Institutiones philosophicæ auctoritate d.d. archiepiscopi Lugdunensis ad usum scholarum suæ diocesis editæ. Tomus primus sextus Metaphysicæ pars 2. sive tomi 2. sectio 2

발행: 1817년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Iuxta Leibnitetium, celeberrimum Germaniae Philosophum, Deus agere non poteSt, quin ad illud moveatur ratione aliqua sussiciente; mutto magis conixa rationis consilium agere nequit. Unde concludit a Deo creatum esse mundum, prae ceteris omnibus, optimum & perseressimum rnamque vel mundus praesens aliis omnibus praestat, vel quidam possunt esse ipsi aequales, aut 3pso etiam persectiores: atqui duo posteriora repugnant. I. Enim si plures essent mundi huic nostro aequales, nulla Deo fuisset ratio sumciens, cur praesentem crearet, potius quam alios. I. Si neglecto mundo persectiori, hunc minus persectum condidisset Deus, contra rationis consilium seSe geSsisset: ergo creavit mundum, qui aliis omnibus sua perlaesione praecellebat. Μundum vero Praesentem ait esse omnium persetassiamum , non quidem ratione singularum ipsius partium , sed ratione universitatis, per quam aestimari debet alicujus opificis industria & sapie tia . Sinsulae enim partes ad totius operis perse-Gonem ita conspirant, ut ex eis totum aliquid coalescat, quo nihil Deo dignum magis in eodem genere, nec attributis divinis magis accommodatum esse possit.

PROPOSITIO.

. Prob. Sententia illa rejici debet, quae tum di

vinam , tum humanam libertatem convellit, &salso nititur principior atqui talis est sententia Leibnitrii: i. quidem libertatem Dei prorsus evertit; siquidem, ea posita, Deus non potuit non creare. Si enim melius fuerit Deo creatiο- Rem velle, quam nolle, non potuiI non creare,

72쪽

eum teneatur ad optimum : atqui, juxta Lei, ni igium, melius suit Deo creationem velle, quam nolle. Nam creationem voluit: atqui in opinione Leibnitetit illam decernere non potuiSSet, Si respectu Dei perinde esset creationem velle aut nolle; ergo non potuit non creare; ergo I. M. 2. Humanam etiam libertatem perimit: namque ille non est liber, qui ex duobus bonis inaequalibus, melius necessario eligit, ex duobus vero a qualibus neutrum eligere potest: atqui in sententia Lei tigii ea est hominis conditio: nam Praesente majori bono, nulla est ratio sussiciens minus bonum anteponendi, & ubi bona sunt aequalia , nulla etiam ex parte objecti occurrit ratio Suffciens, propter quam unum prae alio eli

5. Sententia Leibniretii salso nititur principio: namque instar principii & sundamenti statuit, nihil fieri sine ratione sumetente: atqui principium illud sensu Leibnitetit intellectum, falsum est: ratio enim sussiciens , juxta illum Philosophunr,

est aliqua ratio peculiaris, petita ex Objectorum natura, & praevalens, sive major bonitas, quam in objecto opposito: atqui id falsum est: alioquin ultima ratio propter quam determinaretur Voluntas, Semper ex parte objecti repetenda esset: atqui id dici nequaquam potest. In actioniabus enim liberis saepe contingit, ut tota ratio 1 cti, Sit voluntas & arbitrium facientis; ergo I. principium a Leibnitetio constitutum, falsum est; aliunde ipsius systemate prorsus convellitur libertas tum divina, tum humana; ergo re iciendum e t. Somun ν objecta. Objic. Ille tenetur ad optimum, qui neque eX

duobus bonis aequalibus alterutrum eligere ne que ex inaequalibus , quod minus est, asSumere poteste atqui Deus neque ex &c. ergo tenetur ad

