Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

,1 DE INGENIORUM MODERATIO M st

intra aequos limites, ratione Praeeunte, contineatur illorum usus. Tam enim peccant, aut miseri sunt, qui nimium dubitationi se tra dunt, quam qui nimis facile credunt, Utrique nimio aut erroris fuagiendi desiderio, aut veritatis improbandae timore abrepti . Ipsam et subsidia, oc criteria veri, per qua: di Ximus errores ab humanis meniatibus arceri , nisi mentibus adsit Prudentia cum humilitate conjun.cta , non minus ad errores evertendos , quam ad ipium verum rejiciendum , in servire possunt. Quare Opus est, ut dubitandi jura.in

effrenem audaciam interdum assurgentia , perpetuo temperet alia' comes dubitatio ae timor, ne scilicet una cum erroribus veritatem ipsam incaute exscindamus . Quae autem sint impedimenta , ne verum peris spiciatur, quae subsidia, ut percipiatur, nos infra, quantum ad rem nostram pertinet, ostendere conabimur. Interim ex his legibus sequitur , commendari a recta Ratione pruindentem dubitationem , improbari vero temerariam . Neque enim

propterea quod nobis natura dubitandi jus dederit, ut falsum de eli nemus, verumque assequamur, ideo sine discrimine euicumque , di de quibustumque rebus , dubitare fas est. Certis quibusdam terminis

omnia naturae jura cocrcentur , ultra quos excedere peccare est in ipsum naturae eonditorem. Sic humanorum Affectuum innata jura suos habent fines , modumque suum . Nihil etiam emeacius natura nobis commendat, quam amorem usumque Virtutum ; sed ejusdem naturae documentis prohibemur laedere ordinem limitesque Virtutibus positos. Una Prudentia tum Affectuum tum virtutum omnium

dux S moderatrix futura est . Ejusdem consilio & imperio indigent reliqua omnia , sed potissimum dubitationis jura , ut rectus, non pravus, fiat inter homines illius usus. Quamquam vero nihil difficilius occurrat , quam constituere, quando, di cui, di quibus de rebus prudenter dubitare liceat nam Prudentia , ut a junt Philosophi , circa particularia , quae innumera sunt, versatur attamen monere juvat, quasdam etiam universales haberi leges, quibus fere semper singularia reguntur. Has inter emi net illa : Deprimis principiis per se notis , S de rebus certa experientis , aut omnium hominum omniumque temporum consensu probatis, auteυidentis is , ne imprudenIer dubitato. Tum altera : De veritare reis rum , aut sententiarum, quas doctissimi viri tradunt ac probant , rudes atque omnino imperiri ne IiIem movento . Certe quicumque, vel acuti Dsmi viri ne de primis principiis quidem se certos prodidere , saepe temeritatis, raro prudentiae famam sbi compararunt. Qciis autem rationis compos prudenter dubitet, an vivat , an cogitet, an edat, an

loquatur, dc scribat, quum evidentissime haec singula sentiat δ Quis dubitationem sibi prudens moveat, num aridum lignum combustibile flammis injectum comburi possit, num corpus grave , impedimentis sub lo Diqiligod by Coral

32쪽

iM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. II

sublatis, ex alto in imum sit ruiturum λ Deinde quam prudenter ille agat, qui tot rebus, quas aut Scientiae atque Artes liberales trais dunt , aut Historiae a doctis viris commendatae concorditer referunt, ipse omnium ignarus atque imperitus adjungere fidem neget, earum isque veritatem pro libidine sua, di sine ulla ratione, revocare velit

in dubium PIn primis vero animadvertendum est heic, duplicem esse dubitationem , alteram quidem multum , alteram parum consentaneam ra.

tioni . Utriusque differentia in fine, & causa dubitandi se prodit. Quidam enim de rebus vel e videntissimis dubitant, non quod sibi earum rerum veritas dubia sit atque suspecta, sed ut veritatem ipsam dubitando aedisputando in meliori collocent lumine , atque ut aliis , non sibi, dubitationem eximant . Nemo sane hujuscemodi dubitationis genus improbet, immo non laudet non enim proprie id dubitare est , sed dubitantis dumtaxat personam induere. Quapropter prae stantissimis viris numquam non licuit dubitantis specie inquirere , strum sit Deus , utrum vera fit Christiana Religio, ct num certa , recte isque Hurium seculorum S bominum consensu stabilita sint tot prima priniscipia . Quod rudibus utique licet, illud est , ut a sapientioribus reis ferant lumen , quo di ipsi alacriores fiant in credendis altissimis abditisque rebus . Contra vero rationi adversatur illorum confidentia , qui non alium dubitando sibi finem statuunt, quam aeutissimi sui ingenii periculum facere: & tum sibi videntur cordati sapientesque viri,quum

