Des. Erasmi Roterod. De utraque verborum ac rerum copia lib. 2. Ad sermonem & stylum formandum utilissimi

발행: 1662년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 연설

231쪽

n clum ei fidi sanctissimi ritulum his Es ram '

Cum vita' discrimine in christ h,- g ς' ih inmo

ζst generali,

be luna est Neohse i T. 'ingridi cum tigride

ljιXVir, atque in hominem. Tum

232쪽

193 DE COPIA RE Ru Mferae non certant, nisi aut tuendi foetus causa, aut nam e in rabiem acta: Hominem inanis ambitio, ac tituli nescio qui leves dc affectati, ad tam sanguinois lenta bella concitant. Finic jam succedet quarta Ecircumstantiis, quasi novus gradus: Ut hominum

sit bellare, certe barbarorum est, ac feris non au- modum dis sim ἰlium, non eorum qui legibus vivunt.

Adde quintam , ut horum etiam siit, haud quaquam tamen Christianorum. Quandoquidem Christiana religio nihil aliud est, quam pax. Lieebit adjicere

sextam: ut deceat, non expedire tamen bellum

suscipere , quod omnibus pensitatis, multo p .us malorum est, quae belli caussa fuscipiuntu . quam bonorum, quae victor etiam consequatur. Id jam contentione erit explicandum. Septima quoque reperietur: ut expediat non tamen esse tutum 3 dcanticipitent esse belli exitum. Neque enim semper viniacere, quorum melior est causa, aut qui superant apparatus I plas etiam copias in suum ducem nonnunquam arma vertere. Arque hae quidem propositiones magna ex parte generales sunt: Tum ad particulares venire licebit, quae sumentur a propioribus circumstantiis r ut omnia mittamus, tibi non est belligerandum , praesertim Cum tali. Atque haec in multas

dividi potest, vel quia puer es, dc belli imperitus,

vel quia novus rex. Atque item de caeteris. Nam exempla rationum duntaxat ostendo. Rursuin, non cum hoc rege belliserandum, tam potente , ram de patre tuo bene merito, tot vinculis tibi adstricto, tam in te ipsum etiam ossicioso. Aut non hoc titulo, non hoc tempore, non his praesidiis. Ad eundem modum, si quis luaturus alicui, ne literis Graecis det operam, primum hanc tentabit propositionem: Aut non magnopere ad Christianam felicitatem ullas Itietas pertinere, aut etiam ossicere: Eam ubi probabilem effecerit argumentis, tum ad rem veniet hoc pacto: ut demus esse causam, cur literis caeteris 'operam demus, certe a Graecis abstinendum , vel

quod tantum habeant negotii, ut his discendis vita mortalium alioqui fugax ac brevis 8c imbecilla, non sussiciat: vel, si aetas maxime sufficiat, non tantum afferular

233쪽

fieri notest , Jyy 'RRO Vm arbitror, ut quoad

1 LEDGere. Qua quidem in re mirus est Lucianuq FIn Tyrannicida quem nos Latinum fecimu- τε ritum Conatus estem facinus tam e replum.cum caPHis diserim, is tanto

O qu*m x Pium quoque Latinum fecimii, e 'S'

abdicare, quem emel ab dieitum' lactet

am receperis: Tum si maxime liceat ob

nimus in summa ,

nonnu quam In ipsa causid factilio ut Iiam, veluti gradibus quibusdam deseendimu ':

dum, ut eas reperiat propositiones UCRussam pertineat, absolute eoifi 'δm de ut recte dividantur, postremo GH M se

Pacto tier, ut neque copia erum confusa sit ora- tuea

234쪽

ilo, dum semper hobet auditor certum aliquid, &ia quod tendat animum, dc quod meministe possit, &ruod exspectet. Tum is qui dicit, nusquam merear, tam in promptu est, quo sese recipia: in viam. Sed propositatonum inventionem negat, ut dixi, Fabius arte tradi posse, cum ea tamen tum prior lit,tum diffici lior. Verum aluvabit principio quod ubique valet plurimum. natura, dc ingenium. Deinde juris prudentia, praesertim in senere judicialii Philosophiae moralis, historiae, di plurimorum auctorum cognitio, in genere suasorio, ac demonstrativo. Postremorerum plurimarum usus, exercitatio,& imitatio. Nam ex similibus facile similia , aut etiam diversa coIliguntur. inanquam ex ipsa rei natura vulgares propositiones repet iri poterunt, propriae ex circumstantiis rei diligenter expensis: denique felix ingenium adjuvabunt Rhetorum Praecepta, de Caussarum capiatibu , quae Fabius status vocat, Graeci Porro genus saasorium proprios habet locos unde propositiones petere liceat, rectum, laudabile Hatile,rutum, facile, necessarium, jucundum. Demonstrativum item suos habet, nempe bonarum ordines. dc quae his comprehenduntur.

