장음표시 사용
271쪽
duceres u. cur anima suas sensationes , natura
duce, reserat ad partes sui corporis organicas ; 'V. s. visionem ad oculos, auditionem at aures ;&c. cum neque oculus videat, neque auris audiat ; sed anima sola. Besp. cum Μalebranchio legem hanc fuisse a. Deo utiliter institutam. Deus enim, pro sua bonitate & sapientia, emcere debuit, ut anima co-pnosceret quamam sui corporis partes ad has vel las' impressiones destinatae essent, quamam BG
dicta foret, ut ipsi mederetur. Si enim illud ammam latuisset, ad videndum , v. g. sorte pedes movisset, aut manus aperdisset. Dolente aliqua corporis pari , mens incerta & fluctuans, alteri sorinn parti integerrimae, non sine ipsius damno, remedium adhibuisset. Idem de aliis partibus organicis dicendum eSt. . ' . Porro nulla tutiori breviorique. via Deus efficere potuit, ut anima cognosceret, quaenam Sui corporis partes suarum auectionum sint organa, quam legem hanc instituendo , ut animus Sua Sassectiones ad εa sensuum instrumenta , ex quibus nascuntur, naturae instinctu reserret. Sic enim Sine arte , sine praecepto, ab infantibus, ab amentibus, verbo dicam, ab omnibus facile & certo judicatur oculum, V. g. visioniS, aures Vero auditus esse organum. . Quaeres 5i cur anima aliquid suis sensaticinibus simile in ea corpora transserat , quae sunt illarum
Resp. cum eodem Malebranchio cum nostrum corpus ab externis pendeat corporibus quorum alia sunt noxia, alia utilia, . Deus sumine bonus, , sapiens, debuit facilem viam suppeditare, qua
mens corpora alia ab aliis Secerneret, . Sicque millia suum in usum converteret, & damTosa re-
pelleret . . Illud tamen discrimen omnibus . facillimum Deus effecit, hanc lesem instituendo , ut anima tacito naturae impulsu, aliquid suis sensationibus simile ad corpora externa, quae ip rum
272쪽
sPECIALII . PARS II. DISI. II. 269 sunt octasiones, referret . Sic enim mens absque ullo labore cognOScere poteSt, quaenam ex Objectis extra se potitis suo corpori prosint aut no-
Quaeres 4. . cur sensationes qua am , non autem alias mens reserat ad externa corpora.
Resp. Hanc rationem affert Μalebranchius in opere , cui titulus e Recherche de IaυDiig. Lib.
ιI . de sensib. v. Io. animus, inquit, objectis extra nos positis illas impressiones tribuit, quae per motus insensibiles ab iis . excitantur. Sic i-. gni tribuitur calor, quia ex igne nihil erumpere cernimus, quod in corpus nostrum agat ; sed particulae ignis tantae sunt subtilitatis, ut oculorum aciem prorsus estugiant; ubi autem modo quodam visibili vim suam exerunt objecta, tunet in ea suas assectiones transferre mens renuit. Sic quia Videmus acum pungentem, ipsi non affingimus quem experimur dolorem. Sed, pace tanti viri, dixerim eum exponere quidem quibus in circumstantiis ad objecta externa reserantur, vel non referantur sensationes, sed hujus diversitatis cau-Sam ab eo non assignari: ex eo quod enim ignis actio sit insensibilis, aegre admodum intelligit ud, quomodo calorem igni mens tribuat.
