Petri Salii Diuersi ... De febre pestilenti tractatus, et curationes quorundam particularium morborum, quorum tractatio ab ordinarijs practicis non habetur. Atque Annotationes in artem medicam de medendi humani corporis malis à Donato Antonio ab Alto

발행: 1584년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

.iscedere,ad omnemq; motum ineptos esse:qui,si etiam co- puntur deambulare, non leuem articulorum persentiunt; dolorem, qui, deficiente ipsorum articulorum naturali hui more,succedere consueuit. Harum omnium causarum si--gna de se patent; nam omnes hae causae sunt praecedentes, Si tiquae vel ex aegrotantis relatione, vel ex sola Medici inspectione nullo negotio comprehendi possunt. An autem,licuti ab externis, ita ab internis causis possit talis affectio pro creari, si quis quaereret, dixerim hoc pro possibili admitia Arabritis, σὲ tendum este, cum huius humiditatis,pariter ac cuiuscunque μ μq-alterius partis nihil sit, quod exsiccationem impossibilem t*N pqMς-reddat. hoc tamen non ita experimento comprobatum eri sequare pro huius a stionis cognitione sufflatant ea, quae de 'exterioribus causis expόsuimus.de quibus hoc aduertatur, quod ex omnibus molaestior ea est assectio, quae a vehemenai, di diuturna exercitatione sub sole facta, occasionem ii huit in hac enim dolores sunt multo, quam in caeteris, aruiores, ac istuosi una cum caloris sensiu existunt, saepiusq; his .superueniunt febres, aliquando & conuulsiones . Quare - quo ad prognosticum haec erit csteris difficilior,& periculo ,-sior: reliqus autem non ita se uae sunt, & minori cum distria. Wine affligunt aegrotantes,ac minori cum labore ab his ijde. liberantur. Quae omnes affectiones quomodo praesentas cognoscedς sunt,superfluu esset enarrare,cu ex sola articulo im resiccat Oe,& copactione,omni tumore abs te,ac ex sola. inspectione prudenti Medico patere possint. Qui Medicus has curaturus affectiones, istas indicationes habebit, scilia D miis mcet,ut amota omni causa externa, & praecedente, tentet nais turalis articulorum humiditatis regenerationem, eorundem humectationem quaerat. Haec consequetur, si eam vivendi .

aiationem aegrotantibus pr scribat,quae & actu, & potentia si 'corpus humectare queat, cuius merito regeneratis humidi talibus naturalibus adsit earum copia,apta ad subungedos .articulos ipsos. Talis victus ratio perficitur tum per ea,que1. X A interius

342쪽

interius sumuntus,tum per ea,quae exterius administraturi Interius conuenient cibaria hun ectantia, quae sint boni. Φuni,qua q; nec difficulter conficiantur, nec supclamitatibus admodum scateant; talia eruiit a recentia, ac Prbilia, tu ..het ' ira ex carnibus laudabilibus parata,qualis uit pullorum d - mesticorum,haedorum,vitulorum dactentium fercula in his: parata, carnes eorundem animalium elixatae, ptisana so. Ia ex frumentaccis, lactis potus,caseus recens, & quae huiu sce sunt classis.& ubi patientem ventriculi robustioris cura

Idu habuerimus, extremitates animalium optimo clixaras, i vel potius eliquatas nonnunquam exhibere poterim . P ' - - - itus sit vinum tenue,album,aquosum,& ad dulcedinem d cliue, vel saltem admodum maturitate saturatum. Exterius .maxime proficit balneum aquae dulcis. in quo si coquantur: radices altheae,& maluarum, earundem J: semina, capita ca . -sratorum, miremitates animalium, diquς huius sunt ordianis, & facultatis, mirum in modum prodesse poterit. post . quod administratum balneum, quamuis Ner impotens ad Wmotum existat, tamen modice deambulet ; hocq; singulis

agat diebus;ita enim motus facilitabitur,& materia ad pro pria articulorum loca promptius attrahetur.Dum haec peraguntur , caueant aegrotantes , ne frigus aliquod patiantur. hoc enim articulos valde isdere poterit,&materiam interi' iripiendo, ct eosdem in unum cogendo, & rigidos. cos red- .dendo:quare omnibus exterioribus vel calidis, vel . saltem tepidis utatur. Vbiq: a balneo abstinuerint, fomenta ex ijsdem rebus parata in usum habeant: in quorum administratione hoc animaduertant astantes, ut antequam caro detu- .mescat, vel hominem e balneo educant,vel fomenta rem