unius suae mentis vocem ac iudicium audiunt, aliorum contemnunt ;α ad destruendum quam aedificandum aptiores, aut nihil probant, aut

id solum probant , quod animi sui appetitibus blanditur, & quod suae tantum meditationis aciei perspicuum firmissimumque apparuit.

CAPUT TERTIUM.

Non omnibus dabitandum de veritate suae Religionis . Ratio oe --ctoritas in Religionis negotio , earumque poηdus et suae qua enda sint, ut constet, an vera siν aliqua Religio. Prudenter possiunt immo debent de υeritate suae Religionis dubitare Etbnisi , Iudaei , --bammedant . Iustae apnd eos dubitandi causae.

. FAelle nos in vastam planitiem argumentum perduceret, si antismus foret singula nunc disserere ad dubitationis fines modumque spectantia. Sed perbrevem hanc orationis excursionem praecipua lanis damenta detexisse contenti , quibus innititur aequa dubitandi ratio, jam ad castra regrediamur. Nostra ante omnia refert, quae semita in itinere ad Religionem veram servanda sit, di Iigenter inquirere. Atinque in primis, quum errore capi ac detineri in re tanta homo possit, immo Diqiliaco by Coral

33쪽

14 DE INGENIORUM MODERATIONE

immo quum satis constet, innumerabilem hominum copiam errasse, ac errare in amplectenda Religione , quam plerumque non ulla ratio primum persuadet , sed educatio, & parentum , POpulorumque ex is empla tenellis mentibus inspirant: dubitari non potest , quin generatim loquendo, non honestum dumtaxat, sed & necessarium sit de suae Religionis veritate sibi aliquam dubitationem movere. Et sane qui umquam fiat , ut Multam me danus, ut Ethnicus , ut Iudaeus , aliaque hujusmodi Sectarum genera , quas Religioni falsae ,. aut accelo improbatae addictas esse non tam credimus , quam dolemus , se revocare, aut per alios revocari possint a perversa opinione , in olitoque errore , sit prudentis dubitationis jure uti unusquisque renuat,. di piaculum arbitretur ZPrudentem autem dubitationem ideo commendamus oc suademus,. ne a legibus aequissimis discedatur , quibus constringuntur , ut diximus , ipsa dubitationis jura . Sed ita me Deus amet, Paucos invenias,. qui eadem uti aut sciant, aut velint . Ut enim quisque Religioni alicui ab ineunte aetate nomen dedit, . reliquas contemnere ,. α fal Iaciis busa a falsis accensere, earumque cultores imprudentes ducere; unam vero suam cum ratione & veritate consentire , seqrie non nisi imprudenter facturum putare , si opinionem suam in periculum dubitando. adducat. Restat igitur, ut ad inquirendum nostra festinet oratio, quinam in tanta Religionum diversitate prudenter de sua dubitare debeant& qui minime debeant. Heic rei maximae cardo vertitur . heic si sapere incipiamus, meliora quaeque speranda sunt nobis , tum ad firmandos homines in veritate stantes , tum ad excitandos in errore stertentes . Quum autem Redigionis. nomen tot gentium sectarumque Super stitioni tribuimus , hoc quidem i, sive abusive, facimus una quippe ,. non multiplex esse potest vera Religio I sed non sine divinarum Scripturarum exemplo facimus , apud quas falsa quoque numina sub Deorum appellatione saepe memorantur, intacta nihilominus semper unius Dei fulgentissima veritate . Dicimus ergo, a dubitatione illi esse temperandum , qui suam Religionem facile per spieit certissimis principiis , di fundamentis innixam . Duo autem sunt hujusmodi fundamenta , Ratio, di Auctoritas. Rationis nomine hoc loco intelligimus vim & lumen intellectus ad dignoscendum verum & falsum , bonum & malum , simulque eam Vim, pςrquam rationalis anima e certis sibique notis praemissis cerintum aliquid argumentando deducens , sibi illud aut aliis persuadet Auctoritatis vocabulo vim illam significamus, quam habet ad aliquid

persuadendum alterius narratio, verbis aut scriptis menti nostrae communicata . Quo firmiora sunt haec fundamenta , eo sortius Veritas stat illis innixa , di clarius effulget, & facilius homini persuade Sur . Utraque autem a d. persuadendam Religionem veram colla-Diuitiam by Corale