Aliam rationem proponit percelebris ille Philosophus : mens, inquit, corporibus externis adscribit aliquid suis sensationibus simile, quoties actio causae exterioris, & ipsa mentis a flectio eodem Tomine appellantur; secus vero , si diversum sit utriusque nomen. Sic calor igni tribuitur , quia & aEtio ignis, & sensatio quam in nobis excitat, communi caIoris nomine significantur. Contra vero acui pungenti non affingitur do- lor cujus est occasio, quia dolor ille, 63 actio acus pungentis, diversis exprimuntur nominibus. Quaeres 5. quamam & quot sint sensationum
Besp. Esse sensΗs. externos, qui Sunt numero
quinque ue nempe opuli, per quOS colorum; lam
273쪽
os, per quas sonorum; tingua S mras priatum, per quae Saporum; nares , per mas odorum Sem sationes habentur , & denique inloto coν re diffusus, ex quo diversae nascuntur assectiones . Hare organorum divisio ex plurium Ohservati num serie deducta est. ΜenS scilicet advertit, aediversas impressiones ex omnibus corporis sui pametibus suscipere , caloris , v. g. & frigoris. Inde judicavit totum corpus Suum organo communi velut circumvestiri, eique tactus nomen secit. Observavit praeterea se in quibusdam Speciatim
corporis sui partibus ita assici, ut nihil simile in
ceteris experiretur et unde concludit tot existero SenSus externos, quot sunt corpori Sui partes p
.euliaribus excitandis impressionibus Moneae. Hinc visus, olfactus, auditus & gustus organa discrise
Quaeres λ an melior esset hominum conditio s i . ipsis Deus sensus longe acutioreS CODceMIsset . Resp. Sapiens omnium creator Deu& HS noSinstruxit sensibus, qui nostris In hac vita Necessitatibus abunde suffaetant . Proportionem quamdam instituit inter corporis nostri organa , & coinyora ex quibus magis pendent amnia dolor & voluptas. Quod si iisdem remanentibus se eelis, quae nos circumstant, longe major fieret organorum sagacitas, id, nedum lucro laxet apponendum, plurimum conua molestiae & incommod1
i. Si visus longe subtilior foret, sorsata nec SO- lares radios, nec ipsam diei lucem ustinere posset . Penitus quidem intimam objectorum contex- . turam , partemue reconditiores pervaderet. Id vero quam multis redimeret incommodis . nam-δue si oculi microscopiis, V. g. Similes essent, aquae guttula qua dissolVeretur piperis granum, aut etiam paululum acexi , quasi flumen immensum conspiceretur, quo innatarent pisces innumeri. Foetidorum liquorum εpuma, velutI campus amarissimus, vaxiisque floribus plantisque dis
274쪽
sPECIMIs. PARS II. DISAII. v Istinctus vide tur; easeoli frustulum, vel ut . pilosis araneis eonspersum & hispidum appareret.
j Uinc fastidium optima quaeque, & delectationem
Boxia gignerent. - . '. Praeterea si oeuli essent microscopiis similes, objecta duntaxat cerneremus, quae duobus tribu ve tantum pollicibus distarent, cetera vero qua αsumque, sive homines, sive plantae, Ilae anima. lia, visu minime perciperentur; ergo ea quae a longinquo vitare interest, declinari non possent. Sol, luna, stellae, ipsum denique caelum nobis forent incognita; atque ita nos promus sugerent, quae Dei majestatem & gloriam splendidius enarrant.
Contra, si instar telescopiorum oculi conso marentur , tunc caelorum pla S, Siderumque motus longe quidem facilius dignoscerent homines; sed quae sibi propiora forent, vix suspicarentur; regiones sibi plane incognitas incolerent , ac proinde nec quae sibi utilia sunt admoVere, nec quae
noxia facile removere pOSSent..
s. Si Deus idem. olfactus organum nobiS concessisset, ac quibusdam venaticis canibus, vix Mi lius alium hominem sufferret. Foetidos odores nobis immitterent innumera corpora, quae ad usus frequentissimos, peneque necessarios adhiberi solent ό in iis igitur quae nostrae conservationi proinsunt, quantum esset molestiae & sastidiit 5. Si delicatiores essent linguat & palati fibrae; tunc aqua, panis, . aliaque id genus non minuS acriter palatum vellicarent, quam sercula, quae multis salibus A acidis condiuntui; alimenta igitur, vel paucis vicibus regustata, nauSeam pro
4. Si acutius evaderet auditus orggnum, im- Portunis continuo sonis personaret; omnis com centuum harmonia interiret, auribusque semper obstreperent murmur quoddam inconditum, &elamores plane confusi. Hinc nullus 4omno, nullus meditationi Iocua relinquergi ,
275쪽
va ME T A PHΥ SICAE S. Denique si delicatissimum solet tactus oriaganum toto corpore diffusum, ita ut impressiones externae istud non minus vivide afficerent, quam tenues oculorum membranas, pro hi quam misera esset hominum conditio i ingratis molestisque perpetuo sensationibus vexarentur. Pluia rea, vel levissima, summam eutem nequidem per- Stringere poSset, quin excitarentur in mente dolores acerbissimi.
