Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

31 DE INGENIORUM MODERATIONE .

debeant parentes suos. Nemo etiam negare audeat , quin Inii deles auditis dumtaxat Motivis , ut a junt, Credibilitatis , credere prudenter possint ac debeant Sacerdoti Christiano , quamvis internas quo.

rumdam divinorum Dogmatum rationes nequaquam proponenti .

Dissimilia autem sunt hujusmodi exempla , sed contraria atque alia ratione, quam Phere ponus censet. Liberi enim facile incredendis parentibus suis, ut liquet, falli possunt; Infidelis vero in eredendo Sacerdoti tot credibilitatis argumenta adserenti , si rationem consuislat, sentit se falli non posse , etiam si Sacerdos ille ad utilitatem quoque propriam eo in negotio respiceret : quod tamen quam modeste , quam vere, a Phere pono Christianis Sacerdotibus assingatur, ipse viderit . Tanta quippe est eorum argumentorum vis , quibus credenda ostenditur Christiana Religio, ut eam non solum prudenter, & sine dissicultate credere quisque possit, sed etiam dissicillimum sit homini iis auditis temperare a credendo. Λt Phereponus sibi temere persuadet , sine ullis omnino rationibus olim Sacerdotes fidem praecepisse , dum nequaquam intelligit, quid scire hoc loco sit Augustino . Poterat tamen ipse ex iis, quae retulimus, abunde perspicere, & partim etiam perspexit in eodem Cap. 16. Sed qui extra Orbitam cucurrerat ,

se in viam revocare non valuit tDisciplinam Ecclesiasticam de exigenda fide ante rationes intrinsecas exemplo Christi confirmabat Augustinus , inquiens eum nihil prius, neque sortius , quam credi sibi voluisse. Fide, ait, iIIe stuI-

ros ducebat; vos ratione ducitis. Laudabat credentes ille ; vos objurgatis Se. Heic Phere ponus suas obtrudit notas, ostensurus egregia morum Praecepta & Miracula duas graves fuisse rationes , quibus divinus ille Magister sibi conciliabat fidem , quamvis Iudaei non intelligerent, quaecumque dicebat. Λt rogo quid novi adsert eruditus Censorὸ Nonne & Augustinus ibidem haec habet : suid enim aliud agunt tanta Siam multa Miracula , ipso etiam dicente , illa fieri non ob aliud , nisi ut sibi crederent λ Quare ergo non intellexit aliquando Phere ponus , satis esse posse ad prudenter credendum Religioni Christianae Argumenta Credibilitatis, eaque argumenta antiquis Christianis in credendo , &in praedicando Infidelibus Evangelio familiaria fuisse R Ipse Christus

causas & rationes intrinsecas altissimorum quorumdam dogmatum non attulit ; & tamen ut sibi crederetur , instabat . Sola Miracula , quae nemo alius secerat , pro ratione erant , eorumque gratia prudenter assentiri Christo poterant, immo debebant Iudaei . Miracula autem non intrinsecas esse , sed extrinsecas rationes , ad probandam doctrinae veritatem , mani teste constat Praeterea Phere ponus hinc discere debuit, excipiendum cum risu fuisse exemplum Christi a Catholicis adhibitum , si isti non solum sine intrinsecis, sed etiam sine intrinsecis rationibus postulassent, ut ἰsibi crederetur , quando ipse