34쪽

1N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. is

tis signis , quamquam diverso pondere , conspirant. Vix autem negare possit mus, quin humana Ratio semina quaedam contineat Veri & Boni insita ab ipsa natura , nam & nullo docente pueri sua se sentire male facta pudore testantur , & dolent se fuisse deisceptos. In primis autem hujusmodi semina deprehenduntur, diluet

deque nobis apparent , quum attenta meditatio excutit penetralia Rationis, & quum optimorum Librorum , eorum ve hominum conia

suetudine utimur , qui illas veri bonique ideas , jam sibi perspectas ,

aut in nobis excitant latentes , aut, si ita dicere amamus , in nos immittunt peregrinas & novas . Excitatis in homine istis boni & veri se . minibus ac ideis, progredi multum potest , quamvis pluribus morbis, laborans , humana Ratio ad naturam qualitatesque non visibilium tantummodo, sed & invisibilium rerum intelligendam . Cujus progressiis tot sunt exempla, quot veterum Philosophorum meditameniata sunt literis consignata . Nimirum solo Rationis lumine ducti illi in plurima penetrarunt, quae certissima esse lux melior subinde nobis patefecit. Quantum etiam ponderis ha beat Auctoritas in usu vitae atque in aliquibus disciplinis , & in Historia potissimum , nemo non sentit. Si nihil aliud credere, quam quod Ratio in se invenit, animum induceremus , magna non solum humanae scientiae sive eruditionis portio periret, sed etiam infinita homini, atque hominum regimini impenderent incommoda. Aliorum ergo narrationibus, & fidei , fidem habeamus oportet, nisi inter somnia computare velimus , quidquid habent Libri & Fama de praeteritis seculis , immo di de praesenti arvorquod profecto non faciat, nisi verus somniator& amens. Duplex auiatem Auctoritatis est genus. Altera a Deo est , altera ab hominibus; illa numquam , ista saepe ac saepius fallax . Inter pi ima Rationis evidentissima praecepta illud omnium consensu praecipue probatur et ceriarum esse , υerum o inconc fum , quidquid revelaι, ac narrat prima Veiaritas Deus. Etenim , ut a jebat Salvianus lib. 3. Dei sermo ipse sibi iesis est , quia necesse est, quicquid incorrupta Veritas loquitur , incorruptum sit terrimonium Veritatis . Ut autem hominum est falli di fallere, decipi di decipere , ita eorum Auctoritati non continuo fidendum . Sola Ratio , sive Prudentia , advocatis experientiae, & Critices, &aliarum Artium in suam Opem documentis , se liciter ostendere potest ac solet , quando neganda , quando hahenda sit fides hominum dictis. Ad ipsam quoque Rationem pertinet expendere an fallantur, aut falia Iant homines, quum voce aut scriptis aliquid referunt ac nuntiant tanquam a Deo revelatum & proditum; tunc enim non in Deum , qui aeternum est verax , sed in hominem , qui facile vel propter ignorantiam, vel propter improbitatem , est fallax , prudens dubietatici nostra atque suspicio convertitur. Qia amobrem sapientissime Iohannes