. arean alias in his administradis ex succedete humoris attra ' G resolutione restauratio deperditae humiditatis. non esia speranda. Possunt ad idem parari emplastra, quae articulis apposita eos humectare possint,quet formentur ex axungia ssuilla recenti, butiro recenti , oleo amigdalarum dulcium,

medulla

343쪽

DENA PERC. PARTI CR

medulla vitulina, & ceruina,mucilaginibus lini, stheg, Θ.- graec addi a ceta noua haec enim. antiqua est humidior - ad pondus omnium praedictorum plusquam dimidium. Si

autem in prudenti allectu sit periculum conuulsionis ob in . troductam ingentem articulorum exsiccationem, ultra hab. '. neum, dr fomenta, inungantur loca patientia, & eis com. municantia aliquo oleo actu quidem calido,sed quod nullo. Pata resolutionem notabile causare valeat tale erit oleu. dulcissimum, narcissinum, mastichinum, camomelinum,t f icatum, amigdalinum,&rimilia. haec enim olea potcrunti magis tueri articulos a stigore externo. ct xendines, ac cithicunstantes articulorum partes laxando poterunti patientes

a dolore,& inde a conuulsionibus praueruare: quae si instet, abstineant aegrotantes ab omni genere vini, & babant mulsam dirutam, caueantq; ab omni euacuatione, quonia ha omnes possunt corpus ipsum magis exsiccare. An autem,du haec peraguntur, vel purgandi sint medicamento eluctivo patientes, ut docet Hippocrates,vel si hoc non conferat,cli sint ρη- steria acria,qualia ipse imperat,imponeda veniant,propter ψ senis authoritatem quis ambigere posset. Attame ego eius q sum sententie, ut in tanta articulorum exsiccatione,omne tri .euasuariovis genus noxium, ac suspectum sit, dictante hoc

ratione, Videlicet,ciracuationes omnes, & praecipue vali- daS non tantum prauas,& non naturale , sedetiam natura

aes humiditates disperdere:quapropter caueant in huiuscemodi aikctionibus Medici ab omni valido medicamento soluente,ne humiditates ad articulos attrahendas dissipete ausiforsan ratione exsiccantis cibi, quali habitantes in A no usi erant, haec affectio inducta fuerit, in his enini potuit aggregat i ex malo victu copia prauorum, & terrestrium humorum,qui exturbadi,& ante articulorum laxationem α-- - 4 cludendi erunt. hoc tame caute agatur emper hac habita r rione,ne in horti humorum deturbatione articuli ulterius exsiccentur. ad quam micti em pOIcrunt satis, praeter phar- .i

344쪽

macum sacere clysteria acria, eos ad vias communes dem uando, ac cosdem ab articulis reuellendo. quo peracto facile erit homines renutrire, & humiditates naturales regenerare, ac articulos ipsos praedictis medicamentis , ac praenarrata victus ratione laxare. Quae omnia dum fiunt , omnes causis, quae talem articulorum siccitatem introducere, vel eandem conseruare possunt, amoueantur. Vnde iugiat hi omnem vehementem motum, aestiuum coelum,aeris si - citatem, Veneris usum, animi accidentia molesta, exsicca rem victum, externum frigus,& caetera omnia, quae harum

partium humiditates dissipare, ac resiccare queant;&, quantum fieri poterit, causas praedictas per opportuna praesidia rescindant,eisdem* per conuenientia auxilia resistant.' De dormientibus, qui vigilantium munia obeunt. F. XVIII.

DVm homines vigilando munia animalia exercent,spirituum opulentia in eis imminuitur, ac disperditur: hinc labor in obeundis his iunctionibus succedit, indeq; no

possunt mortales perpetua sensuum agitatione frui. Huius ἔφη 'ν ' merito ex naturae praescripto animantibus irrepsit somnus, . Vt per eum quiescete omni animalis motu,ac sensatione do- perditi spiritus regenerentur: at vires, quae non tantum poemotum,sensationemq; , verum etiam per animales functi nes obitas languent, restaurentur. In somno quiescit cer brum, primum omnium sensationum instrumentum, & coquiescente,cessat homo ab omni motu, & ab omni sensuus istione, dumq, hoc pacto se habet, in eo non tantii nci ' Di, musculi, membraci; omnia, & praecipue cerebrum , --rum etiam omnes sentias consopiri videntur:quare tunc nec Bistis,iον mouetur homo,nec sentit. Attamen hic in somno no ita mosnuari aliis tu,ac sensu pri uatur, ut nusquam moueatur,aut sentiat.Ser quos motus, uantur enim in dormientibus plurium musculorum motus, o stensui. ut clare apparet in his qui excretionibu&superfluitatum ro-

