Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

, DE INGENIORUM MODERATIONE

deprehendere. Quorum quidem primum nobis ratione utentibus unice consentaneum est,a Iterum vero Plane jucundum. Immo tota ratio beatae vitae ac se licitatis, ad quam a natura instituti, volentes nolentesque contendimus, di per solam Christianam Fidem demum per oenire possumus, in cognitione veri , atque amore Boni consistit. Bois num enim & Uerum in Deo veluti in suo centro existunt, si ve ut congruentius loquamur, Deus est ipsa Veritas ac Bonitas , quippe de seipso ait: Ego sum υia, υeritas , S Uita , Ioan. XI v. 6. Quum autem aeterna Dei clementia Mundum condere voluerit, hominemque conis sit uere tam admirabilis operae spectatorem , Verum quoque & Bonum effudit in cunctas creaturas , ut quidquid esset, verum esset;&quidquid verum esset , saltem quatenus est verum , bonum etiam esset . einde humanos animos stimulis ingenitis ad quaerendum verum &bonum incitavit ; ac proinde quemadmodum in illud motu perpetuo

intellectus sertur , ita & in istud humana voluntas . Hinc Tullius lib. I. Tuscul. Quaest. Inest, inquit, mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi; & lib. I. Oisc. In prim s es hominis propria υeri inquisitio atque investigatio. Quod quum invenire nobis contingit

secundum regulas a Christiana Fide praescriptas , tunc in terris felicitatem illam nobis inchoamus , quae summa, persecta, atque aeter. num duratura aliquando speratur in Coelis . Inquirendum igitur esse Verum, & natura suadet, & ratio docet. Nullum autem Verum esse arbitror in tanta varietate humanarum diis vinarumque rerum , quod generatim loquendo quaerere nobis non liceat , & invenire non sit honestum . Paradoxum id prima fronte nonnullis forte videatur animo volventibus , quae di quanta mala passim fluant e notitia quarumdam Veritatum . Sed non secus statuendum ostendit veritatis ipsius natura . Nam quodcumque verum est , si mente percipiatur, intelligentiam vel scientiam parit in nobis, animum.

que nostrum , luce sua modo parum , modo multum , sed semper aliquantulum , illustrat : quod certe homini semper est optimum . Et quis amabo neget , ignorantiam inter mala perniciosa referendam λ At istud malum , cujus nemo est e perF, ab una intelligentia ae scientia depellitur , hoc est a Veri cognitione. Proinde necesse est, Veritas ejusque possessio, bona sint ma ime eX petenda . Et sane quando nobis contingunt, ad Sapientiam instruunt animum , propiore sique nos faciunt quantum licet post tantam primi parentis ruinam illi beatissimae conditioni di mentis vivacitati, quam & nos consecuis turi fuissemus , nisi unu ille peccasset. Quod etiam evidentius eluiscet ex eorum beatitate , quos ccelo Deus donavit. Quidquid enim mortalium genus intellectu consequi frustra cupit, immortalibus iis spiritibus apertum est in Deo, beatamque illorum sortem mirum in modum auget ac perficit. Neque miserae , ut est apud nos, ignorantiae a Digitigod by