v NDECIMA RATIO.

Undecima locupletandi ratio sumitur ex accumulatione copiosa probationum, dc argumentorum. quas Graeci appellant. Nam ad ejusdem pro-

possitionis confirmationem variae rationes adhibentur. dc rationes aliis argumentis confiimantur.

Probationes autem partim stant ἔπιχοι, tu est, artificiales, partim ο χ:ι, id est, ab arte semotae. Posterioris generis argumenta ducuntur potissimum

praejudiciis, a rumoribus, A tormentis, a tabulis, a

iureiurando, 1 testibus. Prioris generis sumuntur primum ab his signis, quae finitima sunt.

Horum alia sunt necessaria, quae τεγιμή D in vocan- ure alia non necessaria quae σεμεια diCuntur. Deinde ab argumentis , c nam haec a signis distinguit Fabius quorRm aliud est credibile, aliud veluti

235쪽

LIBER SE CuNDus. ΣΟΙ propensius, aliud non repugnans. Haec pleruri que ducuntur a circumstantiis, quae quidem du plices sunt, personae ac rei. Perionae ferme sunt hujusmodi et Genus, natio , patria, sexus, aetasseducatio, habitus corporis , fortuna, conditio a animi natura, studia, affectatio , ante facta, ante di e a, Commotio, consilium, nomen. Rei sunt haec: caulla, locus, tempus, occasio, antecedentia remaad Juncta consequentia , facultas, instrumentum, m Q

Sunt item loci generibus , atque etiam partibus

caussarum omnibus communes. Nam superiores,

etiamsi tractantur interim & alibi, tamen ad judiciales controversias, di in his quidem , conjectura

les sunt accommodatiores. Ducuntur autem generaliter argumenta a finitione seu fine, descriptione, etymologia, quae finitionis ceu species quaedam est. Ab his, quae ad naturam definitionis pertinent,gCnere , specie, proprio , disterentibus , partitione, cujus variae sunt formae: ab exordio, summa, incre cremento: ab inductione similium , dissimilium , a

contrariis , repugnantibus, consequentibus: a rela tivis: a causiis: ab eventis: a comparatione, quae trifariam suamur: a majore: a minorer a pari: a jugatis δc si qui sunt alii. Nam neque de ordine, neque de numero, neque de vocabulis, fatis convenit inter scr ptoreS. Scripserunt autem de his copiosissitne Aristoteles, ac Boetius i fatis accurate M. T. sud1ubobscure,& brevissime Quintil. Oportebit autem eum, qui semet exercet ad eloquentiam , singulos CX ut Cre locos , ac veluti ostiatim pulsare. si quid possiit elici usus cilicit, ut deinceps sponte Occur rant. Item ab ea,quae rursum pluribus locis est communis fictione: a caussae propriis. Plurimum autem valet ad probationem, atque adeo ad copiam , exemplorum vis, quae Graeci παραδειγμ τα vocant,dc adhibentur aut ut similia, aut dissimilia, aut contraria. Rursum, aut ut majora, aut

236쪽

2 32 DE COPIA RE Ru Mut minora, aut ut paria. Dissimilitudo & inaequa Iitas

Constat genere, modo , tempore, loco , caeterisque ferme circumstantiis, quas supra recensuimus. Hoc

autem genus complectitur 3c fabulam,dc apologum, proverbium , judicia , parabolam , seu collationem, Imaginem, & analogiam: praeterea si qua sunt similia. Atque horum quidem pleraque solent adhiberi non solum ad fidem faciendam , verum etiam affornandam rem & illustrandam, ad augendam , ad . locupletandam. Ergo si quis ex locis dictis magnam vim supellectilis colligere volet, quamum libet copiosam orationem poterit essicere: neque tamen erit inanis verborum Congeries, & varie 'as excludet fatietatem. Sed quemadmodum sint vel invenienda,

vel adhibenda . id non est hujus instituti persequi.