Ex iis omnibus colligendum est sapientissime
Deum externos Sensus nostros attemperasse impressioni objectorum , quae nobis vel prodesse vel
nocere possunt; insulse ergo prorsus homines conquererentur, quod ipsis longe majorem seninum sagacitatem Deus non concesserit.
- De Imaginatione .uaeres v. quid sit imaginatio.
ReSp. Ea est facultas quam habet anima, sub imagine corporea sibi repraesentandi obiectum Sensibile, etiam dum oculis non obversatur, & quie- Scentibus extremis sensibus. Sic rivulum video ecolle cum strepitu defluentem, quamviS ab Oeulis & auribus na is remotissimum. Oculos clam do, . & ecce moti meae sese offerunt regaleς horti , variis floridus distincti, statuisque marmoreis ornati, in quibus naturam ars aemulatur. Si Velim , vel medias inter noctis tenebras, mihi prae Sentes aderunt aquae salientes Versaliarum , e tubulis in aera rapido jactu erumpentes, meque gra rissimo recreabunt spectaculo. Haec omnia ad imaginationem pertinent, per quam scilicet ob-- jectorum sensibilium species mens Videt, quamvis hujusmodi objectis non commoveantur Sen-
Suum instrumenta. τ' Quaeres 2. quomodo in anima suscitetur imaginatio , & qua in re differat a sensatione.
276쪽
SPECIALIS . PARS II. DISS. II. z273Besp. I. Imaginatio suscitatur in anima Occa Sione motuS OrFanorum, qui incipit ab ea parte quae est in cerebro. Seilicet cum motus. initium habet a parte externa, & quae ad sedem animae transmittitur, anima dicitur resntire ; sed quando 'motus incipit ab altera or*anorum extremitate, quae interior est, mens dicitur imaginari. ReSp. I. . Intelligitur quodnam sit ex parte corporis discrimen inter vim imaginandi, & vim
sentiendi. Quidnam vero sit discriminis ex parte animae, Vix explicari potest. Differre enim non videntur, nisi secundum magis & minus. Nam sentit anima quodammodo quidquid imaginatur,& vicissim imaginatur quo' sentit. Tum Sentiendo quippe, tum imaginando , percipit impreS-siones qualitatum sensibilium, coloreS, Sonos,&c. Anima tamen cum sentit , vividius assicitur,
quam cum imaginat r. Τunc' enim anima Pea-tire proprie dicitur, cum Objecta extra nos pOSita senSUS externos commovent & fibras ab iis ad cerebrum usque pertinentes: tum Vero proprie dicitur imaginari, quando sola spirituum animalium agitatio fibras organorum excitat; porro obieel'rum externorum actio neflvorum s bras
vehementius impellit; quam sola spirituum in
Qua res 3. undenana pendeat vis imaginandi. Besp. Licet imaginatio ratione sui sit mentis cogitatio, pendet ab impressis cerebro vestigiis, ab illius fibris & temperie, a spirituum animalium motu & copia . .Pro causarum illar m Varietate , diversa est imaginandi facultas .