35쪽

,6 DE INGENIORUM MODERATI ME

ApostoIus in Epist. i. q. suis discipulis injungebat, ne cuicumque crederent divina dogmata se afferre dicenti. Nolite, inquit, omni spiritui eredere; sed probare spiritus , si ex Deo sint ; quoriam multi pseudopropberae exierunt in mundum . Praeterea quum falli ac fallere possino homines in intelligenda , exponenda , interpretanda Auctoritate , quam alioqui divinam merito credant: hinc est, quod iterum consulenda est Ratio , ut percipiatur , an heic homines errent. Statuenisdus itaque videtur hic ordo. Primo quaerendum , an rectae Rationi adversetur Religio , quam quisque amplexus est. Si adversatur, plane de ipsius veritate non solum dubitandum est , sed in ipsam protinus dicenda sententia . Si nequaquam repugnat , quaerendum secundo est, num a Deo processerit, an vero ab hominibus tantum , hoc est utrum divina, an humana auctoritate inducta sit illa Religio. Si homines solos auctores habuit, de ipsius veritate dubitandum est sin Deum , nulla dubitatio occurrere potest , quin vera sit ; siquidem divina Auctoritas supra ipsam Rationem valet, atque ab omni fallainciae suspicione immunis est. Adhuc tamen inquirendum restat , &tertio dubitandum , an quae Deum tradidisse credimus , recte a nobis intelligantur di exponantur e quod ubi praestiterimus , vel Ratione duce, vel regulis tutioribus, si quae sunt , a Deo praescriptis , tum prudentis erit conquiestere , ne inconsulta dubitatione nobis majoris periculi simus auctores. His praemissis, dicimus, Ethnicos tum veteres , tum recentiores potuisse ac posse prudenter , immo etiam debuisse dc debere de veritate sua: Religionis movere sibi dubitationem . Uix enim secum sincero animo reputare possunt, quibus principiis nitatur inspirata sibia teneris unguiculis opinio , quin illam evidenter nutare ilatim deis prehendant . Non prima Rationis edicta, non divina Auctoritas, quae unice firma ac certa est , iis occurrere, mentemque ab ulteriori haesitatione & inquisitione retrahere possunt; sed hinc recta Ratio pluribus modis laesam se exhibet, di inde sola sallax hominum Auctoritasse prodit, cui non cito , neque inconsulte, habendam esse fidem , Ratio ipsa efficacissime clamat. Et quid quaeso Rationi evidentius adversatur, quam plures credere Deos, atque inter se discordes ; quam debitum uni Deo cultum , in homines, insidera, in elementa, atque in vilia aut naturae, aut hominum opera transferre quam ine uetabili fato humanas voluntates subjectas opinari,' quam rationali Animae, ut quidam censuerunt, accensent, nullam ultra corporis mortem tribuere vitam; quam ignorantiam , libidinem, impotentiam, atque alios aut desectus, aut ipsis hominibus indigna facinora in Deo excogitare ρ Haec atque alia complura in oculos meditantium iacile incurrunt, ne de reliquis in disciplina morum vitiis loquamur,

quibus Ethnicorum Religio aut eonsentit, aut etiam laudem & praemia Diqitiam by Coral

36쪽

1M RELIGIONIS NEGOTIO LIB. I. 1

mia pollicetur . Accedit, quod eorum Opinionem non divina Aucto ritas, seu prima Veritas Deus , invexit, sed aut Poetae argutis me nodaciis ludentes, aut incerta , inconstans&fallax hominum, immodi anicularum , rudisque popelli traditio , cui certe sine ratione, siane praevio examine adjungere fidem , desipientiam potius , quam in- spientiam appelles. Iure itaque dubitare possunt ac debent Gentes de suae Religionis veritate: quod si praestent, eamque cum Christia. na demum componant, nisi rationis di prudentiae legibus renuntieiatur, intelligent, hanc unam esse veram ac persectam ; reliquas veroldolorum cultui addictas , in crassissimis atque intolerandis erroribus versari . Vel ante Christum natum id perspexere non pauci Philosophi, solum Rationis lumen sectati . At numquam id melius patuit, quam ubi Christianae doctrinae majestas di veritas longe lateque emulis

gens totum terrarum orbem permeavit , ejusque cultores , per toris

menta , per ignes invicti, sortitudine sua suaserunt, quod Ratio sola per sua jere poterat. Tunc enim non vi tormentorum adhibita , non armorum terrore ac metu compulsi Ethnici , sed vi veritatis devicti ,

sese Christo adiunxere, atque ii ipsi potissimum populi , qui ingenio& literarum cultura ceteris praecellebant.