345쪽

tinendis', & qui mandibulae inferioris retractioni, & qui ruspirationi , &qui alijs huiuscemodi functionibus destina-.ti sunt, sed clarius in his, a quibus pure, & simpliciter voluntarij motus dependent, quorum ratione dormientes sar: pe brachia, & crura agitantes de loco ad locum mouentur. 1eruantur etiam in multis sensus exteriores,hinc aliqui voce cantantis galli,vel latrantis canis dormientes audiunt,& dignoscunt , & lumen praesentis lucernae vere agnoscunt, saporesq; rei gustum afficientis diiudicant, foetentiaque, ac male olentia discernunt ; aliqui autem clare loquuntur, & alta voce quandoq; clamant, quidam etiam ad interrogata respondent, cuius merito nonnulli propria secreta in somnis caeteris aperuerunt. In nonnullis tamen adeo exteriores sensus consopiuntur, ut nihil ad extra percipiant, sed tan- IGommoram tum interius, phantasia rerum idola repraesentante, apparet causa. dormientibus insomnia, in quibus sibipsis videtur audire, . videre, loqui, discurrere,comedere, currere, puSnare, &Lartera omnia patrare, quae vigilando operari consueuere . Haec insomnia aliquando clara , &certa, aliquando incerta, de confusa videntur, prout rerum spectra, vel clare, vel cons se imaginationi repraesentantur. Nonnunquam tamen in quibusdam haec ita evidentia apparent, ut dormientes ipsi tanquam ex proposito, ac ex industria aliquid agentes e lecto iurgant, & modo superiores domus partes,modo in f riores adeant , modo domo exeant ad exequenda ea, quae vere imaginamur se iacturos esse, hincq; in maximum discrimen alicuius praecipit ij deducuntur. Hoc quamuis difficile sit imaginari, rarissimcq; contingant tales casus, cum in somno,quiescente primo sensiterio idest cerebro ipso) d beat dormiens ab omni functione tam motiva, quam senstativa destitui,&ideo videantur dormientes nec posse mou ri, aut sentire. tamen testimonia habemus celeberrimorum virorum,affirmantium in somno aliquando seruari motum,

346쪽

possint. Bistoria.

ipsa in pluribus hoc euenire testata est. Galenus enIm liba

v. de musculorum motu cap. q. narrat quosdam dormiem

do deambulasse, di testatur se ipsum dormientem, & som-

Dormientes niantem integrum serme stadium peregisse, nec a somno, quare longum priusquam in lapidem impegisset, excitatum fuisse, qua cauiter facere no 1am affirmat eam esse, propter quam non queant dormientes, quia leuem viam exacte nancisci non possunt, iter Iogii facere,innuens ex hoc multos, si per planam viam progrederentur, longe proficisci posse. Aristoteles autem lib. F.dei Generatione animalium cap.primo affirmat in somno non tantum motum,verum etiam sensus seruari posse, haec verba habens. Accidit enim dormientibus etiam animalibus sensus non modo, quae somnia vocantur, sed alam praeter somnia, ut ijs,qui dormientes resurgunt, & quidem pleraq; agunt sine somnio. sunt enim, qui dormientes resurgunt, &ambulent,videntes eo modo,quo qui vigilant. ijs enim, qui sensus accidentium contingit,quamqua non vigilantibus,t men non ut somnium. Ex quibus verbis claram eius habemus sententiam, quod in dormientibus quandoq; seruetur motus,& sensus,& hoc non per somnium,quasi dicat,quod per somnium hoc eis non contingat, sed quod dormientes,

ct non somniantes moueantur,& videant, tanquam sint vigilantes. Quod assirmarunt hi duo inter Philosophos', &Medicos celeberrimi Viri, idem mihi experientia comprobauit. Iuvenem noui, qui somnians se propter negotia sua equitaturum esse,e lecto suraens indutus vestimentis pro-Prijs, cothurnisq; , ac calcaribus appositis, super senestram nam in tabulato degebat conscendit, & hinc, indeq; diuaricatis cruribus parietem, perinde ac si equus esset,& voces& calcaribus ad cursum incitabat, hic ex somno experges nus tanto horrore correptus est, cogitans se peri somnium mortem fere sibi ex praecipitio consciuisse, ut me die seque iti consuluerit ad prohibenda haec insomnia, quae ipsum ad obeunda vigilantium munia deduccbant. Alterum curaui,