73쪽

7o . M E T A p uva re AEBesp. Neg. min. quoad utramque partem: r. quidem ex duobus bonis aequalibus unum potest eligere Deus, altero neglector ab actu enim ad

posse valet consecutio: atque ex duobus aequali-hus unum elegit Deus, altero praetermisso: respectu Dei perinde suit mundum vel tardius vel

citius procreare, planetarum conversionem vel ab occasu in ortum, ut nunc fit, vel ab ortu versus occasum dirigerer atqui tamen unum prae alio elegit Deus; ergo, M. Praeterea Dbjecta duo aequalia eadem omnino

sunt, ac Si neutrum haberet alterum sibi aequale , siquidem objecti naturam non mutat alterius aequalitas, utrumque seorsim idem manet, sive tollatur , sive Stet alterum: atqui si ex duobus obje-Gs aequalibus, unum duntaxat superstes remaneret , altero sublatos si uinum esset, nec haberet aequale, illud assumere, vel non assumere posset Deus; ergo etiam ex duobus objectis aequalibus, unum potest Deus eligere, altero neglecto.

u. Potest etiam ex duobus inaequalibus, quod minus persectum est, prae alio eligere. Ρotest enim quidquid possibile est esticere: atqui opus minus persedium, in se est possibile. Et certe quantacumque Supponatur mundi persemo, semper finita erit; ergo possibilis est major pers elio ; ergo mundum nostro persectiorem condere Deus potuisset, ac proinde ex duobus inaequalibus, potest quod minus est anteponere. Inst. probando primam partem minoris: Deus agere non potest sine ratione sufficiente; atqui tamen ita Deus ageret, si ex duobus bonis reis qualibuS , unum assumeret, altero neglecto; er

Resp. Neg. min. Bonitas enim utriusque objecti aequalis, utrinque est ratio Suffciens, propter quam unum vel alterum, pro suo arbitrio Deus eligat. Non quidem est ratio ultima. Haec enim ab ipsa Dei voluntate, unum alters anteponen te , repetenda est; sed tamen ex parte objecti non

74쪽

rΡΕcIRLI3. PARS D N Irae. In γε deest conditio requisita, nempe illius bonitas, ut

voluntatem suam ad eligendum alterutrum Deus

convertat.

Instab. Cum duo bona sunt aequalia, vis unius elidit vim alterius; ergo non eSi ratio , cur voluntas unum prae alio eligat. Resp. Neg. ant. Bonitas enim unius objecti non tollit aequalem alterius bonitatem: atqui bonitas objecti est ratio sufficiens, quamvis non ultima se propter quam illud, etiam sapienter, assumere possit voluntas. Quis enim crediderit viatorem qui Lugdunum petit, non posse, nisi insipienter agat, ex duabus viis omnino aequalibus, unam arripere, neglecta altera 'Instab. Si Deus ex duobus aequalibus unum ligeret, illud alteri anteferret : atqui Deus ex duobus objectis aequalibus, unum alteri anteferre, Sine insipientia, non potest; ergo, &e.

Resp. Neg. maj. Unum alteri anteferret, ad unum potius quam ad aliud sese determinando , Conc. maj. unum pluris quam alterum aestimando , neg. maj. dist. similiter minorem: Deus ex duobus aequalibus , unum alteri anteferre, sine in- Sipientia ,.non potest, unum pluris quam alterum aestimando, conc. min. , ad unum potius quam, ad alterum sese Iibere determinando, Neg. min. Revera, ubi agitur de aequalibus , Deum sapientissimum dedeceret, unum alteri anteponere, ita ut unum pluris quam aliud aestimaret: illaesa vero Sapientia, potest unum alteri anteferre, ad illud potius quam ad alterum Sese determinando ; ille enim actus ipsum est divinae libertatis

exercitium .