52쪽

1N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. H

Dei Filius non aliter fidem praeceperit , quam piae missis ingentibus prodigus , hoc est gravissimis rationibus ex trinsecis, quibus tuto de ducerentur Iudaei ad credenda illa etiam, quae satis non intelligerent videat igitur Censor, quam recte in haec verba concludate Daque non potuit Augustinus exemplo Christi uti , ut probaret Ecclesiam Catholicam jure sibi sine ratione credi postulare. Itidem ex aliis quoque Augustini Libris, quae Catholicorum atque ipsus Augustini mens& consuetudo foret , colligere Phereponus poterat, nisi figmentum suum nimis amasset, ex quo exercendi ingenii censorii tam bella occaso suboriebatur. Inquit autem Augustinus in Lib. de vera Religione cap. 3 . Ipsa quoque animae medicina , quae divina proυident id es ineffabili beneficentia geritur , gradatim distincteque pulcherrima est. Disribuitur enim in Avictoritatem atque Rationem Aviactoritas c videlicet argumenta credibilitatis) fidem flagitar, ct ratioBi praeparat bominem . Ratio ad imellectum cognitionemque perdueit . uuamquam neque Auctoritatem Rario penitus deserit, quum consideratur Σῖuisii credendum; o cerae Jumma es ipsius jam cognitae atque perspicuae Veri-ιatis audioritas In Ep. IZO. cap. I. alias m. apertius exprimit, quae

sententia foret Ecclesiae Catholicae. Absit sunt ejus verba ui ideo

credamus , ne ratιonem accipiamus , sive quaeramus ς quum etiam credere non possemus, nisi rarionales animas baberemus . Ut ergo in quibusdam rebus ad do Irinam salutarem pertinentibus , quas ratione nondum percia pere υalemus, sed aliquando υalebimus , fides praecedat rationem ovacor mundetur , Mi magnae rationis copiat o perferat Iucem : boc utique rationis est. C ae Verba Phere pontis Veritatem prorsus consentientem habere S ipse adnotavit atque amrmav It; quamvis postea fateatur

se non intelligere , quomodo haec in concordiam redigi possint eum iis , .MIκ alibi de Auctoritate ab Augustino traduntur . At nihil ho. mini facilius erat, quando ad eius Libros accessisset amantis potiusquam inimici animo, & non insectandi, sed illustrandi tanti viri ea usa in eum commentarios sibi conscribendos suscepisset Ceterum lepidus mihi videtur Phere pontis , quum veras divinare vult causas , cur Augustι ni tempore Fides , ut ille somniat , sine ratione exigeretur. Prima est , quod Christiani ηon satis erant in P bilosopbra Craticaque exercitati, vi Scripti ram contra objectiones Manichaeorum, 'Iιorumque defendere commode possent. Altera, quod reυera sibi consera essent, non pauca a se dici plane contraria recte rationi : ovalia erant tam multa, quae de Grotia oe Praedestinatioηe , aliisque dogmatia Dus iis adnexis , quasi cap/Ie Frdei credenda ab Augustino proponebantur Denique is sermo fμις pari um Iam υιres suas sentiextium , s multitudine

iter sentienIIum. En quot criminum postulet Ecclesiam Catholicam iuis hisce divinationibus Phere ponus noster . Sed ad primam causa in

C quod

53쪽

34 DE INGENIORUM MODERATIONE

quod attinet ab eo excogitatam , negamus , ita Critices di Philoso. phiae scientia destitutos sitisse veteres Christianos, di potissimum Λugustini tempore , ut commode interpretari tuerique non possent Scripturas sacras. Prostant eorum Libri , quibus vindicarunt ab Ethnicorum , Manichaeorum , aliorumque hostium censuris veritatem , di sanctitatem divinorum codicum . Multi e Manichaeis , plures ex aliis Sectis , innumeri e Paganorum superstitione ad veram Christi Religionem perducti nisi omnes illos inter pecora stipitesque referre volumus) argumento sunt, non infeliciter neque segniter versatos esse veteres Ecclesiae Catholicae Praesules & Pastores in sacris voluminibus protegendis & recte explicandis . Secundo dicimus, peculiarem illam Criticam & Philosophiam , quam expetit Phereponus , ne necessariam quidem olim fuisse , neque adhuc esse , ut quis jure ad Christia. nam & Catholicam Religionem advocetur , atque impellatur. Satis superque sunt Argumenta , quibus prudenter credibilis , immo evidenter credibilis , ostenditur Christi Religio. Non aliis usus est ipsemet Christus; non aliis sere semper in praedicatione Evangelii usi sunt ejus Apostoli, atque Apostolorum Successores , ceterique Ecclesiae