Hinc I. in pueris & adolescentibus vividior le-- Vlarque est ima sinatio , quia in iis molsior est . cerebri substamia, fibrae delicatiores , major Spirituum animaliui x copia & agitatio, ac proinde vestigia in cerebro facilius & promptius formantur. 2. In senibus siligidior est, quia cerebrum , prae nimia siccitate, 'igescit, fibrae sunt duriores, Spiritus pauciores, sanguis crassiors motus
277쪽
a74 Mae T APNT SIC Egardior. 5. In media aetate persectior est imaginandi vis, quia tunc nec mollius, me durius est cerebrum. 4. Μulieres cum sbris instructae sint delicat oribus, facilius imaginantur, quam viri. 5. In his qui frigidas incolunt regiones, crassiores sunt spiritus, & ideo tardior imaginatio ; in iis autem vividior, qui calidiore caelo fruuntur . 6. I inc explicari potest cur objecta nonnunquam
imaginemur tanquam praetentia, quae tamen sunt absentia: scilicet ex fortuito quodam 'spirituum animalium concursu sit, ut fibrae cerebri interio-Tes eodem modo commoveantur, ac si oculivsubjicerentur objecta - Inde nascuntur amentium& aegrotantium deliria Quaeres L quaenam sit imaginationis utilitas . Besp. Multiplicis est generis: r. enim delectationibus augendis, muItiplicandis, accersendis in- Semit . Nec a. vero alienum est quod dicitur , imaginationis vi a quibusdam eas degustari voluPrates, quarum procul absunt Ohjecta. Μulti enim visi sunt quis dum animo ridicula fortunae consilia volvebant, ita subito immodica laetitia efferebantur, ut subsultantes , deliciis perfusi con
2. Plurimum valet ad corporis aegritudines Ie-niendas, temperandas, imo & depellendas. Non desunt enim homines qui miseriis vexati animum non dejiciunt ; sed in fictis voluptatibus contraveras molestus remedia conquirunt, & quodam imaginationis artificio curas acerbiores veIuti sallere norRnt. occurrunt etiam hominum exempla , qui morbis acrioribus tentati, ob vehementem quemdam lisagdiationis impetum , subitae sanitati restitnerentur. Ferunt paralyticum Plurrimis jam annis in lecto decumbentem, statim prosiliisse, & sura saluti consuluisse, cum ei denuntiatum fuisset, cubiculum suo proximum jam voracibus ardere flammis. 1dem de aliis permultis narratur, quorum pedes vinciebat se-3nior podagra.
278쪽
5. Exornandae & persuadendae veritati non parum confert imaginatio : minus scilicet verum . est, quod a nonnullis dicitur, varit rem cultu neglecto exhibendam esse, eamque omnem Ser. monis sucum & artem dedecere. Ita. quippe a natura comparati sunt homines, ut ad veritatis cognitionem fle amorem nonnisi delectationis illecebra deduci soleant porro imaginatio sola iis coloribus veritatem depingere potest, qui ipsam lomnibus amabilem efficiant. Cum enim hujus imperio tota quasi natura subdita sit , potest undequaque imagines & ornamenta accerSere, quo- Tum ope in animos veritas facilius admittatur. 4. Imaginationi adscribenda sunt pleraque in-Venta & systἡmata, ex quibus plurima in societatem derivatur utilitas . Ad ea quippe excogitanda requiritur ingenium acre, promptior imaginandi vis, multa unico velut intuitu comple- ctens. Numquam enim nisi sterilia & minuta sy-εtemata ab iis gignerentur, quibus vividam im ginationem natura den averit. Quaeres 5. quaenam sint imaginationis pericula,
quinam tristes effectus . . .. .