Inst. probando secundam partem minoris, quae

spectat bona inaequalia : Ens sapientissimum ad illud tenetur , quod melius & persectius est: quiSenim ut Sapientem eum habeat, qui ex duobus inaequaliter persectis, eligeret minus persectum atqui Deus est Ens sapientissimum; ergo, &C. Resp. Dist. maj. Ad illud tenetur Ens sapien-

75쪽

72 . METIPHΥSICAE tissimum, quod melius & persemus est, ratione finis qugm sibi proponit, conc. ad illud quod melius & persectius est ratione creaturarum; neg. 'Re quidem vera Entis sapientissimi est, illud eligere quod melius est respectu finis, quem in

mente habet. Nam, juxta nostrum concipiendi modum, in eo maxime sita est Sapientia , ut adhibeantur instrumenta ad finem obtinendum aptissima: iisque stultus cenSeretur, qui, praetermissis viis ad finem aSsequendum magis accommodatis , iis uteretur quae Sunt minus idoneae.

Sed minime obstringitur ad illud eligendum quod

melius & perse hius est respectu creaturarum. Μundus quippe existens est aliquid melius munia do non existente : atqui tamen nulla suit Deo mundi procreandi necessitas, cum sibi persectes ciat, ut toties diximus.

De Seientia Dei. Hic tria sunt inquirenda: I. quodnam sit divinae Scientiae objectum; a. quodnam illius medium e S. quotuplex sit.

m Seiensiae diruinae objecto.

um Deus sit Μens persectissima, Summam habeat necesse est intelligentiam & scientiam , quae ad omnia Pertineat, sive possibilia . sive existentia, sive praeterita, Sive futura . Domino, inquit Scriptura, eui habes omnium scien-riam , Esther I 4. Ecce, Domine , tu cognovisti omnia, novissima s antiqua. Psat. I 58.υ. 5. . Deo tamen: exploratas esse actiones hominum libere suturas, negant. Sociniani, & DeiStarum pars maxima. Cum scilicet hujusmodi actici -

76쪽

SPECIALIS. PARS I. DIN. II. 73nes tam possint non evenire, quam evenire, im de concludunt eaS certo praesciri non posse s tutas aut non sitituras, sed rem in ancipiti rem Mere, donec voluntas humana sese determinaverit. Ad eos refellendos, sit

PROPOSITIO.

Deus ab aeterno tiberas hominum actionerfuturar certo praescivis

Prob. t. Deus ab aeterno ea omnia certo p in scivit, quae ab ejus voluntate & omnipotentia pendent : atqui sutura libera a Dei, &c. Ab eo quippe sutura libera pendent, qui non tantum

res corporeas, Sed etiam mentes creatas regit &moderatur; atqui Deus non tantum &c. non minus enim mentium , quam corporum Supr mus est Dominus; ergo, &c. I. Dem ea certo cognoscit, quae vel ipse s

E irrus en, vel permissurus: atqui sutura libera vel ipsa facturus est Deus, vel Permissurus, er

5. Deus est prorsus immutabilis e atqui talis non esset si sutura libera ab aetemo non cognosceret, Sed duntaxat quando fiunt. Ille enim non est immutabilis, qui novas singulis instantibus cognitiones acquirite atqui nisi Deus sutura e iam libera ab aeterno praenosceret, Vas Sin u-lis momentis cognitiones acquireret: siquidem Simgulis instantibus novae quaedam actiones liberae existere incipiunt; ergo, &c. 4. Si sutura libera non cogno&eeret Deus, maxime quia non essent intelligibilia, atqui id falsum est. Ab actu enim ad posse valet consecutio : atqui futurorum liberorum intelligentiam nonnullis in hominibus divinitus extitime, testam tur Historiae. Hinc praeclara illa Tertulliani ve ba : Praereismia Dei tantos habet testes, quan

Metaph. Τ. III. Seci. II. D ros

77쪽

74 . . ME ira PHTgicae os fecit Prophetaso Lib. I. contra minoisia l

Obj. t. Quidquid a Deo praevidetur, necessarium est ; ergo Deus sutura libera praevidere non

potest.