22쪽

iM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB l. I

tiae , ullus esse aut excogitari locus potest in tranquillissimo illo scien ei ae & veritatis Regno . Non defuturos tamen puto, qui hac in re haesitent , nobisque ociscurrant his fortasse rationibus . Bona quoque sunt Omnia , quae sunt;& boni amor non Deo solum naturalis , sed etiam homini ipsi eli insitus , nostramque potissimum in aeterna vita selicitatem constituet: Nihilominus muIta sunt delectabilia atque utilia bona, quae amare homini in terris sit nefas , & sugere atque execrari honestissimum . Uieissim igitur Veritates occurrere possunt, immo etiam occurrunt , rectis probeque instructis mentibus omnino evitandae, utpote quae nihil a Iiud, si percipiantur , ad ferre possint, quam perniciem animis ad sublimiora tendentibus . Et cui, quaeso, tam parum cordi sit pudor, ut honestum censeat, tot vera facta, ac probra discere , quae umquam peregit ingeniosissima in vitiis hominum quorumdam luxu ria λ Male procul dubio secum ageret, qui facuItate oblata noscendi , quaecumque in secessa Capreensi abs Tiberio Caesare perpetrata fuerunt, meriti suae Committere vellet , neque aversaretur noscere m- Iariam sedem areanarum libidinum , ut Suetonii verbis utar, & monstrosos concubitus a spintriis excogitatos , & omne genus libidinis , in quod se effudit impurissimus ille Princeps. Non esset hoc illustrare , sed foedare legentis intellectum , & quisque bonus nefandae hujus veritatis potius ignorantiam quam scientiam sibi optet. Ad haec, multa quidem mendacia , & fallaciae innumerae, sed aliquae tamen sortassis

veritates in Magica Arte veneficiorum cantionumque magistra habentur . Eas vero discere , immo vel attingere , justissimis legibus vetantur homines: quod & de aliis hujusmodi rebus dicendum succurrit. Itaque nihil minus verum videatur, quam quod nulla sit veritas, ad cujus inquisitionem convertere animum , ad cujus inventionem laetari nobis non Iiceat.

Sed heic distinguamus oportet jura veri & Boni, quantum spectat

ad humanam naturam , & ad honestae felicitatis consecutionem . Veiari commercium cum solo intellectu nostro esse potest; Boni vero cum voluntate , ut cum Peripateticis loquar . Ejus natura poscit, ut intelligatur istius , ut ametur. Et quamquam intelligamus ipsum Bois num , tunc etiam non aliud quam verum intelligimus , hoc est animo percipimus veritatem alicujus rei, prout vere est aut honesta , aut utilis , aut delectabilis . Rursus amamus Uerum , sed illud amamus sub specie boni , & prout bonum est . Quum igitur naturale sit homini

verum intelligere, & bonum appetere, seu amare, nullum est Verum, quod nostere; nul Ium est Bonum, quod amare ex natura sua nobis non liceat. Sed postquam in calamitatem maximam, quam nemo non sentit , conjecta est hominis natura , tum factum est , ut duo turbarent , perverterentque saepissime nobilem cursum intellectus &

23쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

voluntatis nostrae. Illa duo sunt, Falsum & Malum , quorum uno intellectus , ut ita dicam , corrumpitur, ac laeditur , altero voluntas . E Falso in intellectum error manat, quum nempe vera pro falsis , falsa pro veris accipimus, & credimus . E Malo in voluntatem profluit peccatum , quum videlicet bonum tanquam malum fugimus,

malum vero tanquam bonum amplectimur , dc amamus . At sicuti a Dfirmare cogimur , cum notitia veri nunquam mentis adesse errorem,

ita nihil dubitandum est , quin & inde abesse possit voluntatis peccatum . Nam quando alicujus, malae ac inhonestae rei veritatem diissemus, non continuo malum eligimus , sive diligimus ; sed illius rei veritatem , ejusque veritatis cognitionem amare in nobis possumus , simulque rei malitiam , deformitatem , ac vitiositatem voluntate aversari de odisse in aliis. Quare non ex natura sua Verum nocere potest , sed ex pravitate tantum homi is bono ab tantis ς atque ea ra,

tione , & nos concedimus ,. esse se quasdam circumstantias, quibus positis nefas sit homini quasdam veritates perquirere , quum videlicet istae in pravum finem perquiruntur, aut verisimile pericatum subest, ne infirmitatem animi dileentis percepta veritas ad malum trahat , aut etiam solicitet . Ita & bona sunt, quae positis quibusdam circum-s aratis male ab homine eliguntur , dc recte a Ratio ut vetantur. Ad id non accidit, quod Verum & Bonum mala unquam sint ex natura. sua, sed quod Coneupiscentia nostra iisdem abuti possit, aut abutatur contra ordinem a Deo consis tutum , di a ratione, legibusque nobis significatum . Nihil est ergo. , quod libidinoscae voluptatis flagitia in medium adis Ocemus, ust ex eorum foedissimo aspectu Veritatem interdum sordere ollendamus ... Certe ista curiose rimari aut periculum , aut crimen

