatione simul asserimus , ct ab Augustino nec postea quidem unquam subia tum assirmamus Sed visum Professoribus fulti, lege talionis recriminatione hac uti ut quia Pelagiarii sim assinitatem in eorum seiarentiis notaveramus , ipsi nos vicissim in ipso statim argumenti hujus ingressu Caia vini animo minis , velut r.espontionis Societate Madam quoquo pacto gravarent, odio invidiaque perfunderent. Nam non arbitramur eos Calaisi habere de praedestinatione librum, .unde eoto eis constare queat. Erima Adi de hoc eum Augustini libro, vel argumen- R to fisisse locutum , quod neque cx Bartho lomaeo Camerario satis apparet, under perisse eos verba illa cognovimus. Verum ut propius ad rem accedamus, non credimus cujusque hic nostrum eam

fuisse responsionem , ut librum ad Simplie. in argumento praelertim gratiae correctum ab Augustino fuisse dixerit. Id fortasse auditum lex aliquo fuit,eo libro disputare potius, quam plane pleneque gratiae Christi vim naturamque explicare; ac proinde icinentiam de illa ejus ex posterioribus, quae iam senex& contra Pelagianam haeresim vallo exercitatus certamine, clarius & accuratius proci i gratia

56쪽

De Praedestinatione. Q

gratia Dei locutus sit tutius c'rtiusque petend*m esse. Id ergo dixisse aliquis nostrum forsitan potuit , sed suam ibi de gratia vel praedestinatione correxisse postea sentenritiam, non arbitramur. Nec, si cui aliquando hoc excidisset, probandum putaverimus, praesertim cum libro de dono perseverantiae dicat, coepisse tum se in eo ad Simpl. libro de Christi gratia plenius sapere. Et lib. a. re cap. ro. θtraeh. ita se dicat in libris pro libero arbitrio . disputasse,ut Dei tamen gratia vicerit. Quod A. propterea ab eo dictum videtur, quia cum prioribus nonnullis libris fidem cuique non ex Deo, sed ex seipso esse putasset, in eo primum ad Simpl. libro etiam Dei gratiam e sse fidem , Deo rqvelante , & agnoicere dc cap. I. scribere, correcto errore, coeperit. Deinde quod gratiae Christi, quanquam brevibus verbis, luculentum tamen illic testimonium perhibeat, ita scribens: illud, inquit, nescio quo modu dicatur, si ustra Deum misereri, rusi nos velimus. Si nim Deus miseretur, etiam volumus, ad eandem quippe inisericordiam pertinetur velimus. Ac rursus pau- 26 lo ante , non potest , inquit, effectus milericordiae Dei essi in ho ninis potestate , ut trustr/ ille misereatur, si homo nolit. Quae notari a ProLssoribus & expendi verba velimus, an cum eorum de e dicacia Gratiar

Chrtiti sententia satis coxi similiait nihil er-

57쪽

Lib. δε dona go eo libro ab Augustino dictum , quoiti. O ii gratiς vel praedestinationis veritati repugnesi etiamsi, ut fatetur, non omnia plene satis expresseque huc pertinentia dixerit , sed contra Pelagianos diligentius id postea operosiusque fecerit. Nam &coepisse tantum de gratia Dei plenius tum sapere, perficienterque deinceps, Deo miserante , scripsisse, non a persectione coepisse clarissime profitetur. Quid ergo, inquiet quispiam, citata

illa verba Augustini sibi volunt In primis

non ibi praedestinationis naturam & rationem explicat, sed divinae vocationis poculiarem , nec omnibus communem, proponit modum; quo sic nonnullos vocet, ut norit secuturos; quod haud dubie verum

est ue quia videt. gratiae suae non ignoret vim re energiam , qua oculte sic quoidam inte

riusque vocet, Ut vocando convertat Ob

sequentesque faciat; de ideo videat sic vocatos non esse repugnaturos, quia voeando facturus sit ut non repugnent: ut nimirum

ita hoc dictum sit, quomodo si diceretur, , sic vocatum esse a Christo Laetarum , quo modo sciebat eum esse sitscitandum. Ubi efficacis vocationis gratiam etsi non planissi me plenissimeque explicarit , nihil tamen dixit, quod ei adversetur, & commodum habere sensum non possit. Certia de conditionata praescientia toti praedestinationi pα- suppo