Catholicae Doctores . Non aliis titendum contendit Origenes lib. I. contra Celsum , hominem nempe , qui Phere pono in hujusmodi accusatione prae iverat . Curae tot agricolarum , quamquam Philosophiae & Criticae , si Phere ponum auscultamus , imperitorum, quanta messis responderit, ac respondeat , nulla non loquitur Historia . An multos ad Christum adducere possit, atque adducat praescripta a Phere pono via , tantumque ab eo commendata Ars Critica , videant alii. Illud quidem amrmari posse reor , si homines induxissent , aut inducant in animum , tum solum credendum esse Christo , quum suis blatae evidenter suerint omnes in divinis Scripturis dogmatibusque o currentes dissicultates, eos aut serius quam par est , aut numquam suturos fuisse , & fore Christianos. Rationi seroci, atque admodum curiosae, sive etiam infirmae, numquam satis est neque est ulla gens tam discordiarum serax , quam quae enixam dat operam Criticae , dc de omnibus dubitat , nihilque credendum ducit, nisi quod est evidenter probatum . Unusquisque in suo sensu abundat, unusquisque supra alium se sapere arbitratur, di uni sibi credere novit. Quamobrem

tutior, fit laudabilior semper fuerit ratio praedicandi & persuadendi Evangelii, quam Christus, quam nostri Majores hucusque servarunt, & quam fortasse non impugnasset ipse Phere ponus , si Ahgustini consilium sententiamque hac de re quod facile fuit J melius peris cepisset . Sed alibi de Critices usu , abusu & necessitate di de scientia

Patrum quaedam commentabimur.

Quod est ad alteram causam , nempe ideo arationibus reddendis fe

54쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 3s

essent , non pauca a se dici contraria rectae rationi: a veritate omnino abhorret. Nonnulla quidem diximus in Catholica Religione tradi, quae supra humanam rationem sunt , qualia sunt a Christo revelata de Dei natura . At aliqua ibidem tradi, quae sint , si Superis placet , plane contra rectam rationem , di id non ignorari a nobis, nullus umquam Catholicus , nisi errans, sibi persuasit nullus nisi stultus,lomniavit. Eiqii eis, rogo, Auctoribus tam deformem sententiam Ecclesiae Catholicae imponit Phereponus p Haereticos forsitan cum antiquos tum recentes , quibuscum di ipse sentit & iacit, sui dicti daturus est testes . Verum quonam ex Canone Critico didicit ille , credendum esse hostibus nostris assirmantibus , quod nos constantissime negamus p Quandoquidem tamen Augustinus ipse accersitur in hane eamdem causam, ostendat quaeso Phere ponus, eum sibi conscium fuisse , adversari rectae rationi, quae de Gratia b Predestinatione a se proponebantur. Mihi nullum dubium est , quin Augustinus hac de re interrogatus non solum se tam absurdae opinionis conscium negasset, sed etiam invictis rationibus ostendisset, sententiam suam cum recta ratione penitus consentire , aut saltem ab illa non abhorrere . Pro ipso luculenter respondere adhuc possunt editi eius Libri, in quibus unice probat , nullam aliam, quam suam , & Ecclesiae Catholicae , de Gratia di Praedestinatione sententiam habere consensum Scripturae atque Rationis. Si ii Ie fingamus rem a vero longe alienam in ea fuit opinione, quam Calvini Sectatores eidem tribuunt , non inficiamur , quin contra ipsum recta ratio pugnaret. Sed , hoc etiam posito , certissimum est , non advertisse Augustinum , quantopere hujusmodi sententia adversaretur rectae rationi . Nam & ipsi Calvi. niani , qui revera in hisce quaestionibus contraria rationi docent , ininduci non possunt ut credant, se rationi contraria tradere, atque in

