Institutiones philosophicæ auctoritate d.d. archiepiscopi Lugdunensis ad usum scholarum suæ diocesis editæ. Tomus primus sextus Metaphysicæ pars 2. sive tomi 2. sectio 2

발행: 1817년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

sola cogitandi facultate ab qR' L

similitudinem Dei omni cogita

eo quod homo' 1d imScinem Dei conditas

162쪽

sPECIALIF. PAR DIlS. II. 1sssuerit, merito concluditur mentem humanam e sentialiter , &C.

Ex eo unctionst mentis corporis perpera.

. - minime quae . interrupta .

Η . umana mens a primo creationis instanticum corpore conjungitur; per illam enim copulationem emcitur homo . Iani vero quidquid de . mentis & corporis societate novimus , reduci O-test ad mutuum quoddam & reciprocum utriuD . que substantiae commercium , nempe cogitatiOnem ex parte mentis, & motum ex parte corporis, A vicissim . Hoc fatentur omnes sereΡhi Iosophi, ne iis quidem exceptis, qui negant mem' tem humanam semper cogitare, aut saltem illud tanquam dubium in medio relinquun - Ηsec asserit imprimis D. Du Μarsais, cujus testimoniunt

Ad continuam ergo mentis corporisque conjun- Oionem requiruntur continuae cogitatisnes ex par. te mentis, quemadmodum continuus motus ex parte corporis; alioquin deficiente mentis cogita, tione, deficeret utriusque substantiae commercium, ut manifestum est; ergo ex perpetua mentis de corporis conjunctione Sequitur , &c. eque dicant adversarii ex societate corporis nimσ interrupta , . Sensationes quidem continuas in mente exoriri, non cogitationes proprie dictas. Enim vers sensationes omnes naturali quo dam jur dia

163쪽

46o . M ET A P Η Υ SI C in odicio ad invictum & congenitum felicitatis am rem reseruntur; si enim gratae sint iis dele latur animus; si infratae, displicenti prout felicitati quam in omnibus inquirimus , vel prodesse, vel nocere percipiuntur. Jam vero felicitatis amor a cogitatione proprie dicta sejungi nota potest, cum sine aliqua , saltem obscura, cognitione es-

Objic. i. Assirmari certo non potest mentem, humanam essentiatitur, as proinde perpetuo, cogitare, neque etiam certo negari. Si Quis enim - judex posset hanc controversiam dirimere, esset Vel sensus intimus, vel memoria: atqui neutrum potest esse hujus dissidii arbiter : non quidem sensus intimus; nos quippe tantum admonet de co- 'gitationibur quibus aesti assicimur, cic proinde noSFaocere nequit utrum perpetuus minimeque interruptus fuerit in anima veluti cogitationum fluxus : hanc neque memoria potest LontroVerMam definire; quis enim meminit an singulis instantibus cogitaverit, v. gr. dum aliissimo Obruore-Πur somno i ergo certo amrmati non poteSt, ne

l esp. Neg. maj. Neque enim. sensus intim vel . memoriae judicio permittenda est praesens contro- Versia, sed potius clarae atque distinctae mentis Ldeae: atqui. jam probavimus in idea mentis rationalis ita includi cogitationem, ut , ea Subluta, nihil amplius in mente concipiendum remaneat : si quid enim superesset, maxime facultas cogitandi omni cognitione reati defritutar atqui praedicta facultas, qualem intelligunt adversarii 3 nihil clarum atque distinetum exhibet. Enim v ro secultas quaelibet, aut merum est imaginationis figmentum, aut.supponix aliquid reais & ρο- sitisum in quo su detur, v. g. facultas PutSan- . di instrumenta musica , quatenus in corpore Spe-

164쪽

SPECIALIS . PARAE LA DIas. II. acIctatur, originem ducit ex quadam ouganorum dispositione mechanica, & imprimis ex nervos fie-dendi, digitosque movendi ex dita facilitate . At vero. recipiendae cogitationis facultas, quam solam . menti e creatoris manibus prodeunti largiuntur adversarii , nullossundatur attributo reati & p sitiso I siquidem animam exhibent quasi pabulum rasam, quibuslibet υacuam characteribus a quid aliud ergo erit praedicta facultas, quam inane Eg- mentum λ Qua de re consulatur eximium opus, cui titulus est: 'Essala de Metap sique. c Ch.

