장음표시 사용
141쪽
dicitur, qui pares circuitus retinet, inordinatus ατακτο0, qui impares . Pulsus inaequalis in inflammatione pulmonis observatur - . Dantur adhuc inaequalium pulsuum vari tates diversae, ita myurus, caprietans, convulsivus, vibrat , undosus, Vermiculans, formicans etc. ' . S. 133. In morbis multiplici modo pulsus variat, sic in febre tertiana pulsus est maximus atque vehementissimus ' , in lethargicis est mollis, debilis et remissus, in phreniticis parvus, durus, celerrimuS, perraro undosus, in tabidis languidus, crebrior. celerior, decurtatus uno ictu, in resolutis parvus, debilis, tardus, in hydropicis parvus, duriusculus, crebrior cum quadam tensione copulatus etc. ' .
S. 134. Vita plastica φυσικήυ ναριις , quae conservit
ad molem corporis consormandam ae elaborandam, symptomata refert magni momenti. Haec autem Symplomata consistunt in ministrantibus facultatibus vitae plasticae. Ministrantes facultates vitae plasticae, quae a nutritione, concoctione et generatione conformatur, sunt facultas alteratrix, retentrix, conco trix et expultrix q). Memoratu dignissima sunt symptomata, quae in eon etione, adsimilatione ac nutritione Observantur, quae Sequentes Paragraphi exponent. ὶ Id. de diff. puti. L. I. e. 9. P. 518.
142쪽
S. 135. Concoctio π ψις , quae est ineratio eius,
quod concoquitur in coquentis substantiam, GALENO -- nente ' , a natura aberrans, cruditatem, bradypepsiam
ac dyspepsiam producit 'γ; si nulla penitus alteratio
fuerit, cruditas ωπήιαὶ oritur; si autem tardo et nunquam
convenientem mutationem cibus suscipiat, tardam Conm-ctionem pmducit; si tandem naturalem Pe sectionem cibus prorsus recipere nequeat, dyspepsia oritur. Producit noxas istas concoctionis altera tricis facultatis ascopo aberrantis frustratio, quam errores in secretis inventriculo, in cibis, in tempore Somni, intemperies quaedam activarum facultatum, atque morbi organici, qui in erysipelatis, o ematis, phlegmonis, Seirrhis, abscessibus, carbunculis et caeteris eiusmodi circa ventriculum partim simplicibus, partim compositis morbis, Consistunt, producunt Ust. Concoctione male habente oriuntur corruptiones nido sae et acidae ' . S. 136. Adsimilatio, quae nutrimentum praeparat et aptum Deit, ut parti unicuique corporis agglutinari et apponi possit, magnum consensum cum nutritione habet ' .Facultas autem ista iisdem symptomatibus Vexatur, quae concoctio uem turbant ' . Producunt hunc vitae plasti e morbosum statum intemperies, quae facultatem reddit imbecillem, morbi organici Vias coarctantes, alimentorum Pravitas, crassitudo et lentitia ' . Hepate male habente adsimilatio laborat, quare saeces fiunt similes lutis carnibus noviter mactatis sq).
143쪽
S. 137. Nutritio inter facultates naturales supremum Iocum tenet ). Nutritione autem corpora alienari, quan quam a quibusdam vererum in dubium vocatum fuerit, tamen GALEN Us gravissimis argumentis demonstravit ' .Facultas autem illa frustratur, cum vel prorsus non fiat, vel diminute, vel depravate fiat, cuius causa est desectus vel pravitas materiae nutrientis ). Desectus nutritionis atrophia adpellatur, quae non solum ob altera tricissacultatis imbecillitatem, sed etiam ob attractricis infirmitatem , aut immoderatiorem excretricis motum oritur ). A prava autem nutritione elephantiasis, leucae etc. oriuntur sq). Nutritione male adsecta a ciborum repletione, debilitas in articulis oritur, in quos humores exsuperantes deliciuntur, atque podagra, morbus atrox producitur, PAULO AEGINETA observante q). S. 138. Symptomatibus concoctionis, adsimilationis ac nutritionis expositis restat nunc ut ea, quae Circa ministrantes iis iacultatibus accidunt, retentrici nimirum, expultrici ac attractrici, exponamus.
S. 139. Facultas retentrix secundum naturam est, Si tempus comprehensionis ciborum coucoctionis tempore exaequatur; triplici modo peccare facultatem istam, si nimirum non probe comprehendit, aut penitus, aut dum utrumque accidit, GALENUS testatur ' . Oriuntur ex abnormibus istis motibus fluctuationes cum sonitu κλυδωνες , tremuli
GaI.x s. de caus. symptom. L. III. c. 4. P. 224. 'in Ubi supra p. 225, 228. De consuetudin. c. 3. P. 120 'ὶ Id. de caus. symptom. L. III. c. 4. P. 225.