tam misero errore versari. Deinde prodit ipse Liber de Utilitate credendi , qualia Augustinus sentiret: Credere , inquit is Cap. Ir. tune est cu andum , quum υeI de Deo indignum aliquid creditur, υel de homine facile creditur. Utique fatemur, nihil indignius excogitari de Deo posse , quam quod Augustino Ca Ivinus adscribit: nempe a Deo ereari homines , qui antecedenti necessitate non secus ac fato compellantur ad bonum & ma Ium , & subinde ab ipso Deo propter delicta puniantur , quae illi non coacti quidem patrarunt, sed electione & resistendi facultate sine sua culpa destituti evitare nullo pacto potuerunt . Talia Deum prorsus dedecent, nimiumque rationi ad versantur . Si verum foret, eam fuisse Augustini sententiam in Gratiae & Praedestinationis negotio , quam tradidisse ab haereticis recentioribus dicitur, di conscius ille sibi suisset , in quot a ratione absona atque indigna Deo, se sua opinio conjiceret e adeone mentis inops fuisset, ut tunc esse culpandum hominem diceret , quum de Deo indignum aliquid crein

C a diis

55쪽

36 DE INGENIORUM MODERATIONE

ditur 3 Sed Augustinus a Calvino perverse explicatus, neque indigna Deo tradidit, multoque minus sibi conscius fuit, se aliquid credere

contrarium rectae rationi .

Denique idem ille est Augustinus, qui Epist. I 43. olim 7. haec scribit non ignorata Phere pono, immo aurea jure ac merito ab ipso appellata : Si Ratio coηtra diυinarum Scripturarum auctoritatem redditur,

quamlibet acuta siι , fallit serisimilitudine, nam υcra esse non pol est. Rur-Jus si manifesti mae certaeque Rationi υelut Scripturarum sanctarum obiici Dr auctoritas , non intelligit , qui hoc facit; S non Scripturarum illarum sensum, ad quem penetrare non potuit, Jed suum potius objicit Deri.

rati ; nec quod in eis , sed quod in seipso υAut pra eis inυenit, opponit

Idem etiam Lib. q. de Trin. Cap. 6. praecla rissime inquit : Contra rationem nemo sobrius , contra Scripturas nemo Christianus, contra Ecclesiam nemo pacificus senserit. Similia habet aliis in locis . Nunc ergo a Phere pon9 petimus, qua fronte affirmare possit, revera sibi consciunt fuisse Augustinum a se tradi contraria rectae Rationi in quaestionibus. de Praedestinatione-Gratia , nisi censeat Augustinum , virum ingenio& memoria ad invidiam praestantissimum , supine admodum delirasse, aut virum summe pium imposiorem fuisse mendacissimum, qui

aut ignoraret, qMae in animo certa di statuta habebat , aut quaedam intimo corde crederet, contraria vero alios decepturus depraedicaret pHaec, inquam , nisi devorare veliti Phere ponus , fateri tam dem coingatur, Augustinum , qui contra rectam rationem sentiendum esse

negat, sib, conscium non fuisse, a se proponi quaedam , quae ipsam rectam rationem inimicam haberent; sive , si ita Phere pono placet errasse quidem Augustinum contra ipsam rationem , sed ipsum se errare non cognovisse.

Facile vero nobis seret osten de re , ne errasse quidem Augustinum, neque a ratione absona prodidisse in controversiis de Praedestinatione&Gratia . Sed occupata jam fuit ista provincia a doctissimis inter Catholicos viris , quorum etiam cura atque eruditione palam factum est, quantum ΑΗgustini dogmata a Calvinianis distent . Illud in praesentia adnotasse sufficiat, ab Augustino adhuc Presbytero conscriptum fuisse Librum de Utilitate credendi . Eo autem tempore , quum inter ipsum & Pelagianos , quippe nondum ab ovo eductos , nullae quaestiones de Gratia intercessissent: inepte dicitur Augustinus aliena a recta ratione in Gratiae & Praedestinationis argumento proposuisse . Immo tantum abest, ut id contigerit, ut nihil prius neque antiquiustum Augustino esset, quam Liberum hominis Arbitrium a Manichaeis defendere, quod postea in reliquis contra Pelagium scriptis ab ipso laesum nonnulli perperam opinantur. Testis etiam est ipsemet Augustinus, se tum temporis incaute adhaesisse opinioni de initiis Fidei in erito hominis, non Gratiae Dei, tribuendis, quam postea adopta' Diuitigod by GOrale

56쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. ar

ptarunt Semipelagiani. Quamobrem quum liquido constet , eo su I. tem tempore , quo Librum illum scribebat Augustinus , ab ipsuproposita non fuisse aliena a recta ratione in argumento divinae Graiatiae: Constabit etiam , nihil magis abs re produci a Phere pono potui Dia, quam quod Catholici ideo Fidem ante rationem exigerent , quia conscii sibi erant, tradi a se quaedam plane contraria rectae rationi . Idem quod de dogmatibus ad Gratiam spectantibus dictum est, dici dc de aliis potest, quae in Catholica Religione rationi rectae repugnare Phere ponus credit, quae libenter , ut Opinor , heic quoque meis morasset, nisi fortasse conterraneis suis non omnes illius sententias, non ejus ubique licentiam , a quo animo serentibus, parcere consuliatius duxisset. Tertia causa, quare postulabant Catholici , ut rationi anteverteret fides , Phere pono divinante , ea fuit , quod ii suas jam vires senis tirent, suaque multitudine freti, aliter sentientium paucitatem conis temnerent . Ejusmodi partes, inquit is, ac ingenia pari non possiunt sibi obloqui pauciores, sed υolunt fidem loquentibus continuo haberi. Nescio, an heic Dor dracenam Synodum tacite carpat ingeniosus Censor . Hoc quidem novi , ipsum , quamquam minime falsa de Catholicis hei enarret, multitudinem suam Manichaeorum gregi objicientibus, non minus tamen quam antea in nos contumeliose agere . Amplissima quippeCat holicorum Respublica sibi fidem ab Ethnicis habendam esse contendebat, non quod tantummodo loqueretur , sed quod , ut vidimus, evidenter credibilia vel sine rationibus intrinsecis , loquereritur. Numquam huc respicere Pliere ponus didicit. Ubi autem in Haereticos disputatur, multitudo quoque ipsa validum praebuit semper argumentum dignoscendae Religionis verae. Quum enim quaeritur, quae inter tot Sectas, quarum unaquaeque sibi veram Chri ili Religio nem tribuit , orthodoxa sit , dc germana Religio : praeter alia Cre dibilitatis argumenta, quae unis Catholicis lavent, illud quoque favet, quod isti re & nomine Catholici sint , semperque fuerint ab Apostolo rum aetate . Hoc est , quod per universum terrarum orbem dili usa sit,& adhuc ex divino munere latissime pateat una Catholicorum Reli gio: quod hucusque Haeresi nulli contigit, neque continget ante ut

timi judicii dies , & quando etiam contingere posset quod non con cedo nihil Religionis , quae hucusque Catholica fuic , veritati oss.ceret, ut nemo non intelligit. Haec etiam tessera ad reliquas accedit, quibus in unum collectis vera Christi Ecclesia a falsis atque Haereti ei, distinguitur; eamque sapientissime in sacris Symbolis , in aecum enicis Conciliis, in Patrum scriptis consti tutam habemus , & ab Haere licorum oppugnatoribus efficacissime semper adhibitam scimus. Sed commodius hac de re in sequentibus Capitibus habebitur sermo. Praesenti finem faciemus, simul ac monvcrimus Lectorem , non