Resp. Diversi sunt generis: I. si quando dele crationis sensum exacuit, ipsum multo frequentius moerore & sastidio p rturbat. Frustra in conviviorum hilaritate, in 'spectaculorum jocis, in armorum strepitu, malorum lenimen quaeSieris , si fuerit suis semel e sedibus conustisa ima-δinatio . Ludentem, somniantem, epulantem atra cura insectabitur. Praeterea si quis . morbus lecto te amxerit, cave ne nimium esserueat imaginatio. Μala enim ita exasperat, ut artiS a xilio fiant insanabilia . Quot hominibus immaturam mortem attulit priEconcepta mortis formido l2. Non Solum vera mala exacerbat imaginatio, Sed etiam ubi sanum est corpus & valens, multa fingit quae animae molestiam, & corpori Saepe aegritudines afferant. Quot enim sunt in
quibus dola aegrotat imaginatio sed qui ipsius
279쪽
276 META PHYSICAE . terriculis miserabiliter delusi, mortales inde morbos sbi accerserunti non pauci visi sunt, qui ab irato cane leviter admorsi, dum sibi vividius . fingerent rabiosum fuisse canem, in Spontanea m , ut voeant, hydrophobiam delapsi, paulo post interiere. S. Ex malis & doloribus alienis nonnullorum ita servescit imaginatio ut similibus interdum corripiantur. Narrat Μalebranchius, uni e, suis amicis dum morbo laboraret, medicorum jussu incisam suisse pedis venam. - Ancillula, quae facem Praeserens operationi intererat, cum facto vulnere sanguis erupisset, tanto perculsa fuit rerrore , ut per dies quatuor aut quinque, iacerrimum in pede dolorem sentiret, lectoque decum
nationis effectus, si gravissimis auctoribus, inter . quos eminet Malebranchius, fidem habeamus. Ex. gr. Parisiis .saeculo proximo elapso, vixit juvenis, qui stultus in lucem prodierat, cruribus, brachiis, rosibusque fractis, & quidem iis in partibus,, quas nefariis hominibus frangi jubent judices. Μiserabillis ille juvenis, viginti tamen
annis vita potitus est . Dubitari autem non potest, inquiunt, quin tantum . malum a crurIfragII spectaculo Brtum habuerit, cui mater paulo ante partum interfuerat;. cujus videlicet imaginationem ita commoverat horrendi illius spectaculi aspectus , ut delicatioribus pueri membris tristia haee vestigia imprimerentur. Quod si non ita frequenS a Idat nasci momstra , & insanies distortos ac plane deformes , Saepe contingit , ut notis quibusdam & maculis signentur. Μulier ardentiuS pomum, uvaS, alia . que id genus cupierit , .. insanti nascituro plerum que pomi aut uvaς imago distincta imprimetur . Tantum in pueros valet matris imaginatio. Dissimulare tamqn non possumus hanc relate-
280쪽
branchit doctrinam, quibusdam mysicis, & imprimis Buston, minime probaram eme. Matris imaginatio, inquiunt, in istum intra maternum . Uterum recumbentem non tacitum habet potest ris , ut tenello ipsius corpori partes quasdam organicas adjicere, aut eidem testere valeatis Neiaque etiam existimandum putant, matris desideria, terrores, amores, odia posse quasdam inpelle infantis notas exarare, quae, ipSO crescem te, simul adoleScant. . . . Sic autem Μalebxanchii sententiam impugnant :I. scelus cum ipsa matrice non est .intime collugatus ;ή immerito' igitur fingeres proximam inter matris & infantis cerebrum communicasionem. . Sensationes nostrae nihil habent simile rebas extra nOS positis, quarum occasione excitantur: non possunt ergo rerum istarum imaginem imprimere , & multo minus additis, demptisque corporis partibus, foetum aut portentosum, aut
Quibus igitur causis tribuendi sunt scelus monstruoSi, vel male conformati λ undenam oriuntur . notae laches , quae in quorumdam hominum pelle sunt exaratae, & pro variis anni temporubus, varios induunt colores λ Primum phaenomenum, inquiunt, merus est legum mechanicarum esse 'us, praeter c suetum naturae ordinem ia I
finitis enim modis disponL materia potest. Ex illis autem dispositionibus i combinrisons quandoque prodeans necesse est effectus improvisi, Prodigiosi , aspectu horribiles: notae certo genitivae quorumdam hominum corpori impressae; rum duc 2 ex motu plus urinusve celeri, ex majori aut minori abundantia & fluiditate sanguinis. Pro diversis enim anni tempestatibux minuuntur vel augentur sanguinis .agitatio, copia, calor. Μutatis vero his accidentitas , colorem ipsum mutari probabile est. 5. Non physicam tantum corporis constitutionem perturbare & corrumpere potest parenturu