Resp. Neg. ant. Quod supponit res suturas, iis nullam imponit necessitatem: atqui praescientie j j divina spectata ut nuda rerum cognitio, a divinoque decreto Sejuncta, res futuras Supponit. Ut enim ait Hieronymus, in cap. 26. Ierem. Non ex eo quod Deus acu aliquid, idcirco futiarum

est , sed quia futurum est, Dear umit. Ρraescientia quippe Dei, seorsim a divino decreto spectata se habet ad res suturas, ut visio mea ad hominem ambulantem ; atqui meus aspectus nul- Iam homini illi inseri ambulandi necessitatem, lsed eum duntaxat supponit ambulantem ; idem igitur de praescientia divina existimandum est. Instab. Illud est necessarium, quod non potest non evenire ; atqui res a Deo praevisa non potest non evenire; ergo &c.. Resp. Neg. min. Quod Deus praevidit, certo quidem evenit; sed tamen potest non evenitar ad hoc enim satis est, ut in agente remaneat potestas ab actu praeviso abstinendi: atqui in agem te M. illam quippe facultatem nedum destruat, imo adstruit divina praescientia: Non per ejus scientiam , inquit Augustinus, mihi potestas adi mitur , quae propterea mihi certior aderit, quia illa , cujus praesciemia non fallitur , affuturam

mihi esse praescisit. Lib. 5. de libero ars, trio , cap. 5. )Instab. Si quod Deus praevidit , posset non evenire, falli posset Dei praescientia: atqui falli Mon potest; ergo quod Deus praevidit, non pot

est non eVenire . .

. . ReSp. Neg. maj. Falli non potest praescientia

78쪽

spΕcIALIε . PARs L DIPy. II. divina, nisi desinat esse obje RO'suo consentanea: atqui, licet actus liber a Deo praevisus, possit non evenire , nihilominus praescientia divina semper erit objecto suo consentanea; illius enim Oh-jectum est actus ita futurus, ut possit non fieri. Deus quippe videt liberae voluntati semper affutu- rana esse potestatem actu ni .praeviSum omittendi . Inst. Si actus a Deo praevisus non eveniret, falleretur illius praescientia; ergo pariter si actus praevisus posset non evenire, falli posset Dei praescientia. Resp. Nes. Conseq. & par. Ratio disparitatis est, quia si non eveniret actus a Deo praevisus tanquam futurus, tunc illius praescientia cum o jecto suo non congrueret, ut patet; quamvis a tem actus a Deo praeVisus POSSit non contingere, praescientia divina nihilominus cum objecto suo

consentit; siquidem illud nihil aliud est, quam

actus ita suturus , ut tamen possit non fieri. Instab. Si quod Deus praevidet, possit non evenire, supponere licet illud revera non evenire: atqui in ea hypothesi falleretur praescientia Dei; ergo si quod a Deo praevisum fuit, posset non evenire, falli posset illius praescientia. Resp. Neg. maj. Nam fieri non debent duae hypotheses ex adversa fronte pugnantes: atqui supponi non potest id quod Deus futurum prae civit , non evenire , quin fiant duae hypotheses simul insociabiles. Perinde enim esset, ac dicere eumdem actum esse Simul & non e*se eventurum; siquidem idcirco praevisus a Deo suit actus, quia revera suturus est. Inst. Ex exiomate, possibrii posito in actu, nihiI sequitur Asurdis idest non repugnat id quod possibile est, fieri existens; ergo si quod Deus suturum praevidit, possit non evenire, Supponere licet illud revera non evenire. Besp. Dist. anti. Si non praecesserit hypothesiS opposita, coΠc., Si praeceSSerit, neg. . Porro in praesenti disputatione praecessit hypo-

79쪽

γώ METAP ΗΥSI C AEthesis opposita; suppositum est enim actum prae

visum esse a Deo tanquam futurum; repugnat igitur fingere eum non esSe eVenturum; quemadmodum ex hypothesi quod Petrum videam ambulantem, absurde Supponeretur eum non ambulare.