Quod est ad Iudaeos , nihil in eorum Religioneoccurrit , quod re incta Ratio improbet. Traditam vero eorum legem ab ipso Deo sui me, tot ac tanta argumenta ostendunt, consentientibus hinc Muhamis messanis , inde Christianis ipsis, ut imprudenter sane illud in controversiam a ducas . Quae sint hujusmodi argumenta , a luculentis aliorum libris praestat petere, quam heic leviter attingere . Verum ne his quidem eontenta esse jure potest Hebraeorum natio. Ulterius etiam progrediendum, Prudentia di Ratio monent. Mi Iicet illi dubitanisbum est, num recte intelligat, atque interpretetur divinarum Scripturarum oracula ; in hoc enim contingere potest , ut imbeciIIa Ratio fallatur. Eo autem magis Iudaeo suboriri haec suspicio debet, quod audiat, tot nobilissimas nationes, ingenio, judicio , di literarum omnium scientia illustres , doctioresque sine comparatione, quam Iudaica gens , & aeque saltem ac Iudaei de Religionis verae negotio so licitas , neque minorem quam Judaei venerationem ac honorem habentes divinis Iudaeorum libris , concordi voce clamare , certumque habere, nostris temporibus in interpretandis atque a Sequendis eois rum Librorum sensibus quemlibet Iudaeum turpissime caecutire. Quid, quod nihil in sacris Literis tam aperte repetitur , quam venturum Messiam, idque fatentur Iudaei ζ Nonne prudentia poscit , ut serio inquirant, an sorte Venerit, qui a tot populis non ex fama temeraria , sed ingenti rationum ac miraculorum pondere, jam veni me peris hibetur R Justam dubitandi causam augere debet praesentis sortis &conditionis consideratio. Omnium abjectissima gens, Prophetis, Sa B cer Diuitiam by Corale

37쪽

13 DE INGENIORUM MODERATIONE

cerdotibus, Templo destituta , neque a paucis annis, sed ferme a septemdecim seculis , invisa hominibus ac Deo , vix alia de causa ad tantam infelicitatem excogitari potest adducta , nisi quod Messa contemto & legibus perperam intellectis desieris esse Dei viventis populus. Fae autem, sincero docilique animo Iudaeus de suae Legis intellectu dubitra, & Christianae Religionis originem, documlma , rationesque sedulo expendat: Si adhue priori in sententia perster, neque videat tot Prophetarum oracula in Christo ejusque Religione

evidentissime completa, miserae caecitatis aut pervicaciae notam apud cordatos prudentesque viros haudquaquam effugiet. De Muham medi Sectatoribus multa dicenda serent: Sed rem paucis expediemus. Difficile a Μuham med an is impetrare possis , ut du-hitent, an aliquid in suis legibus occurrat rectae Rationi contrarium . . Neque nos molesti percontatores esse nunc volumus . Λt quum Auctoritatem divinam suae Religioni ubique praetendant , praecipueque huic argumento inhaereant : Prima prudentiae & rectae Rhtionis principia Prorsus exigunt, ut non temere credant cuicumque se esse Messsam dicenti, di delapsa e caelo dogmata , si ve scripta jactanti . Ne ipsi

quidem negent, ab imposioribus cavendum esse ; S saltem nullus in ter eos habeatur, modo sit prudentiae legibus imbutus, qui ad novam ab homine promulgatam Re Iigionem continuo se conserat , tametsi nihil rectae Rationi iste legislator repugnet, immo pietatem multam redoleat, di quarto quoque verbo exclamet, se nuntium veritatis ecceio demissum , nisi etiam dogmata , fidemque suam probet veris miraculis , sanctissimis moribus , oraculis praecedentibus , Optima doctrina , aliisque divinae legationis testibus signis . Gravior quoque subest dubitandi causa de Muham medo . Ex ejus enim apertissima consessione cum veteris, tum novi Testamenti Scripturae divinitus traditae fuerunt , Religionemque veram attulerant Moyses & Christus , atque istius lex di doctrina sub finem usque seculi AErae Christianae sexti quo tempore ipse Muham medus vivere ccepit germanaveritatis magistra suit. Qua igitur prudentia fidem habeas statim dis ne dubitatione homini abroganti, immo postea damnanti Religionem sua eonsessione prius optimam atque a Deo traditam , nisi e videnter se id sacere ex ipsius Dei imperio probet , signisque certissimisse verum esse Prophetam coelique nuntium ostendat λ Certe non est, cur diuturnius regnum sibi polliceantur Alcorant ipsius dogmata , ubi tam facile credere liceat novam e caelo Religionem se advehere

solum testanti.

