Des. Erasmi Roterod. De utraque verborum ac rerum copia lib. 2. Ad sermonem & stylum formandum utilissimi

발행: 1662년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 연설

41쪽

as DE Co A v Ε . tiae: a Seneca, in ludicro encomio Claudii. Et quod magis admirandum, a Boetio, in argumento serio , qui tamen in carminibus adeo sui dissimilis est, uta octi vix credant ipsius Marte fuisse Conscripta. Boetium imitatus est Joannes Gersonensis, scriptor haud contemnendus , si in hoe seculum incidisset: Jam fit interdum, ut aut longo circuitu Cogamur

atque id genus 1 ex millibus, de quibus fortassis alias nonnihil dicemus. Sunt non paucae Grae- Corum voces, quas antiquitas Latinitate donavit: Iis perinde, atque Latinis, uti licebit: ut, rhetor &orator : hypotheca Sc pignus helleborum re veratrum . sccniculum & marathrum : sycophanta, Ca- Iumniator : Praebibo, quo usus est Apuleius,& propino : mastigia , verbero. Quaedam ita recepta, ut desit verbum Latinum, sicut I hilosophus, Theologus, Grammatica, Dialectica, Epigramma. In quihus ipsis in erit nonnihil varietatis, si modo Graeca, modo Latina forma inflectantur : ut scorpius &scorpio, clephantus & elephas, delphinus dc delia phin, lampas, lampada, lampadae, grammatica grammaticae, grammatice grammatices. C A P. XII.

MEratum propria vocabula.

Diligenter itaque conveniet observare, quid in

usurpandis vocibus artas variarii. Beatitudinem & beatitatem , mulierosum dc mulierositatem, Cicero primus ausus est dicere. Declamare, pro exerceri ad eloquentiam , illius aetate novum erat. retate Varronis , aedituus pro aeditimo novumerar. Sic enim ab aede dicebatur aediti mus , quemadmodum a lege , legitimus. Interim, pro inter dum, obiter pro interea 3c ve ur aliud agendo, subinde pro identidem , Quintiliani se cillo nata sunt. Reatum Messala primus dixit. Munerarium, Au . gustus,

42쪽

LIBER PRIMus. 27 gustus, Favor & Urbanus, seculo Ciceronis, Vocesciant novae. obsequium, primus dixit Terentius , ut existimat Tullius. Cervicem , numero lingulari primus dixisse fertur Hortensius. PFraticam, Musicam , labricam , pro artibus, vix dum a suis praeceptoribus recepta fuisse testis est Fabius. Huiusmodi vocum idem pollentium congeries, quam Graece

vocant, Conducet non tantum ad hoc,

ut si quanclo res eadem crebrius erit repetenda, vitemus o Mιολογέαν, id est, similem ubique sermonis colorem: verum etiam ad δεινωπν, id est vehementiam faciet. Abiit, erupit, excessit, evalit: parent Cm ne casti, patrem occidisti, progenitorem trucida sti. Quod genus Rhetores inter orationis decora referunt, vocantque interpretationem: Ego magis arbitror ad exercitationem adhibendum es se, quam ad orationem. Dissicillimum enim varian

di genus est : si, manente sermonis habitu, sensum eundem saepius aliis, atque aliis verbis idem pollen tibus, esterre consuescas: ut, adire periculum, subiaire discrimen, suscipere periculum, aggredi discri men t AEdificat domum , exstruit seu est Emit librum , mercatus est codicem : Ablegavit puerum , amandavit ministrum Hic tibi ab illo habitus est honos, haec tibi ab illo relata est gratia. Hoc praemii recepi, hos fructus tuli: Condonavit Culpam , re misit noxam , ignovit admissuris. Quoties ejus diei recolo, quotie S recordor, quoties reminiscor. Nihil est humanis auribus fastidi Ofius, ac recte praecipit

Horatius :vt currat lententia, neu se Impediat ve=bis lasas onerantIbm aures.

Secus est, cum & affectui servit iteratio. dc varietas aliqua levat repetitionis taedium. Quod genus est illud Maronis: Superesine ct vescitur aurat rherea, nec adhuc crudelιbus occubat umbris ΘHuic similis est illa M. Tu Li copia pro in Ligario O clementiam admirabilem , atque omnium iEude Pi T dicatione, literis, monumeniisque decorandam di cetera : similia dixit, non eadem. Laudaxur B a etiam,

43쪽

as DE COPIA PER P. etiam, idque merito, ex eadem oratione, locus rem eandem aliis atque aliis verbis inculcans. Quid σ-nim Tubero, tuus ille districtus in acie Pharsalica gladius, &c. Haec eo diligentius admoneo, quoncelebris alioqui nominis concionatores, piaesertim apud Italos, senserim hoc ceu praeclarum affectare. ut hujusmodi synonymis tempus eximant: velutIsi quis interpretans illud psalmi: Cor mundum crea .

in me Deus: ita loquatur: Crea in me Cor mundum, cos purum , cor nitidum, cor immaculatum . cor expies sordium. cor nnilis vitiis inquinatum. cor Purgatum, cor totum , cor niveum 3 atque idem faciat in ceteris verbis, atque haec copia non multum abest a Battologia. C A P. XIII. Ratio variandi per Enallagens νε ετέσον.ΡRoxima variandi ratio est , cum eadem voce

modice deflexa , varietatis nonnihil Conciliatur: ut, edax edo, bibax bibulus. bibosus bibo , loquax Iocutuleius , nugator nugo, blaterator blatero , fallax falsus , voluptuosus voluptarius. Hujus generis est, cum substantivum

nomen adjecttivo commutatur. aut contra et ut

juxta sententiam Homeri, juxta sententiam Homericam: vir mire facundus, vir mira facundia. Insigniter impudens . insignita impudentia. Cum