Instab. probando maj. Admittendat non sunt in mente cogit sones quarum nullus est sensus intimus , nulla recordatio . Nam l. repugnat mentem cogitare suaeque copitationis minime consciam esse; 2. cujus utilitatis Sunt 'perceptiones, quae ubi primum excitatae suerint, statim oblivione de- . lentur λ nonne mens his perceptionibus minime intenta similitudinem resert speculi quaslibet rerum objectaruna imagines recipientis, nullas r tinentis λ atqui si mens humana essentia iter, ac proinde perpetuo, cogitet, admittendae suot in hinsa quaedam cogitationes, quarum nullus,&L. illudque confirmatur tum infantium, praesertim ,nutero materno, tum graviter dormientium exemplo ergo deficiente sensus .intimi ' memoriaeque testimonio, anirmari non debet mentem essen

Resp. Neg. maj. ejusque probationem ; r. Esto cognitio quae litat adjunctam habeat sui consciemi iam quod neque assirmare neque inficiari velimus, saltem intimus hic sensuς, cogitationis cujuslibet rames individuus, . tam, semissus tamque debilis esse potest, ut nullum retro vestigium I linquat . Illud autem phoenomenum contingit, vel quia nondum adhibendae attentioni Uens idonea est, vel quia diversis plane cogitationibus tota detinetur- Hujus facti tam communis tantaque

admiratione digni veritatem suadet valde angusta

165쪽

-a MRras ῬSI gag . - lmentis sipisae capacitas, eamque vel minime oeu lato compertam Deit experientia quotidiana. Erum vero si mens 'humana nihil cognitionis amorisve possideat, nisi quod actuali reflexione contempletur , jam dρ iis omnibus perceptionibus quae directae vocantur, jam de habitibus ipsis conelamatum est ; ad naturam enim impres ionum illarum pertinet, ut sensum sui non faciant nisi levissimum,' ac pene nullum. a. Non ideo negandae sunt vel infantibus, vel altissimo somno dormientibus vel gravi lethargo pressis, quaelibet cogitationes , quia supervacaneum videtur mentem cogitare, dum nulla remanet in nobis hujus cogitationis recordatio . Quis enim inescit

nos, etiam urgiles, de mille regus intra horae spatium cogitare. quarum vestiritim in nos snullum superest, quarum utilitatem haud metius percipimus, quom eorum quae ante ortum euitare potuimus y Ita Cartesius m. I o5. par. I. Insuper unde compertum habent adversarii pro ixus inutiles esse cogitationes, quae statim videntur

oblivioni deleri λ Iluila assertioni minime favet ex- erimentum sequens, Omnibus notissimum : Ado- escenti imponuntur duodecim circiter Virgiliani

versus memoriter discendi. Eos attente legit ter 'quaterve, priusquam somno indulgeat; deinde eplacidissima' quiete excitatus primo mane ad umguem recitat. Sane per noctem, in utramque aurem dormiit, ut supponitur. Numquid eo ti

dendum est penitus evanuisse praeconceptas vepbO- gum sententiarumque notiones, quas sibi- restumius , etanta cum celeritate, animo recolligit Uido primam 'adnotationem in captist P. Iori 2. operis eui titulus est: Essap sur r epen ement umain. Innumera alia proferre possem experia lmenta , quibus constat inesse menti nostrae pereeptiones sivo directas, sive hastruases, quae apud nos velut inscios, tacite resident. Dicant adve sarii, quantum libuerit, obscurissimam esse per- leamionum istarum naturam, respondebimus longe

166쪽

3PECTATIS. νβRs In Diss. II. 163 obseurius videri montem spiritalem omni prorsus togitatione vacuam esse. Denique factis supra dubium omne positis nulla ratio speculativa praevalere debet. Ea de re consulantur I. opuS curitulus est: sesion do Disu sur Ia oriatiare S Hion b. elap. 5. ) 2. Alterum opus sic inscriptum: Iris i de metapbini quae cap. 5. nu. 15. I 6. oesuiυ. . Objic. 2. Si cogitatio. in idea mentis necessario contineretur, vel esset cogitatio in genere, vel cogitatio quaedam singularis ac determinata: atqui neutrum dici potest . Non r. nam cogitatio in genere merum est animi figmentum; nona. nulla est enim cogitatio singularis ac determinata , qua pereunte, ipsa mentis essentia perire