57쪽

38 DE INGENIORUM MODERATIONE

heie tantum, sed & aliis in locis Phere ponum Augustino loquenti de

Utilitate credendi be Ilum indixisse . Attamen quum tam imparatus ad accusandum venerit, ut quod maxime opus erat, ne statum quidem quaestionis intellexerit ; nullo negotio patebit , quam imbellia sint in ista contentione illius tela , di quam incaute pugnet , si memoria repetantur , quae hactenus conscripsimus . Quapropter nulla mihi amplius eura refellendi ejus animadversiones in cap. 7. Libri de quantitate animae , & in cap. 2. Lib. I: de moribus Ecclesiae Catholicae, &in cap. 2. Lib. I. delibero Arbitrio . Unum tamen Omittendum non est, quod ille habet in hunc postremum locum . Culpat nimirum, aut potius deridet Augustinum , quod ex Isaiae cap. 7. haec verba citarit: Nisi eredideritis , non intelligetis , iisque probare contendat, prius esse credendum , quam intelligendum . At ista Prophetae verba nihil ad rem facere novus Censor exclamat, quippe ab Hieronymo aliisque recte translata , diversum reddunt se ii su m , nempe Nisi crediderisis, non permanebitis , ita ut Prophetici sermonis series ab Augustin i mente longissime abscedat. Pro sententia Prophetae, inquit Phere ponus, laudat bonus vir figmentiam Graecorum Interpretum Sc. Credistit enimbunc esse sensum Scripturae , antequam sciret , an LXX. Interpretibas per omnia fisere liceret, aut hunc locum bene esse ab iis versum conflaret. Leistorem nolo diu detinere disputando , an sustineri aliqua ratione possit LXX. Interpretum versio , cujus sensum in his verbis usurparunt alii doctissimi Patres, & Hieronymus ipse non improbat. Quaecumque sit germana eorum verborum sententia , certum est, Augustinum rem veram , ut vidimus per ea probare voluisse . Uerum autem dogma , etsi inutilia ad illud confirmandum congerantur , verum certumque esse non desinit. Immo regula est , quando ex diversis interis pretationibus diversi sacrae Scripturae sensus emanant, iis licere nobis

uti, non ad fundandum quidem , sed ad illuurandum aliquod dogma; nihil enim periculi subeii , ut ille sensus , quamquam alioqui non

prosit, dogmati noceat , qued veritati congruere ex aliis Scriptura. rum locis evidentioribus ostendi potest. Augustinum autem non exispectasse , ut a Phere pono de diversa illius versione certior fieret, conis stat e Lib. 2. Cap. I a. de Doctrina Christiana , quem ab ipso conscriptum novimus duos annos post Libros de Libero Arbitrio. CA-Diuitiaco by Corale

58쪽

iN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. 39 CAPUT SEXTUM.

Infirmitas humanae mentis , atque rationis , o errandi in bomine facilitas . Gus causae, fuga disciplinae , socordia in inquisitione υeri eorpus male compactum , o pessime affectum ς penuria atque abusus subsidiorum ad inυeniendam Veritatem memoriae ex litas ;pbantaseae impotentia , ct praecipue dum affectus in animo regnant; Voluntatis perυersa indoles mentis ipsius angustia ignorantia , obliυio , S prava electio principiorum , quibtis ad recte judicandum uti necesse est .HActenus dictum est , quousque in inquisitione Veri , quantum

ad Religionem ineundam spectat , humano Ingenio sit procedendum , hominique prudenter agenti sufficere , immo necessarium elle , diximus , ut Λrgumentis Credibilitatis contentus fidem suam