erit. At ne ire istis quidem mala dicenda est spectata in se Uaritas, quae semper honesta , semperque utilis esse potest , sive sit , ct cognoscatur in vieiis , ut ab iis fugiamus, sive in rectis operibus, ut ad ea imitanda sellinemus . Quippe in his, uti & in cognitione cujusque alius rei nefariae flagitiosaeque, duo attendenda sunt, Uerum , & inlum. Illud, quia voluntati perniciosum, perpetuo abhorrendum , nobisque evitandum et illud, quia erudiendo intellectum scientiam parit , numquam , si spectetur in se improbandum . Quamquam igitur nemini auctor sim, ut sine discrimine di moderatione in cujuscumque

Veri inquisitionem incumbat, attamen affirmandum reor, quidquid mali nonnumquam importat cognita veritas , non veri naturae optimae tribuendum esse, sed corruptioni humanae naturae, quae sibi pa-Tum cavens medicinas in venena convertit. Idque exemplis etiam consat. Nam si libidinis , quam de nobis opposuimus, arcana cognosce re nefas esset, ratioque interdiceret, pessime prosecto de nobis mererentur, gravemque honestis legibus inferrent injuriam, qui disciplinara

24쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. s

morum prosequuti, Latinis literis tot eXperimenta luxuriae consi. gnarunt, omniumque vitiorum, ut ita dicam , latebras excussere . Deinde sibi male prospicerent, quicumque Catholico in Clero aures quotidie commodant paenitenti populo sua crimina accusanti. Ingen. ti demum periculo obnoxium foret eorum munus , qui Magi ais artibus , aliisque criminibus evertendis praesunt; neque enim fieri potest, quin plurium scelerum veritatem discant , dum damnant. Sunt qui dem , quibus non satis probatur institutum S Zelus Theologorum quorumdam proserentium in lucem tot Probra luxuriae , quum in eorum Libris non improbi minus ad malum , quam probi erudiamur ad bonum. Sed ad propositum nostrum scire hoc sufficit, alia utique esse distendi veri , alia tradendi jura . At certe Sacerdotes & Magiis stratus in Ecclesia Dei constitutos ad audiendas piorum Christiano. rum consessiones, ct ad elimina Mas Magicas Artes, aliaque populo. rum flagitia, nemo sanae mentis insimul et eo nomine , quod verit aiates qua Mam ediscant, quas ignorare praestet, quam scire . Discunt ii Medicorum more vulnera & vitia , quae in aliis sanent , in se non adis mittant ; & dum alienae prosunt voluntati, non metuunt suae . . Quae hactenus deduximus ad commendandam Ueritatis indolem , semper in se honestam , di nostro solum vitio interdum perniciosam ,

multorum auctoritate confirmari possitat. unus tamen instar omnium

erit mihi S. Augustinus. Quaerit illeCap. I. lib. l. de lib. Arianum quid mali esse possit disciplina , seu discere , quod discipulortim est , rati