Quod si convenit in Muham medi fidem suspicio, & Ratione monente in examen est advocanda Auctoritas, quam ille divinam dictitabat: nullo tunc negotio , quantum qΠidem arbitror, de sua opinio

ne dejicietur Multam med anus , di singulari cum utilitate sua vince

tur a

38쪽

iN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. I9

tur , dum vinei velit. Tum , inquam , facile patebit , nullum ab impostore Multam me do certum signum divinae suae legationis productum , nullum ab ipso miraculum fuisse patratum , quo novae doctrinae fides conciliaretur ἰ obstat enim nonnullorum famae ac traditionide miraeulis per Muham medum factis evidens Alcorani, seu ipsius Pseudoprophetae, & sapientiorum Moste morum contraria consessio . Lectis autem sacris Iudaeorum & Christianorum Scripturis , palam continuo fiet, nihil minus esse verum , quam quod a firmabat Mu-ham medus , se nempe , suamque doctrinam in iis Libris saepissime fuisse praedicta, seque nil aliud in Alco ranci docere, quam quod Moyses & Christus tradiderant. Itidem intelligent, fieri omnino non

potuisse quod commentus est ille Impostor ut a Iudaeis & Christianis divinae Literae per totum terrarum orbem vulgatae , & in plures linguas transIatae ex industria & ex concordi at secretissima tot popularum coaspiratione corruptae di depravatae fuerint, ne ea loca apparerent , quibus praenuntiabatur illius adventus atque doctrina , dc quae tamen ipse ignorasse convincitur, dum ea non recitat, recitaturus

certe in suae causae beneficium , si illa novisset. Constabit etiam, quantum infra sanctitatem & perfectionem Christianae legis sit Alcorani

doctrina, & disciplina moralis, quum illa Spiritum ubique , & ista ubique Carnem sapiat; illa pacem , ista bellum suadeat ; illa ad veram animorum beatitatem , haec ad corporeas vilesque delicias totam ferme referat doctrinam suam. Quare nulla excogitari potest ratio , cur Deus immutatam voluerit, uti Maham medus contendit, perfectam Christi Religionem in minus perfectam, immo in admodum imis persectam, & vitiis non paucis scatentem, tum indisciplina morum, tum in dogmatibus tradendis a divina sacrarum Scripturarum revelatione penitus alienis; quae non ratione, sed gladio nititur ; quae vi armorum , non suasione veritatis invecta di propagata est, atque etiam per vim amplificanda traditur, interdicta omni disputatione de Religionis negotio , ne qua su via detegendae fraudis, ne qua spes deponendi erroris. Tamdem luce meridiana elarius apparebit, non alia de causa Multam me dum tanta fuisse commentum, nisi ut suae libidini atque ambitioni consuleret; Librumque illum, quem ex praeconcepta opinione Multam med ani divinissimum censent, innumeris ii sique putidis fabulis , mendaciis , & superstitione ita abundare, ut ne-Τue Deum auctorem habuisse, neque ut Iam hominum fidem mereriacile cognoscatur, dummodo adhibeatur in consilium Ratio recta , aut cum Λlcorani tenebris conseratur lux Evangelii.

39쪽

ao DE INGENIORUM MODERATIONE CAPUT Q U ARTUM.

Christiano homini dubitandum de suae ReIigionis υeritate . AEquuna id υidetur , sed graυibus periculis obnoxium . Dubitatio re bete licita , o qnando , ct quomodo , ne Fidei donum perdatur . Ratio I AuEtoritas statuunt υeritatem Christianae Religionis . Cur Christianorum υulgus aequiescere prudenter possit in Religione sua , sitque ab onere dubitandi exemtum . In Ecclesiae Catholicae Pastoribus potissimum mentia Religionis, expetita . AD Christianos demum accedamus , strutaturi , an & ipsi prudenter de veritate suae Religionis dubitare possint, immo etiam θebeant. Equidem praesentio , quorumdam animos adeo delicatos esse , ut horrorem concipiant vel ex hoe solum , quod dubitem , an de re tam nobis terta sit dubitandum . Sed quaeso ne patiantur se in a. nibus umbris & solis nominibus terreri. omnes imprudentem dubiistationem refugimus, omnes prudentem amplectimur ; nam ut a prina a sibi nolle cavere , temerarii est, atque irreligiosi , ita alteram quo is cumque pacto rejicere atque improbare est insipientis . Quodcumque autem de proposita quaestione statuatur , negari non potest , quin milutis incommodis obnoxium appareat . Si enim Christiano viro fas esse dicamus in dubitationem adducere suae Religionis veritatem : quomodo stabit illius Fides p Frustra illum tam eximio dono dignatus fuerit Deus, ut sine ulla dubitatione veram crederet esse Christianam Religionem. Et certe jam Fidem perdidisse videtur , qui dubitare cu'pit, num falsa credat an vera ; atque idcirco , ut in c. I. de