347쪽

qui cti natura iurgiosius, & contentiosus cum alijs foret, ut plurimia somniabat se cu aliquo manu conferre, indeq; su ges e lecto arma capiebat,gladiu Nevaginatu furiosς vibraribat, perindeqi,ac cum inimico puguans undiq; parietes, α circunstantia loca percutiebat. hunc solum in thalpino do mientem clauder armaq; omnia inde auferre,nE vel se ims um, vel alterum gladio confoderet, in posterum necessarium fuit. tamdiu l; solus permansit dormiens, quamdiu

sucognouit a talibui insbmiiijs deprehendi. Praetςr hpya tilicu cognoui, qui dormiens c lecto surgebat, thalamosi, exiens domum tere totam peragrabat,scalasq; nullo discrimine ascendebat,& descendebat.hie senas i nullis indume

tis amictus domo exiens apothecam 'propriam adluit, eam clauibus aperuit . aqua denati expergefactus ab amicis, qui ei sorte obuiam facti fuerunt, maxima cμm verecundia, &timore, dubitans,ne inde stultus existim i et ur,non ampli dormiens , sed vigilans redivit. Dum haec scriberem acci situs sum ad inuisenda in adolescentulam , annum decimus' nonum agentem,quς decima die a puerperio media nocte somnians.se quaedam domestica negotia acturam esse, ol cto hyeme fruiente nullis indumentis amicta surrexit.& cbc thalamo hac imaginatione ducta ψ partes domus inferiores descendcre vellet, strepitu facto , dum ostium aperiret, matrem, quae una cum salia in eodem lecto decumbebat, ςκ pergesccit . quae mater nouitatem rei admirans fi iam alta

.voce clamans eam increpando vocavit, ex qua voce eXpe

pefacta ipsa filia ad lectu redijt,afhrmas se,nisi a Qmno e

.citata fuisset, e thalamo exituram ese. Hinc ad viginti qua- . tuor dies cum marito dormiens similiter circ nona nocti horam subito e lecto exiliens, & ad ostium properans e pergefacta a viro eam alta voce vocante, stens, & tremcns ad lectum regressa est, narrans se somniaste fiagere ex lecto tunc temporis voluisse ad euitandam vim sibi illatam ab homine,Venerem ab ea expetente.haec eade cum si

ci ' milia

348쪽

milia insomnia saepius passa sit, & hinc timeat,ne O id mali

ei ex hoc contingat, me ad eam curandam accersivit. Alias his consimiles historias referre possem, tamen iis sufficiant vltra testimonia Galeni, & Aristotelis ad confirmandam ' hanc sententiam, quod aliquando in dormientibus vel moistus tantum, vel simul cum motu etiam ipsi sensus reseruem tur.Qui dormientes quomodo contra se alem rationem

somni qui est ligamentum primi sensitet ij, per quod animal ab omni sensu, & functione animali ad regenerationem spirituum, & ad restaurationem virium ex vigilia dissipatarum quiescit) vigilantium munia, quae sunt sentire, & moueri, obire possint, non ita facile est explicare, ac certam rationsireddere. Si tamen ad hoc ego probabilia alij hanc rem cano. demonstrat tuis explicabunt rationibus adducam, satis mihi feci ste videbor, ita horum affectuum causas. expositurus. Anima corpori annexa, ut docet Hippocrates in libello de insomnijs , eide dum vigilat homo, ita inseruit, ut in mul- . ras partes distributa singulis corporis partibus,siue sensibus aliquam sui partem distribuat,videlicet,auditui,visui actui, ' Histui,gressui,actioni,ac omni corporis facultati. In hac distributione non sui iuris est anima, sicuti nec in cogitatione.non enim non potest corpori suas facultates impartiri, Jci non potest continue aliquid non cogitare. Cum autem corpus quiescit , anima adhuc in motu est, & corporis pam tes omnes perreptans easdem gubernat, & omnes corporis actiones perficit. Nam corpus dormiens non sentit,ipsa v id vigilans cognoscit, ac visibilia videt, & audibilia audit, vadit angit, tristatur,gaudet,considerat.& in summa quγ. cunq; corporis, aut animae munia sunt,ea omnia anima i'

sa in semno obit. Dum anima siue vigilando, siue dormiendo haec agit, semper omnia, quaecunq; agat, mediantibus spiritibus, qui sunt propria, & immediata ipsius animae instrumenta, exequitur. Vnde in his, in quibus spiritus sunt perfectiores, lamper a ma proprias functiones, ubi ossi