Religioni verae prius accommodet , quam omnia illius dogmata atque mysteria per evidentem rationis intuitum perspicere atque intelligere velit. Sed non desunt, qui Manichaeorum pervicaciam imitentur adhuc, suaeque mentis ambitione fascinati rerum omnium veritatem asinsequi se posse suis viribus temere confidant, & Rationis humanae viis res ultra aequum exaggerent. Ut perniciosa haec opinio funditus concutiatur , invadendum nunc est in arcem errorum omnium , hoc est aperienda sunt homini , quam brevissime poterimus, tum infirmitas,

tum stultitia creatarum mentium . Hinc leges , hinc praecepta moderandi Ingenii petamus oportet . Nos noscere ante omnia nosmetipsos , ab ipsis quoque Seculi Sapientibus jubemur . Neque sane ullus

ad veri Dei cognitionem, atque amorem sperandus est progressus , nisi prius praecesserit imbecillitatis nostrae cognitio, & nisi humilitas ab ipso Deo in nos descendens nos ad ipsum convertat , animumque superbientem castigans, efficiat id sneum ad majora e caelo dona aut

excipienda aut impetranda .

tum dicimus, infirmam esse atque imbecillem hominis mentem atque rationem , significare volumus , hominem licet ratione praeditum, suis tamen viribus difficile ad verum inveniendum , recteque judicandum pervenire , facile vero in errorem rapi, atque in errore jacere. Duplici e causa manare videtur hujusmodi infirmitas atque impotentia. Prima est , quod homo veritatem quaerere non vult , di adhibere subsidia ad Ueritatem inveniendam idonea. Altera, quod etiam si Verum quaerat, invenire saepe non potest ex ipsius difficultate Veritatis , aut ex inepto rationis usu . Has causas sigillatim explicabimus , ut sua humanae rationi vulnera evidentius constent, di ingenia noli ra tamdem pudeat suae ambitionis, atque proterviae.

59쪽

o DE INGENIORUM MODERATIONE

Sentiunt omnes , nemo negat , rationale animal ab utero matris

crassi ssimam secum afferre ignorantiam omnium rerum . Mox ista ignora nita paulatim depelli solet , ubi sensibus, di meditatione pollere, iisque uti homo coepit. Id eae rerum an nobis ingenitae sint, advena antisne peregrinae in mentem nostram, Philosophi disputant; nos in medio relinquimus . Illud constat, necessarium esse meditationis & len- situm usum , quo aut in animo domesticae excitemur, aut in animum novae importentur rerum ideae. Hinc Seneca in Ep. 9s . Omnium, inquit , honestarum rerum femina animi nostri gerunt, quae admonitione ex-e tantur , non olirer quam scintillo flaIu levi adjuta ignem suum explicat . Meditari autem dicimus, quum anima vegeto corpore , di ut ita dicam , ipsa vigilans aciem suam in res , & earum essentiam , causas , effectus , & qualitates acute intendit. Usus sensuum , experientia, parentum & aequalium consuetudo , atque alia humanae vitae instrumenta , rudem intellectum , volit nolit , sensim informant, & aliquam Veri notitiam in ejus penetralia inserunt . Sed quota pars haec

Veii immensi dici potest 3 Quot etiam erroribus di falsis opinionibus permixta non est , atque infecta λ Sola plerumque rerum vulgarium,& sensibus obviarum notitia hinc fluit; immo sola ipsarum superficies cognoscitur . Quare nisi ulterius homo procedat , & quaerere velit immanem reliquarum Veritatum copiam , atque intime perpendere, quae jam didicit: interdum bipes a quadrupede , nisi ex habita corporis externo , dissimilis non videatur . Quidam igitur socordia atque odio laboris , & affectibus pravis impediti ; quidam nimio ardore incitati erga humanae vitae negotia , ct vilia quaeque commoda , quibus unice inhiant; alii , quod invenire stientiam desperent , alii, quod se opinentur scire qnod nesciunt di si quae sunt aliae cauta ) ,