Haereticis habetur , dubius in fide , Infidelis est . Periculoste insuper

plenum opus est aleae de re tanta dubitare. Quamquam enim nulla sit Religio , quae rectae Rationi praestantia , di sanctitate , dc veritato se tantum commendet, quantum Christiana Religio: infirmitate tamen humanae mentis contingere potest , ut qui de illa dubitare coepit, dubitare in posterum non desinat, aut etiam judicio deceptus di cupiditate in transversum actus, ad alterius Religionis castra deficiat: quod quidem aliud non est, quam de certo bono in certum malum inconsulta curiositate velle se praecipitem dare. Contra vero si de sua: Religionis veritate nequaquam esse Christiano homini ambigendum pronuntiemus , quam aequo jure actum erit

eum Ethnicis, Judaeis, & Multam me danis Θ Exigent di illi a nobis,

quod nos merito ab ipsis exegimus. Si recusabimus eo nomine , quod veritatem a nobis, ab illis errorem stare , certo cognoscimus: iisdem

verbis se a nobis expedient, quoties iis esse de sua Religione dubitandum in dicimus. Auz ctiam reponent: certi equidem esse potestis,

40쪽

1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. xi

omnes vos Christiani, de Fide illa , hoc est persuasione, qua veramess. Religionem v eoram credνtis ὀ at certi esse non potestis omnes , Religionem istam vere esse, qualem vos creditis , nisi prius illam eum reliquis Religionibus composueritis , vobisque constet, eam a Rotione minime abhorrere, atque insuper Auctoritate divina suisse consitutam. Et cur tantum vobis a d itatione timetis, si tam firma est ac aperta Religionis v eo e veritas ρ Illi paveant, qui in errore versantur, eoque itultitiae devenerunt, ut grave ducant, se ab e

roris servitute liberari, di ad regnum Veritatis perduci. Ut vii comtroversiae fiat satis , smulque intestigandi veri iura

serventur, atque avertantur perdendi Pericula, memoria repetendum est, quod praecedenti Capite disseruimus; nempe rudes atque ignaros dubitare non debere de veritate rerram , quas doctissimi di sapientissimi viri semper tradiderunt ac tradunt. Secundo posse quemliis bet honeso fine sibi dubitationem creare vel de evidentissimis rebus, non quod earum veritatem suspectam habuis, sed ut earum causa socrationes di veritatem clarius perspiciat. Hoc autem non doctis solum et ingeniosis hominibus, sed di imperitis ac rudibus sacere licet , modo primi ingenium contineant intra limites concordi prudentum coninsilio statutos , reliqui vero ad fideles sapientesque Magistros dlabita. tionem suam eonserant , seque illis erudiendos tradae t. Licitum, inquam, est aliquo modo dubitare, seu perscrutari , quam firme Rationis atque Auctoritatis principiis innitatur sua Lex , dummodo id homines praestent , intellectus sui illustrandi gratia , atque dum id

praestant, a se certitudinem illam nondum reiiciant, quam de Legis ipsius veritate ante conceperant, dc dummodo instrumenta ad recte

judieandum necessaria in id opus ad bi beant . Ita fiet, ut nobilissimum Fidei donum , quo a Deo per sacrum Baptisma donantur Christiani , vel in ipsa dubitationis specie servetur intactum , dc Christianae Religionis veritas magis e Iuceat , dc sortius confirmetur in hominum

mentibus.

Neque dicant Ethnici, aut Iudaei, aut Muhadimedani , levia nosa nostris petere, postquam gravia ab ipsis petierimus . volumus aequis rationibus cum illis agere: non alium in finem , non aliis conditionibus eos de sua Religione dubitare volumus, quam dubitaturi sine Christiani. Nam vel ex hujusmodi cauta dubitandi forma , certum nobis est, consecuturos esse contrarios quidem , sed optimos effect iis utrinque , quando sinceris animis examen habeatur , dc media flet Ratio liberum prolatura judicivm . Scilicet Christianus quilibet tunc aris ctius in sua Religione firma itur , atque ad eam contra inimicos tuenis dam aptior validiorque essici tur: quod sane omnibus Christianis suadet Sanctus Petrus in Epith I. 3. ita scribens: Parari semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, qκa is vobis es, spe . R el iqui

SEARCH

MENU NAVIGATION