Magistrorum doctrina, sive docere . Quis audeat , respondet Evodius, dicere malam esse disciplina my Μιbi bonum υidetur . Cui Aliguis 1 inus: Bene sane , si idem scientia per iIIam datur aut excitatur ; nee quisquam nisi per disciplinam aliquid discit. V m vero addidit, se arbitrari, multa mala,immo Mihil nisi bonum, perdisciplinam percipi, frustra quς. rendum ait, a quo maIe facere discamus; siquidem non discuntur nisa aut si discotur, υitanda, non faciendo discant Mr. Quum tamen Evodius dubitare videretur, aliam esse disciplinam , per quam bene sacere, aliam per quam male facere discamus: Saltem, inquit Λugustinus, intelligentiam nonnisi bonum puras . Uam plone, reponit Evodrus , ita bonam puto , ut non υideum , quid in bomine possiι esse praestantius , nee ul- Io modo dixerim aliquam inielligentiam malam esse posse . Hinc Augustinus dicere pergit: Si ergo omnis intelligentia boηa est, nec quisquam qu non inteIligit discit : omnis, qui discit , bene faciι omnis enim , qui diis scit , intelligit; S omnis, qui intelligis , benefacit . Dum autem intelligentiam quamlibet Augustinus laudae , utique intelligentiam , disciplinamque veri significat; neque enim Falsum disci intelligi veproprie dicitur. Itaque perspecta institiitione naturae ambigendum non est, quin generaliter loquendo liceat homini verum quodvis indagare, sibique etiam de illius inventione gratulari, dummodo alte

ri 3 in

25쪽

ε DE INGENIO RuM MODERATIONE

in animis nostris haereat semper effatum istud : Bonum quidem esse omisuia scire , sed non omηibus uti & Veritatum earum non esse nobis curiole comparandam notitiam , quae illustrare quidem intellectum possint, sed voluntati perversae iaces simul ministrare ad flagitia . Nunc progrediamur. Amplissima Boni di veri familia in quam pIurimas classes dividitur. Nos ceteris divisionibus dimissis , sic de solo

Vero loquentes, Veritatem nunc dividimus in duas acies . Siquidem altera est veritas, quae scitur; altera , quae creditur. Priorem in nos immittit accuratus usus externorum sensuum , ubi ad eorum fidem accedat eXamen, atque consensus rationis, aut quando illam ipsa ratio detegit , adhibitis in consilium N praesidium artibus, omnibusque Logices, S Scientiarum documentis. Alterius Ueritatis, quae creditur , compotes nos iaciunt probabiles & verisimiles rationes, aliena auctoritas , seu famae traditio non temeraria , ad nos transiens per Historias germanas , per majores & aequales nostros fide dignos, perisque alia humani commercii subsidia . Ut autem posterioris hujus Ueritatis notitia solet appellari Persuasio , cujus tamen interdum ejusmodi est vis ac pondus , ut firmitatem, assensumque in intellectu non minorem, quam altera obtineat & exigat ; ita prioris Veritatis tognitio strictiore vocabulo Scientia nuncupatur. Nihil enim moramur, quid Arcesilas , quid Carneades, & Pyrrho cum toto Scepticorum Academicorumque grege obloquantur, qui quum ceterorum Philo sophorum cautissimi esse vellent, aut videri affectarent, omnium in eis piissimi evaserunt, peiora deliria amplexi ; nam sublata proterve Omni Scientia , ne hoc quidem , quod certe par erat, fateri cum Socrate amarunt, se hoc unum scire, quod nihil scirent. Horum sententiam ct tempus exarmavit, & ratio recta dudum confecit , nostrisque praecipue temporibus ridendam exhibent tot Artes , disciplinaeque late regnantes. Et sane, ut cum Lactantio loquar lib. 3. cap. 6. div. Inst.

Nos omnia scire non possumus , quod est Dei ; at neque omnia nescire ,

quod pecudis . m aliquid medium , quod est bominis, idest scientia cum

ignoratione conjuncta S temperata. Illud quidem , sed non sine dolore, fatendum est, in comparatione ignorantiae perquam curtam fuisse , semperque fore , hominibus supellectilem Scientiae . Quemadmodum enim honesta bona , quae amanda sunt nobis , facile noscuntur, dissicile amantur : ita di Verum, quod noscendum sciendumque nobis esset , facile ab omnibus appetitur , ac amatur , at difficile invenitur , & noscitur . Nihilominus multas Veritates heic intelligi & sciri, nemo nisi inverecundae frontis neget, nisi mentis infirmae non sentiat . Latius longiusque etiam patet earum Veritatum campus,