Obj. 2. Praescientiae tollit libertatem, si actus praevisi non sunt liberi quando fiunt: atqui actus

. Resp. Neg. min. Actus enim praevisi iidem sunt ac si minime praevisi fuerint: eodem quippe mO- do evenirent, seposita si fieri posset ) Dei praescientia, quo eveniunt, Deo praenoscente , quia ipsius praescientia in hominum actiones nullo mOdo influit. Inst. Quod indissolubilem habet connexionem cum alia re antecedente, non est liberum quando producitur; atqui actus praevisi indivulsam

habent connexionem cum alia re antecedente,

nempe cum divina praescientia ; ergo non sunt liberi, quando fiunt. Resp. Dist. maj. Quod indissolubilem habet connexionem cum alia re antecedente , & quae non supponit liberam voluntatis determinatiorem , non est liberum cum producitur, conc.. Si liberam supponat voluntatis determinationem, neg. Porro actus a Deo praevisi, eo instanti quo fiunt, indivulse quidem colligati sunt cum antecedente praescientia ; sed ista liberam supponit voluntatis determinationem: ideo enim suturas hominum actiones praevidit Deus, quia ex libera

voluntatis electione. sunt aliquando extiturae . Instab. Praescientia voluntatis determinationem antecedit: ergo eam Non Supponit. Resp. Dist. ant. Praescientia divina antecedit de terminationem pra Sentem, cone. , suturam, neg. Itaque praescientia Dei, cum sit ab aeterno , praecedit quidem determinationem voluntatis praesentem , minime vero suturam; ab aeterno quippe extitura est. Quin imo, juxta nostrum conin

cipiendi modum, praescientiam antecedit sutura

80쪽

SPECIALII. PARSI. DIIS. II. . 7 voluntatis determinatio. Prius enim concipitur futura , quam praevisa: siquidem, ut ait S. Hieronymus jam laudatus , Non ex eo quod Deus scit futurum aIiquid, ideo futurum est sed quia

futurum est , id o Deus novit.

Obj. 5. Illud re)iciendum est, ex quo nascitur socordia & ignavia in his, quae ad salutem pertinent: atqui ex divina libere suturorum praescientia nascitur &c. sic enim unusquisque ratiocinari potest ; vel Deus praevidit me salvum fore, vel damnandum; si prius, sive bene, sive male vixerim, in tuto est salus; si posterius quidquid

fecerim, certa est damnatio; ergo, &c. Resp. Neg. min. Deus enim non tantum res suturas praevidet, sed etiam Varias causas ex quisebus pendent ut exiStant: atqui inter causas & i strumenta a quibus pendet salus numerantur labor . sollicitudo, bona opera, sine quibus Salus: nec obtineri, nec a Deo praevideri potest. Sta dum est igitur huic B. Petri monito: Satarite, ut per bona opera certam υestram vocationem seDSDionem faciatis. I. Dist. cap. 2. v. IO. Praeterea cum ad res etiam temporales pertianeat divina praescientia, earum omnem curam abjiciendam esse ex praefato argumento Seque tur; longe tamen aliter sese gerere homines te

statur experientia.

I. Cum aliquem in morbuin incidunt, advocant Μedicos, ingraras potiones hauriunt, & nihil omittunt, ut sani tetem recuperent: atqui tamen haec cura esset inutilis , juxta propositam obiectionem; sic enim argumentari licet: vel Deus praevidit aegrotum esse moriturum, vel non; si prius , de sanitate minime curandum est; si posterius, prorsus Superuacaneum est confugere ad

I. Homines ut divitias comparent, nihil laboris , nihil diligentiae praetermittunt: atqui tanaeuid foret inutile, vel enim Deus praevidit illos futuros esse divites, vel nou suturos: si I. haud du

SEARCH

MENU NAVIGATION