ReSp. 1. Neg. maj. Neque enim arbitramun cogitationem in genere, neque cogitationes plera que singulares ac determinatas ad essentiam mentis pertinere. Contendimus tantum mentem j riter aut his aut illis cogitationibus informari . Res illustratur exemplo cerae , aut cujuslibre corporis, quod neque -figuram in genere, neque hanc potius quam illam sibi vindicat; sed ejus na- urae est, ut qualicumque figura donetur. Besp. 2. Neg. min. quoad 2. partem. Quaedam sunt enim cogitationes singulares ac determina-- , sine quibus intelligi non potest mens humana ; talis est imprimis existentiae propriae consciemtia, cum invicto felicitatis desiderio conjuncta.

Hanc responsionem auctoritate. sua confirmat D.

167쪽

166 . : arat TAPHTOC Ar erois a sa prefection. His verbis innuit auctor celeberrimus mentem rationalem suis omnibus modificationibus exutam, tamen intimum existen- the propriae sensum, congenitumque felicitaris amorem Seruamram eme ἱ ergo quaedam Sunt, &c. sine quibus, &c. ...

Quomodo definienda sit mens /umana, squodnam primarium illitis

attributum.

. Qua res i. Quomodo definienda sit mens hu-

Beap. Hujus quaestionis solutio ex iis quae superius dicta sunt sacillime colligitur . Verum O,Semandum est in antecessum varias a Philosophis afferri mentis humanae definitiones. Prima definitio est recentiorum a quibuS , post

sanctum Augustinum, mens: humana dicitur s&ώ. stantia rationalis , seu cogitationis particus regendo corpori accomodata. Prior definitionis pars .mentem .pectit sub ipsa mentii notione, altera mentem quatenus humanam ; sola enim conjumctione mentis & corporis intellio itur homo. Secunda est quorumdam e schola Philosophorum . Mens , inquiunt, est substantia spiritalis , . eata s incompleta. Dicitur sparitalis, ut Se- cernatur a corporibus; creata, ut distinguatitra Deo; incompleta quatenus ab Angelis disteri: neque. enim Angeli , quemadmqdum mens humana, ad ineundam cum aliquo corpore societatem destinati sunt, neque suis in functionibus pendent

a sensuum organis . . .

Quamvis ambae istae.definitiones in eamdem sera sententiam recidant, priorem tamen anteponimus , quia clarius explicare videtur naturam rei

168쪽

PROPOSITIO.

Mens humana recte definitur substantia rationa lis, seu cogitationis particeps, regendo corpori accommodata . . -- Hob. t. pars: Illud ad mentis naturam pertinet,

quod in ipsius idea ita continetur, ut eo sublato , mens nec psse nec concipi possit: atqui in para grapho Fecundo hujus articuli ostendimus cogitationem in mentse idea ita includi, ut ea sublata, &c. ad mentis ergo naturam pertinet cogitatio, & proinde mens accurate definitur obstantia naturalis Sive cogitationis particeps. Ρrobatur 2. pars, scilicet mentem humanam regendo corpori esse accommo tam . Nam conjunctionis mentem inter & corpus prima lex est, ut corpus menti, minime vero mens corpori fana uletur , alioquin perturbatur ordo divina volun-.tate constitutus. Hinc aeeleberrimus Bossuet primam humanae naturae excellentiam depingit his vertas: U hovime commande is sex sens interieurs cir exterisArs , ει ὰ son imagination qu ' u liene caprive spus ι' autorii e de Ia raison , edi qu/ Hsait servir aux Opisations oeperisAres, . II mode 're Ies appDiis qui naissent ris sens dans V origine H DOit masive assota de rotites csO- res Car 'telle etiat Ia puissanco de r image δε Dieti en e homme, uti eIIe reno it eout danδ ia aesumission dans te respoEi . Quatri sema, ne, eIeυation hAit. . . eQuaeres 2. Quodnam sit primarium mentis humanae attributum quo nomine intelligitur illud attribulum, quod primum .in aliqua re concipietur , & unde ceterie illius proprietates defluunt. Resp. Circa primarium mentis humanae attributum scinduntur Philosophi, quorum priecipUas Opiniones ita reseremus, ut quibos vitiis laborent

non simus dissimulaturi. - ' . .c .