144쪽
quidam vel palpitantes, vel tanquam concussi vi et convDI- sivi motus. Producunt fluctuationes istas potiones largae s ' . b) DE SYMPTOMATIBUS FACULTATIS EXPULTRICIS. S. 140. Facultas expultrix symptomata praebet magrii
momenti, quae per ructum, nauseam, Vomitum et Iienteriam adparent.
Ructus ερυγαῖ , quae indicat cibos in ventriculo nondum concoctos esse, a ventriculi imbecillitate vel alimentis indigestis oritur. Imbecillitatem ventriculi producunt Calida et frigida intemperies, unde oriuntur ructus nidorosi,
sumosi et acidi quod ὀξυρεγαίη audit 'ὶ . Ructus acidi,
biliosi, graveolentes sunt symptoma inflammationis atque colicae adsectionis. Ructus inanes volvulum indicant 'in. Nausea ναυτιαὶ est motus depravatus facultatis ex pultricis, quo nititur eliminare per os, quae ventriculo molesta sunt in. Inanis vero iste conatus vomendi ventriculum male dispositum indicat, a copia Vel quantitate momdacis cuiusdam rei gravari et lacinari 'ὶ. Symploma hoc in Vomitu cruento, intestinorum tenuium ulcere cavo et depascente, iecinoris inflammatione, lienis abscessu ineunte ruptione q) etc. observatur. Vomitus εμ rμὶ est violenta per os expulsio Contentorum tu ventriculo 7 . Provocatur vomitus modo idio- pathico aut sympathico. Modo id iopathico oritur vomitus
145쪽
a Passionibus cerebri, viscerum, abdominis et thoracis irritatione saucium 'γ etc.; sympathico vero modo generatur vomitus a mole nimia ciborum et potulentorum, nutrimentis nauseosis et corruptis, medicamentis acrioribus ).Vomitus quanquam salutares effectus producit in morbis quibusdam tamen ab eius protracto immodico usu sequelae malae oriuntur. Evacuationes per alvum celeriter accidentes, in quibus commista talia deiiciuntur, qualia devorata fuerint, λει - τερία, audit ' . Lienteriam producunt exulceratio in superficie ventriculi vel intestinorum, debilitas facultatis retentricis etc. sq). e) DE SYMPTOMATIBUS FACULTATIS ATTRACTRICIS.. S. 14 l. Facultas attractrix cibos vel omnino attrahere nequit, quod stomachi paralysis audit; vel aegre attrahit, quo tempore resolvi quidem incipit, resolutus tamen adhuc
non est; vel tandem depravate trahit. Producunt molestias istas tuberositates in stomacho ortae, quae omnino viam obstruunt, vel aliquatenus impediunt 7ὶ. Peristat ticus intestinorum motus depravatur, quae in intestinis continentur, sursum adfert, unde stercus et aliae materiae per ventriculum ac os foris eiiciuntur ' .
caus. Et sign. morb. aciat. L. II. c. 7.
Id. Ioc. citat. p. 219, 220. Diuili od by Cooste
146쪽
S. 142. Symplomata, quae circa qualitates corporis Observantur, Consistunt in iis mutationibus, quae seu sibus quinque comprehenduntur . S. 143. Qualitates corporis, quas Vis gnowit, Consistunt in colore mutato totius corporis, facie, labiis et lingua alienata. Color corporis ab humoribus internis vario modo tingitur, qui a naturali specie decedunt, aut ad interna revertuntur, aut cutim veluti persundunt. Producunt humorum dictas mutationes animi perturbationes, ambientis nos aeris in calorem et frigus mutationes, ipsius corporis allectus, sanguinem vol calidiorem, vel frigidiorem, Vel Parciorem, vel uberiorem, vel foras protrusum, vel intro revulsum continentis ' . Si coloratior aliquis et speciosior factus est, suspecta habere bona sua debet ). Quibus vero salsa sputa cum tussi subsistunt, iis corpus veluti essiorescentibus pustulis rubescit, ante obitum exasperatur ' . Cutis pallida adparet in iis, in quibus ventriculo malo habente praepeditur concoctio, hincque ulterior imperfecta redditur vegetatio, seminis profluvio laborantibus, amore divinae scientiae indulgentibus etc. ' ; albus cutis color in febribus acutis cum malis signis exitiosus est ' , lividus color in febribus acutis putredinem et mortem
147쪽
Facies, animi imago secundum CICERONEM ί' , mirum in modum mutationes internos externe exprimit, quare
schola Hippocratica sapientissime statuit in omni morbo observandam esse faciem ). Facies sui ipsius similis.