quas non scimus quidem , sed credimus , opinione scilicet , non Scientia ducti . Medium vero inter Persuasionem , & Scientiam , tenere locum di cum utraque participare videtur Fides, quae Religionis

erae

26쪽

1N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 7

.erae firma persuasio est. Accedit ista ad prioris naturam , robore vero vel ipsam superat Scientiam , quippe e caelo delapsa , divinaque auctoritate nixa, animos hominum beatissime allicit & vincit, ibique tali insidere vi solet, qualem nulla hominum violentia , nullus moristis terror vincere aut infirmare deinceps possit. Uti vero in dilectio. ne bonorum, ita etiam inter tam diversas veritates hic ordo constitutus est , ut infimum pretium & locum obtineant , quae ad Corpus Dertinent infra nos positum i medium, quae ad rationalem Animam; suoremum vero, quae ad beatam immortalitatem an ranae corporisque olim resurrecturi spectant. Et quum nihil sine Ordine aut pulchrum, aut perfectum esse possit , tum praeceptis suis Deus conditor , tum ratio magistra, ct natura nutrix interna Pulsatione nos ad hunc ordiis nem in veritatis investigatione servandum quotidie impellunt atque hortantur. Nempe ante Omnia, ut in Evangelio Praecipitur , quaerendum es Regnum Dei , ad quod studium refertur in primis Veritatum illarum inquisitio di cognitio, quibus ad regnandum cum Deo apti iasimi efficimur. Deinde Eruditio animi , Scientiarum splendor, atque humana Sapientia prae ceteris deligenda atque aestimanda sunt, ne quiratione bestias superamus, miserabili ignorantia nos ad illarum conia ditionem demittamus. Postremo comparandae veritates , per quas corporeae vitae creari possit incolumitas, ornamentum , atque honesta voluptas . Sed quota pars hominum est , queis eximius ille ordo servetur Eorum plerique toti sunt in inquirendis infimis veritatibus nihilque soliciti de illustrando beneque insor mando per Sapientiam animo, totam se licitatis rationem collocasse videntur in selenistia di usu voluptatis corporeae, commodisque terrenae vitae Alii vero ita se quibusdam Scientiis, disciplinisque liberalibus tradunt, atque ita in iis habitant, ut, si non contemnere, at Oblivisci certe viis deantur potissimum humanae vitae negotium . Si Graecarum, Roma ianarumve Antiquitatum peritos, si humani Iuris , aut Physicae, aut Geometriae se scientissimos, si in mitioribus Lueris se ingeniosos, rein disputationibus acuto efficere & prodere possunt: tum ubi mirifice plaudunt, iacileque seponunt omne studium veritatum illarum , uuarum scientia, di meditatio probos in hac vita, beatissimos in alia tera homines faeit. Ab utrisque igitur peccatur, non propterea quod infimis aut mediis veritatibus dent operam , verum enim diicere ex sua natura malum non esse iam constituimus sed quod in summis uuoque addiscendis, di contemplandis , parem, sive malorem non

ponunt operam, Ordinemque divinitus constitutum aut tanta socoris dia posthabent, aut tanta ambitione evertunt. Hinc Λug. In Iib. de uti l . credendi,c. I i. DIelligere,inquit,semper sine υitio es. Intelligere magna Onesta,υeI etiam diυina,beatisimum est. Intelligere autem superflua,

27쪽

8 DE INGENIORUM MODERATIONE

In tanta ergo Veritatum copia distinguendae praesertim sunt deleiactabiles a necessariis . Nam delectabilium quidem Ueritatum ignoranistia laude saepe careat , numquam culpa censeatur ἰ ignorare vero ne