58쪽

De Praedem time. nsapponenda, nihil neque hoc loco, neque

alibi tradidit unquam. Neque ante hos quispiam scriptorum fuit, qui eam ex hisce verbis colligendam putarit. Et citant quidem ad Marginem D. Ruardum, cujus haec Citato loco sunt verba: haec est differeBtia inter filios Dei & alios, quod illi vocentuqquo modo natos &. dispositos novit Deus, ut sequantur, sicut dicit, anquit, Augustinus q. a. ad Simplic. Cui & Driedonem adjungunt non uno loco similiter loquentem. Sed numquid quia eadem illa usurpanx Augustini verba , ideo condition tam praemscientiam istam vel inde colligunt, vel u Gquam ante omnem pr destinationem cogi tandam presupponendamque esse tradunt Nihil minus fiane, nec, si facerent, in tam nova collectione 4quendos putaremus quemadmodum nec illa, uti sonant, Ruardi verba, ut paulo ante admonuimus, Placere satis possunt. Prosert Apologia & alterum pro hac conjditionata praescientia Augustini locum ex lib. de perseverantiae dono repetitum, quem

ille jam senex conscripserit; ubi dicat inesse quibusdam divinum naturaliter lumen inrtelligentiae, ut si apta suis mentibus vel signa

vide/nt, vel audiant verba, convertantur

ad fidem. Et hanc dicere eum, addit, pra destinationis esse gratiam, quae non detur D 4 reprobis.

Respons ad

59쪽

36 . Caput secundum.

reprobis. Respondemus imprimis nee eum Augustini locum ad praesentem admodhmpertinere causiam. Quin & ipsa verborum ejus tam parum fidelis, nec ex fonte ipso repetita citatio, indicio esse potest, quam non satis attente ac diligenter expensus hic locus sit: unde nec mirum, sy parum tempestive , ac praeter authoris mentem productus suerit. Nam primum quidem non ibi de praedestinatis, sed de reprobis Tyriis ac Sydoniis Augustinus loquitur. Deindὸ non docet eo loco, quod si omnino praedestinati essent, in eo praedestinationem eorum futuram , quod talia Dominus praedicari nis & miraculorum exhibere illis beneficia voluisset, quibus eos ad fidem movendos praescisset , sed in eo potius, quod fidem eis dare voluisset, ct ideo verba signaque etiam adhibere convenientia, per quae operant interius Deo, ad fidem converterentur. Sed ea de re plura infra , quando de gratia ex proposito disseretur. Non ergo vel iste Augustini loeus pro conditio nata eis praescientia quicquam patrocinatur. Verum ista confutandae propositae sententiae sussiciant, ex quibus facilε intelligi posset, conditionatam hanc praescientiam , quomodocumque acetcipiatur, praedestinationis veritati non solum impertinentem esse , sed etiam adve

sim : Augustino explicando non istum m

60쪽

De P aedemnaratae. π

nimὸ congruere, verum impedimento etiam esse ; neque peregrinam modo ac recenter

excositatam videri, sed non exiguum &Massiliani Pelagianique erroris periculum habere: Ex quibus facilis responsio jam est ad Apologiam Assertionis trigesimae, qua

tueri conantur, certitudinem numeri praedestinatorum , non ex absoluta; sed conditionata Dei praeordinatione praescientiaque pendere. Subverso siquidem conditionatae praescientiae fundamento, caetera quae s perstruuntur necesse est corruant.

ologiam Assertionis Vigesimae, De electione ad gloriam immediata. CAPUT III.

ALxera quae eirca praedestinationem versatur hic quaestio , de ordine inquirit divinae praedestinationis, sitne videliaeet secundum nostrum intelligendi modum, prior in Dei mente ad gloriam,electiore praeordinato, an ad gratiam,qua pervenitur ad gloriam e sive utrum praedestinaistio ad gloriam sit ex praescientia meritorum,

an contra, praestientia meritorum ex praedestinatione ad gloriam. Et in Deo quia dem tametsi unicus sit voluntatis actu , quo non prius vel posterius, sed simul vult om-

SEARCH

MENU NAVIGATION