Verum si quis desiderabit, ex Arist. Hermog. Quintil. petat licebit, qui diligentissime hisce cle rebus

conscripsere. Nos ea, quae pertinent ad Copiam, Pe sequemur . sed paucis , ne librum, non Commentarium scribere videamur. Ergo ad parandam copiam, exempla primas tenent: live deliberes,sive ex-norteris, sive consoleris, sive laudes, sive vituperessEt, ut summatim dicam , sive fidem facere studeas. sive movere, sive delectare. Η arum igitur ut vim quam maximam, maximeque varium comparare,dcin promptu habere conveniet, ita varie tractare oportebit: varietas exemplorum ab ipso genere non nunquam perpenditur.Sunt enim & ante facta,& antedicta: re publica gentium consuetudines in exemplis sumuntur3 8c a dii criminibus auctorum, puta ab historicis, a Poetis: dc ex his a Comicis. Tragicis, Epigrammaticis, Heroicis, Bucolicis. A Philo 1 ophicis, quorum variae sunt 1 ectae: A Τheologis, a sacris voluminibus. A diversitate nationum: quod genus sunt. alia Romanorum exempla, dc instituta, alia Graecorum e & inter Graecos, alia Lacedaemoniorum, alia Cretensium, alia Atheniensium. Item alia Afrorum, Hebraeorum, Hispanorum, Gallorum, Anglorum, Germanorum. Rursum a tempotis varietate. Nam alia sunt prisca, alia mediae antiquitatis.

alia recentia, nonnulla etiam domestica. Praetere

237쪽

sunt Πς Personarum, ais. .:' Postremo e conditi,

238쪽

um4 D B COPIA RE Ru Mfint ad id, quod agitur, appositae: veluti si in exemplo desiderabitur ii des, auctor a gravitate, fideque commendetur. Si pium videri voles quod affers, sumatur a pietate commendatio: atque item de caeteris. Secunduι modus locupletandi exempla'.

Locupletantur item exempla, si fusius aut latius explicentur Cum exaggerationibus , atque amplificationibus. Nam qui brevitati studebit, huic satis erit exemplum , ceu notum, verbo significasse. Id quod facit M. Tul. pro Mil. Neque enim possit ille Hala Servilius, aut P. Nasica aut L Opimius, aut me consule, senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset. Atqui copiam affectabit, is id quod gestum sit,locupletius narrabit: Ita, ut fecie in eadem oratione Cic. Pudicitiam cum eriperet mili-tru ibunus militaris, in exercitu Caii Marii, propinquus ejus Imperatoris, ab eo interfectus est, cui vim afferebat: Et addidit Epiphonema: facere enim probus adolescens periculose , quam turPiter perpeti maluit- Atque nunc ille summus vir scelare solusum periculo liberavit. Quanquam in his quae an ostentationem parata sunt, licebit diutius exemplis locupletandis immorari, praecipue si res sit huius modi,ut aliqua voluptatis illecebra retineat auditorem. Quod genus iuexit. si quis persuadere student,

ad prudentiam comparandam multum conducere Peregrinationes, multarum rerum inspectionem, in

Solonis laude aliquandiu commoratus , & quam civitatem reliquerit, & quam ob caussam, re quae maria transmiserit, dc quas barbaras nationes, quo Capitis periculo adierit, & quibuscum sit congressus, dc quid mirandum conspexerit, re quantum temporis abfuerit. dc quanto illustrior simul, ac sapientior in patriam redierit, fusius poterit enarrare. Cujusmodi ferme sunt exempla de Pythagorae, atque Α-pollonii peregrinatione, apud D. Hieronymum in praelatione, quam universae scripturae divinae praepo-Munt. Sed bujusmogi rationis commodissimum ex-