cessarias veritates, non tantiim culpae datur , sed etiam in maximas miserias hominem devolvere solet. Quare a nemine prudente vitupearabitur , qui canendi , pingendi ve , ciborumque Apiciana industria parandorum scientia in negligat , tametsi multa inde corpori obveni. re possit delectatio ; eontra vero desipere dicatur quodammodo , qui quid eorpori noceat , quid valetudini sit necessarium, quaeve pericula immineant, plane ignoret, & discere nolit. Quis non sentit , quan- opere corporis nostri curam nobis natura commendet 3 Ejus protecto societatem odisse , & sine gravi consilio , aut sine verae Fidei virtu itque conserva ndae causa, nos ab ipso liberare , infirmi nimium d aberrantis animi est , legibusque adversatur a Deo , atque a natura positis. Simili ratione vitio nobis nequaquam vertatur , si a Mathemati eis Disciplinis , si ab Artibus liberalibus, si ab Historiae profanar

Physicaeque studio abstineamus , quamvis ingenti cum delectatione

hisce adminiculist excolatur animus, & amplificetur rationis regnum Et contra nemo nos excusatos habeat , tini ignoremus , & cognoscere nolimus, quae officia , quae virtutes , qui mores exigantur a legibus, Tum ad prudenter honesteque vi vendum , tum ad continendam societatem humanam. Ex quo enim nos natura fecit, non bruta , sed ratione utentia animalia , neque solitarios esse voluit, sed propinquis, 'amicis, civibus, ceterisquρο mortalibus per domos , per urbes , per diversa jura& commercia conjunxit : tunc imposita nobis. necessita Lea iaciscendi atque intelligendi, quae honestatem vitae alant, quae Pru dentiam adferant, quae uos in omni officiorum genere peritos exPe

ditosque efficiant.

Nihil autem hominibus magis futurum est cordi , quam ea perspecta habere, quibus erudimur in veri Dei Religione. Ad beatam aetemnitatem nos perducere potest una Religio , nimirum eredere , quae de Deo eredenda fiant, dc Deum colere ac amare eo cultu & amore,quem ipse nobis praescripse. Itaque quum Religio vera , tum singulae istius Religionis veritates prae omnibus inquirendae sunt nobis , inter quas tamen aliae necessariae, aliae titiles tantum & delectabiles . In compa, ratione illius Ueritatis quidquid splendoris, quidquid utilitatis in humanarum Disciplinarum curriculo habetur, inane est, & flocci s ciendum , ut non injiaria inspientissimos omnium re in se Iicissimos appelles tot veteres Philosophos ac Sapientes , quos aeterna quidem fama nobis commendavit, ignorata autem sive contemta Religio v

ra abjectissimos in oculis Dei constituit. Qiod si tantum est Religi nis negotium , ut cetera prae illo negligenda , & posthabenda videan-riur, dubium non est, quin omnem ad illius veritatem assequendam

28쪽

iM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. s

eonvertere debeamus cogitationem di curam, atque adeo sit enitendum , ut ne quum totam literis & veritatis inquisitioni vitam dederimus , id unum adhuc nobis restet ediscendum , quod unice scire juvat , & probe tenere necesse est . Atque hoc quidem nobis de Ueritate seribere volentibus in primis ante oculos erit. Nam Religionem veram , aut quod illam satis non inquirant, atque adeo ex inertia , ignorare solent homines innumeri aut quod nimium inquirant , &ingenii ambitione in transversum agantur,perdere interdum possunt.

Quid itaque juris habeat, di quos fines habitura heic sit humanorum Ingeniorum meditatio, in posterum differetur & si quid proditum

fuerit, quo non solum ad necessarias Religionis veritates credendas , sed etiam ad reliquas ejusdem utiles & delectabiles veritates erudite pertractandas, tutior ac Planior via demonstretur: neque nos fasceis

pii laboris, neque alios lectionis adhibitae fortasse poenitebit.

CAPUT SECUNDUM.

ι Religio vera noscatur , aπ a dubitatione sit instituendum iter . Dubitandi necessitas , ut error evitetur N pericula , ne Veritas amittasin . Prudens dubitatio commendata , temeraria υero repndianda .