169쪽

' χεε ο METAP s Pars in . Sententia I. Cartesiani primarium' mentis is manete attributum in cogitatione utiuasi .FOnStl-,tuunt. Titulus ille, inquiunt, cogitationi debetur . si illud sit quod primum in mente co pra-tur , & ab ea di mynent ceterae mentIs proprietates : atqui utramque hanc dotem sibI merito vindicat cogitatio. I. Quidem illud est quod pri-' mum, &c. Vel enim cogitatio prima nobis in mente occurrit, vel facultas cogitandi: atqui id . posterius dici nequit ; nam potentia quaelibet supponit attributum essentIale aporis ad motum & quietem habilitas o ab extensione. dimanat; ideo quippe c tau

est. & .uuiescere, quia constat partibus quae. Corporum quorumdam vicinia, in aliorum corporum circumjectorum vicinitatem transferri pos-ζunt, vel in eorumdem corporum Vicinia conStan-

era mentis proprietates nempe viSpercipiem di, judicandi, amandi , eligendi, Dercinere. iudicare, amare, eligere, niSi hoc vel Illo modo cogitare λ ergo ru diversae mentis Proprietates a cogitatione defluunt; Aliunde, &c.

' L , ἡ,;. II Quidam Philosophi, juxta prin

ripia doctrinae L hianae, primarium mentis a tributum reponunt in Ipsa facuItare cogigni, ita ut mens absque cogitatione actuati , & esse& concipi possit, prius est enim, moimi, Posse cogitare , quam revera cogit Ie η . . .

Sontentia III. Non desunt Metaphysici, qui essentiam mentis in activitate collocatam velint, idest, in lacultate qua possit propriis interniSqu. viribus in actum erumpere ; hac enim po Ssimundote mentes distinguuntur a corporibus qde prinoria vi agere non possunt, Sed quaecumque ha

ueni, d causis externis mutuantur ι . . .

170쪽

. IPECIALIS. PARS II. IL TE Sententia IV. Denique Philosophi non pauci

primarium mentis attributum in occulto latere pronuntiant : omneS enim, inquiunt, cinae hucusque excogitatae Sunt circa iStam quaestionem sen tentiae, nulla Sufficienti rati e Nituntur . aravis SUTISque urgentur incommodis.

Resp. I. Admittenda non est Lochianorum seniatentia: Supponunt enim mentem nostram Nec es.sentiatiter, nec perpetuo cogitare, quod falsum ςsse probavimus. Ru. Non satis advertere videntur tertiae sente tiae patroni quasdam esse mentis modificationes, in quibus mere possva est , quaeque proinde ab Ipsius vi activa non derivantur ; quis v. g. dixe m menter' humanam ideo caloris frigorisve sen-Sationibus ainci, quia est activa λ5. Anteponenda videtur sententia Cartesiano- , , qui primarium humanae memtIS attributum in cognatione entis seu, quod idem mi, Mera, & amore boni situm esse volunt, eo que reducunt prima cogitationis elementa. Μens enim humana , ut fatentur omnes, duabus com

' Mi ibu , interiesu scilicet & voluntate;

quemadmodum autem intellectus verum sive σnrcognItione apprehendit, ita etiam voluntas ad num amore sertur: hinc tanquam 'ex origine commum, derivantur omnes cognitiones & amo. Res quae ad o*ecta particularia reseruntur. Nihil enim cognoScere possumus, nisi sub ratione v rε , nihil amare in usi sub ratione boni: nemo un

entia nihil tam humanae naturae consentaneum, ς' u ut Peo per cognitionem & amorem ς Tnauri De s enim solus est summa veri-- . snumque infinitum , explendis omnibus nostris facultatibus Idoneum. D ianua os & verum esse quidem unum &

SEARCH

MENU NAVIGATION