num est signum; si contrarium est, malum, quod per colorem lividum, aut pallidum, aut Iuridum, nasum acutum, OCulos Concavos, tempora collapsa, aures frigidas et contractas, inversos Iobos aurium, cutem Circa frontem duram, intentam et siccam exprimitur ' . Caterva symptomatum istorum conformat iaciem dictam a veteribus et Dσωπον νεκρωδες ), et a neotericis faciem Hippocraticam. Producunt hunc statum faciei causa aliqua, quae excedit et carnosas animalium partes absumit, debilitas vis vitalis, quae ad externas usque partes corporis proferre se nequit, sed solis in visceribus exigua remanet, sanguinisque ad sa-ciem adfluxus immiuutus ' .Labia. Color varius eorum est, ut nunc lividus appareat, atque in mortem propinquo esse pronunciet q), nunc
Lingua, cuius Substantia mollis atque rara est ' in, ad statum primarum viarum dignoscendum magnam symbolam contribuit '), utpote cum communitas inter eas et linguam per membranam mucosam praevaleat . Sanorum hominum lingua humida, rubra et pura est, si Vero morbo Orator. III. 59.
yὶ Prognost. 1. 5. GALEN. Comin. ad h. l. φὶ Prognost. I. 2. Coac. Praenot. S. 212. G Lxx. Comm. I. in Praedici. I. l. 2. p. 503. Id. Comm. I. iu Prognost. t. 7. P. 27.
148쪽
luctat, varium induit colorem variamque magnitudinem, nec non substantiam commutat. Humores inquilini vario modo tingunt linguam secundum illorum exsuperantiam s γ;iti substantia enim linguae, quae flaccida et Iaxa est, facilius penetrant atque colorem ab istis Ianarum ad instar
suscipit φὶ. Lingua adparet rubra in angina ), febri pestilentiali, quae Athenis nefande saeviebat 'ὶ. Linguae albedo in peripneumonicis observatur, quod praesagit ambas pulmonis partes inflammatas esse ' . Lingua nigricans in febribus αrdentibus praevalet ' . Moles linguae adaucta cum nigredine symptoma lethale sistit sy). Substantia vero
linguae non raro est Sicca, aspera, dura, horrida, fissa, adusta etc. ' in, a desectu humoris glandularum salivalium originem suam petens ' . Motus linguae varius est; litigua tremula insipientis signum est et virium Vitae prostrationem haud contemnendam denotat atque deliris et
S. 144. olfactus mutationes, quae in exspiratione et transpiratione culanea, excrementis, flatibus, saliva, urina etc. accidunt, dignoscit . Graves odores, qui ex ex rementis proveniunt, exitiosi sunt GALENO testante 'γ; vomitiones foetidae malae sunt ; foetor etiam, qui ex
149쪽
aegroto provenit, indicium est putredinis et vis vitalis e tinctionis ).
S. 145. Gustatilium mutationum symptomata sunt sapores praeternaturales, quos percipiunt aegri . Quae enim
per vomitum evacuantur, Saporem dulcem, salsum, amarum et acidum habere aegrotis videntur 'st. S. 146. Tactilium tandem qualitatum symptomata sunt, quae cutis praecordia et venter producit. Cutis dura, distenta, sicca, humida, calida, rugosa etc. in morbis observatur '). Calor etiam cutis in morbis nunc adauctus, nunc imminutus adparet. Calor ille bonus est, qui mitis, plaeidus, aequalis per totum corpus et cum aliqua humiditate coniunctus est ' ; pravus est stator, si non universum corpus tenet, sed partem eius aliquam ). Si internae partes uri Videntur, quanquam externe nullus sensus caloris, sed frigoris, Umptoma est lethale 'γ. Calore imminuto extremitates corporis frigent, cum calor ad interiora contractus Sit inflammatione, erysipelatis magnitudine in visceribus satigante, GALENO testante 7 . Praecordiorum inspectionem in morbis magni momenti esse HIPPOCRATEs ' in, et post eum recentiores peritissimi medici uno ore testantur ' . Praecordia tensa sunt,
yὶ vide P. Axpini de praesagienda vita et morte Lib. II. cap. 15. Pag. 122.
150쪽
gineus, atque musculi abdominales eo loco versus spinam retracti sunt ); tenduntur praecordia ab inflammatione iecoris, septi transversi, lienis, spiritu flatulento etc. ' . Non raro palpitatio in praecordiis observatur, quae delirium et haemorrhagiam narium praesagit ei. Venter mollis corporatusque in omnibus morbis ti num est signum s in. Frequenter venter distentus et in L morem elatus a flatibus intestinis collectis adparet, quod μετεωρισρος audit ' .
S. 147. Symplomata, quae in hac sectione pertinent, tripliei modo dividuntur: 1 ' in ea, quae in substantia tota, 2'' quae in quantitate, et 3'i' quae ita qualitate alienata observantur q). Substantiae totae alienatae Sunt ea, quae in corpore humano Praeter naturam generantur, uti Vermes, calculi etc. Symptomata, quae in quantitate et qualitate mutata excretorum sunt, laesionem aliquam s cultatis, aut intempestivam irritationem, aut depravatum motum iacultatem excitantem, aut alicuius organi osculationem, vel ruptionem, vel erosionem causam habent, eximio GALENO observante 73. In albo classis huius symptomatum ea, quae in transpiratione culanea, tractu intestinati, vesica urinaria et functionibus sexus accidunt.