APeruimus amplissimum carnpum humanis Ingeniis , quum nullum eme Uerum diximus, quod honestum ex sui natura non sit investigare dicognoscere; simulque posuimus , verum, quod ad Religionem pertinet, non honeste solum posis quaeri , sed nece Tario quaerendum , sciendumque eme . Quod si liuerere veram Religi

nem oportet, consequens est etiam , ut adhibere Iiceat ac oporteat rationem quaerendi omnium apti nam, perquam quaesita inveniantur . Iamque nonnulli accedunt, quibus nulla fortasse opportunior occurrat ratio , quam a dubitatione instituere inquisitionis iter. Quo enim modo veram Religionem quaerere , & assequi possint homines , nisi primum dubitare incipiant , utrum ReIigioni verae nomen jam dederint, an in errore versentur , & dubitando investigent , inter tam varias a populis usurpatas Religiones quaenam sit falsa , quaenam sit vera Religio δ Et ista sane inquirendae Veritatis ratio , qua mens humana omnibus anteceptis Opinionibus valedicens , nul Ii rei , nisi perspicuis argumentis probatae assentitur , a Socrate manavit, di ab Academicis, aliisque Philosophis summopere laudata , proximeque praeterito seculo a Cartesio potissimum instaurata,ac temperata, nunc utramque recentium Philotophorum paginam implet, quippe quae ad

verum inveniendum , aut saltem ad errorem evitandum , non parum conducat. Ex horum ergo sententia consequi videretur, nefas non

.esse Religionem tuam in dubium repocatam expendere . At aliis secus videin Diuitiam by Corale

29쪽

1o DE INGENIORUM MODERATIONE

videbitur; nam ubi de Religione omnibus relinquatur dubitandi facultas, mirum est, quot Religioni verae excidia creari possint , di quot erroribus janua aperiatur. Qui dubitare incipit, animoque statuit, non nisi evidentibus di perspicuis rebus assensum dare, di ubique ne

fallatur timet e aut aeternum de omnibus dubitaturus est , quod Scepticorum filiis accidit aut multum quidem falsi, sed una cum eo mulistum etiam veri exscindet ac repudiabit: quod ambitiosis ingeniis non sine ingenti in se licitate plerumque contingit . Praeterea quicumque in Religione vera titubare coepit, & de sua fide incertus esse , jam inis fidelis est, di certo bono renuntiat , ut incertum exquirat . Quae quum ita sint, di quum unicuique persuasum sit, veram esse Religio. nem suam, ceteras autem falsas e nemo proinde sibi licitum arbitrobitur , fidem suam in dubium revocare , bellumque erroribuscindice ἀre , quos tamen convellere non possit, si religioni sibi ducat, incipe re de ipsa Religione dubitare ialiaque in ipso argumenti suscepti vestibulo iam nobis gravissima

impedimenta occurrunt , a quibus nisi nos expediamus , omnis pio. grediendi spes sublata videatur Id autem praestitum facilius ibimus, postquam nonnulla praemiserimus utilissimae quaestioni dirimendae perquam necessaria . Primo igitur ex omnium consensa liquet , nais turale ac universale hominibus desiderium esse, & jus evitandi erroris, aut expellendi, quum illum incaute induerint. Etenim errare,& salsum credere, ex ipsa naturae institutione contrarium est homini,

eumque in maximas, atque etiam aeternas calamitates protrudere potest . Secundo dicimus , ex hoc jure aliud effluere , nempe licere cuicumque iis uti subsidiis, quae tum ratio , ac natura , tum honestae arrites a sapientibus doctisque viris excultae tradiderunt , ut per illa vitari , deponive possit error . Immo Scientiae Artesque ipsae nihil aliud fere sunt , quam hujusmodi subsidia . Ipse tamen Artes ac Scientia: aliis indigent peculiaribus subsidiis . quibus se suosque cultores arrictius regant. Si secus fecerint, interdum erroris, non veritatis , magistrae evadunt, & infida ad verum dignoscendum , erroremque auferendum , subsidia fiunt. Criteria veritatis nuncupamus hujusmodi peculiaria subsidia , eorumque scientiam appellare Criticam possumus, si hoc nomen latius, quam soleat , usurpare place L . Excur runt autem criteria per quamlibet Scientiam , & Artem , eorumque