349쪽

ara naturaliter disposita fier tHxcellantius operatur.in quibus aute bi sint imperfecti, diminute,& imperfecte suas producit operationes. Spiritus perseetin impersecti reddu tur ex puritate, & impuritate sanguinis,& humorum. qua des .n. sunt corporis nostri humptes , tales sunt & spiritus .

i spiritus in aliquibus sunt puri, subtiles, aetheret,& ct ri, in aliquibus sunt impuri, cras i, turbidi , & nebulose j hos habent, sicuti nec vigilando persecte vel sensus,vel

mentis munia obeunt; ita nec dormiendo somniantes ci re rerum imagines sensibus, & menti iam oblatas,& in phatasia reseruatas circumspi ciunt. in hisq; prae nimia spirituit, ac humorum impuritate, ac humiditate vςl nulla,vel pauca, ct confusia videntur somnia;prae nimia enim turbatione,ac-craistie tum spirituum, tum humorum rerum idola clara,&cuidentia repta sentari nequeunt.Qui autem spiritus claros,

subtiles,ac aethereos habuerit,sicuti in vigilia pei spicax, adactionem; promptus, & ad motum facilis existituta in semno rerum imagines clare discernit, easque adeo euidentes,ac euidenter conspicit, ut perinde ac in vigilia, ea omnia. quae cogitationi offeruntur, tamquam vera imaginetur,eaq, sedulitate, qua vigilans in cisdem actionibus uteretur, haec Omnia mente exequatur eo ordine,quo imaginationi repraesentantur . Quod si ultra spirituum tenuitatem , ac subtilitatem dormiens sit mrtis imaginatiualiquales selet esse, qui melancholici sunt habitus, in quorum nonnullis rerum imarinationes ita sertiter, ac vehementer imprimuntur, & assiarrent,ut nullis argumentis dissuaderi, aut ab his amoueri queant.in his hoc causatur, quod eis dormientibus semnia ita evidentia, ac sortiter imaginata reprssentantur, ut vera magis haec credant, quam ea,quae ipsis vigil tibus offeruntur. hincq; in his lamnijs tota mente,ac totis viribus agemtes eas senetiones, dominante anima prae spirituum tenuia

inte, ac seni imaginatione ipsi corpori, perinde ac si vigilarent , operam δε inde surgunt o lecto, ambulant, pu-

350쪽

gnant, ijsdemq; propriis operationibus , quae somniantes

imaginantur, se addicunt, ac operam nauant. Quod si in his dormientibus,etiam semnia non repr sententur,ubi tanta fuerit cum sorti rerum imaginatione spirituum tenuitas,

ct subtilitas, possunt in his ab anima ita sensibus ipsis propriae facultates impartiri, ut dormientes quidem,non tamesomniantes videant, & audiant, caeterasq; sensuum finactiones euidentes habeant. indeq; nonnulli dormientes iter inceptum prosequuti sunt; alij domus. partes ipsis notas cis cumierunt,superioraq; & inferiora adire potuerunt, alij ad

loca familiaria , quae ipsi videntes ab alijs discernere potu runt , progressi sunt. quod est id,quod Philosophus per ea

verba testabatur, dicens. Sunt enim qui dormientes resur sant,& ambulant,videntes eo modo,quo qui vigilant.17s.n. qui sensus accidentium contingit , quamquam non vigila tibus, non tamen ut somnium. Causa igitur, quod in dos intentibus vel motus tantum , vel una cum motu etiam sensus ipsi reseruentur,erii sertis imaginatiua una cum spirituutenuitate, & subtilitate. Quoniam autem Qrtis haec imaginatiua in in clancholicis vlplurimum adesse let, ideo animaduerto talia accidentia viplurimu causari in his, qui in lancholici sunt habitus,testoro: me tales assectus in consimilibus hominibus curasse, in quibus etiam spirituiuia tenuit te,&subtilitatem inesse conieci . hos enim loquaces, promptos,impigros, facile irascibiles,& versatilis ingenij esse, obseruaui. Quos cognoui facilius in haec incidere insomnia,&dormitiones,ubi quibusda passionibus irretiti essent, in his enim omnis imaginatio repraesentat id, a quo iidem facilis patiuntur, & afficiuntur. & hi ab omni leui imaginatione di similitudine facile in proprio assectu decipiuntur, ac ci ca eamdem supramodum soliciti sunt;circa enim sensus, dicebat Aristoteles in libro desbmno, & vigilia, facile d cipimur, cum in passionibus existimus, Vnde a modica similitudine trepidus imaginatur, α putat se hostem videre;

SEARCH

MENU NAVIGATION