239쪽

amplilm est apud M: Τ. statim in principio secundide inventione libri de Zeuside, qui Helenam picturus, virgines aliquot eximiae formae poposcit, ut ex singulis, quod est et optimum, eligens absolutum forismae simulacrum ederet. De exemplo Fabulos, Atque eadem dii atandi, contrahendique ratio locum habet in sabulosiis quoque exemplis. Nam dc fusius,& contractius exponi poterunt, ii res ac decorum patietur. Verum in nis quae omnino fide carent, nisi locabimur, praefari Conveniet, a viri S priscis ac 1 apientissimis ista non sine cgussa fuit Ic confusta, neque temere tot jam saeculis magno mortalium Coninsensu celebrata: deinde quid sibi voluerint, interpretabimur: veluti si quis pei suadere velit non esse se ctandum id , a quo natura quis abhorreat, dicet hoc veteres illos. ac sapientes scriptores, dc perspexis se prudenter,& aptissimo figmento significasse prodita Gigantum fabula, quorum temerarii conatus, infeliciter cellerint. Aut si quis proponat, hominem avarum tam non habere quod habet, quam id,quod non habet; praefatus, adhibebit Tantali fabulam. Si proponat viri sapientis esse munus , ut animi motus ratione judicioque Coerceat, allegabit, quod est apud Hom. lib. 1. Iliad. de Achille, jam manum admovente capulo, & Pallade a tergo revocante. Item, si quis proponat veram virtutis laudem non parari, nisi quis sit multis jactatus casibus, variisque e Xercitatus periculis cum hujusmodi, quam diximus, praefatione, Ulyssem adducet Homericum. Quanquam autem non ubique perinde obvia est Allegoriae ratio , tamen illud extra controversiam est apud antiquitatis peritos in omnibus veterum Poetarum figmentis subesse allegoriam: vel historicam, velut in pugna Herculis cum Acheloo hic orni; vel Theologicam,ut in Proteo se vertente in omnes sormas,aut Pallade e Jovis cerebro nata: vel physica ita, ut in fabula Phaethontis: vel moralem Velut

iabiS, quos Circe poculo, di virga sua verterat in

bruta

240쪽

Ds CopIA RE Ru Mbruta animalia : nonnunquam unum atque a Iterum allegoriae genus permixtum. In quibusdam haud magni negotii est allegoriae sensum deprehenes ore. Quis enim non intelligit inam de his quae ad mores

attinent, magis libet exempla ponere) Icari in mare delapsi figmentum admonere, ne quis altius estoratur, quam pro sorte sua Sic nimirum fabula Phaethontis monet , nequis munus adrninistrandum suscipiat majus, quam pro viribus. Sic Salmoneus in tartara datus p eceps, docet non esi e semu-Iandum, quod longe supra fortunam nostram habeatur. Sic Marsias excoriatus, docet non esse certari dum cum potentioribus. Quid autem aliud sibi vult Danaes auro decept fabula nisi quod & Flaccus

interpretature nihil tam esse munitum, quo ii non expugnetur pecunia , nihil tam incorruptum , quod

non muneribus vitietur. Quid Herculis laborosi nisi sudoribus, ac juvandis aliis famam immortalem parari Quid Midae votum, nisi avaros, & insatiabiles, suis ipsorum opibus praefocarit Quid judicium, nisi dotibus ingenii cum pecuniae studio nequaquam conveniret Quid Bacchus a fulmine flagrans, in Nympharum aquas injectus, nisi vini ardorem , sobrio elemento restinguendum esset quod Graeco etiam Epigrammate testatium est. Quid innuit Circessabula,veneficiis homines vertentis in feras 3 nisi eos qui nequaquam ratione ducuntur, id quod hominis est proprium, sed totos sese dediderunt turpibus a Dfectibus, iam prieter hominis vocabulum, nihil hominis habere, sed ad pecudum degenerasse naturam, puta, libidine in ursos, somnolentia ignaviaque insues, serocia in leones, atque item de consimilibus. Quid Vlyses, qui solus poculo epoto, virgaque monstrifica percussus non est mutatus . nisi firmum illum & constantem sapientis habitum, qui nec fran- gi terroribus, ncc ullis affectuum illectamentis ab .

non esto potest abduci Quid totus semel gustata: jam non sinens abire socios , nisi dulce, blandumque turpium Voluptatum venenum , a quo non ad

modum dissicile sit abstinere ρ relinquere posteaquam gustaris, dissicivmum Quid Sirenum castu'

SEARCH

MENU NAVIGATION