Ope quid certum , quid probabile, quid dubium , quid fictum ac tal-

sum sit , ubique rimamur , & non raro cognoscimus . Nimirum iis praeeuntibus, solicitoque examine singula pensantibus, & secernentibus , saepe discimus, quos errores invexerit di invehat aut perversa ratiocinatio, aut vis praejudicatae opinionis , & imperium a nectuum in nobis regnantium , aut nimium erga antiquitatem obsequium , nimium vi ICcentiorum temporum amor , aut immodica fides habitan

30쪽

1N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 1 i

n ostris sensibus, Praeceptoribus, Majoribus, Historiis , aliisque humanae vitae sallacibus documentis. Dicam uno verbo : faciunt hu)uia modi praesidia , ne temere credamus, ne falsa aut dubia pro veris aut certis. certa & vera pro dubiis & falsis habeamus . Qui circa quum S ratio prodiderit, di sapienti cimi viri passim commendent, ac adhibeant horum subsidiorum apparatum in insectatione erroris, di inqui. sitione: veritatis nequit dubitari, quin rectus illorum usus cum maiaxime honestus ac utilis, tum etiam interdum necessarius sit omnibus, errorem fugere , di verum assequi Optantibus . . Tertio. inutilia plane serent ista ad errorem evitandum e)icie niadumque subsidia , si de rebus ac sententiis, in quibus Verum exquirimus , dubitare prius nequaquam liceret Immo nullus errandi finis nulla veritatis hauriendae spes erit, ubi nefas sit in dubium vocare & expendere tot opiniones, rerumque notiones, Per cogitationem, aut per sensus corporeos in phantasiam , animumque nostrum immisissas ' uuarum tamen complures vel falsae , vel parum firmae deprelien derentur, quoties de iis dubitare , easque ad criteria Opportuna ex iis gere vellemus , atque posIemus . Igitur ad ipsius naturae , errorem ibique refugientis, principia di Jura pertinet, posse de propositis, aut animo jam perceptis sine praevia consideratione rebus, primum sibi dubitationem aliquam movere , tum laudata adhibere subsidia , ne fallamur, neve in antiquo errore diutius perstemus. ouarto praeter haec insta homini jura , insitae etiam sunt quaedam leges , quas nemo sciens sine culpa levi aut gravi ; nemo inscius sine magna aut aliqua saltem infelicitate violare potest . Nam sicuti institutioni rectae rationis convenit, ut quisque contendat ab errore ac falia state sibi cavere , ita & eidem rationi repugnat, ut homo veritati reis nuntiet, noceat, atque obsistat. Qia propter qui unice de fugiendo errore solicitus est, tantumque huiusmodi studio insistit , ut veritati ipsi fidem adjungere neget, aut illam sibi insectandam sumat, ubidue fallaciam sibi metuens: alia quide via impingit, sed tamen imo ingit in errorem . Dubitare autem possumus , utri miseriores sint, an cui errorem contrahunt Ob cautionis defectum , an qui veritatem repudiant ob ejusdem cautioniS e X cessum . Id certe expertentia con stat , illis ignorantiam venia aliqua dignam , illis intolei andam superbiam hujusmodi mala plerumque creare. Ouinto , si igitur a recta ratione jubemur, veritatem non impugna re neque perdere, sed ejus praestatuissimum recipere & custodire tu men necesse quoque erit eam adhibere curam, eisque uti Dublidus, uuae nos a laedendi di respuendi veri periculo avertant; & contra sngulis , quantum per nos licet, renuntiare impedimentis , quaeremo. rentur in regione veri progressu in nostrum . Neque ista lex )uribus

dubitandi supra constitutis opponitur , sed cum iis consentit, modo

intra

SEARCH

MENU NAVIGATION