Verum quaerere nolunt , negliguntque subsidia homini ad inveniendum Verum necessaria atque oppor Luna . Quot autem erroribus id hominum genus serviat , & pateat , nemo nescit. Infantes plane appareant, quum de rebus agitur S quae vulgarem humani commercii M. sum aliquantulum excedunt, eorumque mens in angusto sensibilium quarumdam rerum gyro constricta , Iatius explicare volatum non solet , erratura, si iaciat. Vigente igitur in istis primaeva adhuc ignorantia , quam expellere fortata potuerunt , at certe noluerunt: nil

mirum, si imbecillima est eorum ratio , si stultis salsisque opinionibus se abripi quotidie sinunt , si vetera deliria numquam abjiciunt ,

di se impares sentiunt ad abdita rerum noscenda , ad arduas S invias quaestiones dirimendas, ad rite meditandum , Falsumque in casibus innumeris a Vero distinguendum δLonge gravior altera infelicitas est , quod nempe homines , etiamsi Verum , di Scientiam , di semitas ad utrumque perducentes quaerant , reperire tamen stepe nequeunt. Hujusmodiam potentiae triplex in me diu mDiqitigod by Corale

60쪽

lM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. I. I

dium adferri causa potest, Corpus videlicet, instrumenta sciendi ;& animae ipsius facultates internae . Et quod est ad Corpus , praeter organa male Animorum indoli respondentia , quae nullo neque studio, neque voto emendare valemus in nobis, innumeri morbi bellum cor pori quotidie in dicunt , atque ideo conflictantur cum Animo ipso . Sui carceris dolores atque incommoda non sentire Animus nequit, ac proinde nemo non sentire cogitur, quantum imbecillitatis e Corpore imbecilli, infirmo, di male affecto inseratur in mentem, quantumque tenebrarum tenebrosa haec massa Corporis lucidissimae rationi creet Certe hac de causa hominum plerique in pristina ignorantia perdurant, di ad nobiliores disciplinas , quamquam velint, conscendere nequeunt ἱ neque fas est obtusis crassisque ingeniis & nulla memoriae tenacitate praeditis se immiscere parum obviis atque reconditis Veritatibus, suumque interponere judicium in arduis non vulgarium rerum quaestionibus . Ad impotentiam humanae Rationis veniamus , quae nobis obveni cex inopia & fallacia instrumentorum, per quae Uerum colligitur, Falsum evitatur. Et heic suos patitur manes mortalium conditio. Multis

desunt ejusmodi adminicula , atque instrumenta sciendi . Quot adhuc populi sunt , quibus liberales Disciplinae tradantur , quibus sint praelio doctores λ Utique pauci. Apud complures ne minima quidem

earum Artium vestigia offenduntur , per quas ad Uerum conscenditur , & eruditus atque excultus animus cavere sibi aliquo pacto ab immensa errorum colluvione potest . Respice Africam , Asiam , Ameri- eam , & quaecumque sunt in ipsam et Europa nimium Hyperboreo septem subjecta Trioni. Immo hanc ipsam omnium beatissimam terrain rum Europam intuere . Quotae hominum parti tam bene vult natura, ut doctoribus affluant, & disciplinis ε' Quotae , etiamsi adsint, iis operam navare solent , aut cupiunt δ Quibus profecto perinde est carere optimis Artibus , earumque Magistris , ac ab iis addiscendis propter impedimenta & negotia vitae perpetuo removeri. Nemini autem dubium est, quin tanta barbaries , tanta doctrinae, Linguarumque inopia , naturalem inscitiam foveat, innumerisque etiam erroribus ja

nuam aperiat .

Deinde ipsa haec sciendi adminicula , saepe veritatis , at non raro etiam erroris instrumenta fiunt. Ut est hominum genus prae improbitate ad mentiendum ac ad fallendos alios proclive, prae mentis vero infirmitate salii ac decipi facillime potest : ita necesse est , ex aliorum hominum consuetudine , ipsorumque doctorum commercio ad errandum pertrahamur. Hinc parentes, hinc nutrices , inde majores, & inde aequales, nos ab ipsa ineunte aetate sabulis imbuere, perversisque judiciis teneram occupare mentem , quam deinde, novis illatis errorum tenebris, ita docti eruditique suis interdum scriptis ac

SEARCH

MENU NAVIGATION