verbum activum mutatur in passivum , aut ContrarPlurimam habeo gratiam , plurima tibi a me habeatur gratia. Magna me tenet admiratio,magna tene or admiratione. Non sic amat filium mater, non sica matre amatur filius. Et, ut rem infinite variam summatim dicam, duobus potissimum modis constat haec mutatio: vel cum pars ipsa mutatur,vel cum e dem orationis parte manente, ctualitas novatur. Et totidem fationibus commutari poterit, quot sunt res quae voci cuipiam accidunt. Prioris exemis plum crit. Non confido facturum me, non est fidu

cia. Non dubito quin possit: non est mihi dubium,

44쪽

quin adsit illi facultas.Iudicent alii aliorum esto judicium. Quid huc redisti quid huc reditio est Desine nugari.desine nugas .id mihi anus indicium fecit,pro indicavit Est illi mira sitis auri,mire sitit aurum. Non est apud ullum discrimen amici dc inimici, id

est, non discernit amicum ab inimicor Nostrum istud vivere triste. Infinitum verbum pro nomine pvirtus est vitium sugere,i. e.virtus est fuga vitiorum In his orationibus verbum nomine permutatur. mantem redama. Promerenti beneface Redam a Cum, qui te amate Benefac ei, qui promeretur: Tui desiderantissimus est, te maxime desiderat: Nemo tui videndi cupientior, nemo qui te magis videre cupiat. Hic verbum participio commutatur: vanisti

ereptum, venir eripere, enit erepturus, venit ut eriis

piat. Hic verbum lupino, aut participio mutatur: ad Congerendas pecunias inhiat, ad congerendum pecunias inhiat. Hic gerundivum , ut vocant, ge rundio commutatum est e hoc dictum oportuit, hoc dicere oportuit. Si quid recte curatum velis, si quid recte curari velis. Hic infinitum verbum participio commutaturi Magnum dat ferre talentum ,

ferre pro ferendum: Sihelenus sciens eugnae, id est, sciens pugnandi: Cupidus litium, cupicius litigandi, Hic nomen politum pro gerundχ e libitum est, pro

libuiri misertum est,pro mi serius sum: pertaesum est, pro taeduit: Placitum est pro placuit: puduit puditum est. Hic supinum, pro verbo: meliuscula est, meliuscule est plurimum est in foro, plurimus est in foror

rarus est conviva, raro est conviva r multus est apud mulierem , multum apud mulierem versatur : frequens est in aula, assiduus in literis. Hic momine commutatur adverbium frequenter & asi dite. Verum alias fortassis ut commodius , ita dccopiosius de his dicemus. Nunc de qualuaris variatione docendi causa pauca ponamus, quasi digito fomes ipsos indicantes.

NUMERUS.

Usurpatur numerus pro numeror Roman Pr: lio victor, pro Romani victores* -- ,

45쪽

DE COPrA V E R B. Haud seeiu ac patriis acer Romanin in armis. Utrumque amnato milite Complent,pro armatis militibus : omnem pecuniam absumsit, omnes peCu- uias: populo imposuimus, id est imposui: Erior tores visi sumus, cum de uno loquatur Cicero. V iris sit. Sed nos immensum baciis coincimus aequor. Hominis vultus, pro vultu. Datur ora tueri, pro . datur videre faciem: animos pro animo. Nam in prima periona pro singulari plurativum numerum ponere frequentissimum est, aliquoties modestiae caussa. In secunda nunquam nisi genus ipsum significamus : quae vestra libido est, id est, virorum. Ita tertia inridiae caulla mutavit Terentius, Cum actuxores ventum est, tum fiunt fenes, cum de uno Chremete diceretur. In explicitosque Platonas, Martialis cum de uno Platone dicat. In genere mollicit ac frequentior est numeri mutatio, in nominibus quae Grammatici Couectiυa vocant: cujusmodi sunt, vulgus, populus, grex, ordo: pars in frusta fe-cant. Item in his, quae non unum aliquod individuum, sed genus aut speciem declarant. Nihil enim refert, utrum dicas, Elephantus decimo dein mum anno parit: aut , elephanti decimo anno p riuulo

PERSONA.

Variatur Sc persona pluribus modis, vel cum Ceriata , pro quavis ponitiar : quid facias p ue homo est, ita morem geras e videas Sc flumina sicca, id est videri poterant. Idem fit per primam personam , itidem per secundam. Ne mihi tum molleusub diυο carpere fora, nos. Neu dorso nemoris libeat jacuisse per herbam,

Ne υe tibi ad Solem υergant υineta cadentem.

Nonnunquam pro prima, aut etiam secunda persona, tertiam usurpamus. Ut, ait Clodius, negat Cicero, id est, tu ais , ego nego. Virgil. Nec me me minisse pigebit Elissae, id est, rui. Idem: Ettan clem Turnum experiatur in armis: Turnum dixit, prome

46쪽

LIBER PRIMus 3rme, Item r Manibus hoc referes telo cecidisse Ca miliae, id est . in eo. Huc pertinet quae vocatur Apo strophe, cum orationem ad aliquam personam , aut ad rem tanquam ad personam vertimus, ut.. 'espiades duros bello, O te maxι me caesar. - Pobdorum obtruncat. O auro Vi potitur za uia non mortalia pectora cogis

Virgi I. Parenthesin cum Apostrophe coniunxit in

illo rHaud procul inde ei a Metium in diversa quadriga Haleran; car tu dictis Albane maneres Taprabatque visi mendacis victera Tullus. Ad hanc formam pertinet,quoties verbum personale Impersonali commutamus r ut, Non te hae sp dent non te horum pudet Apud Barbaros assidue Dellatur 3 Barbari continenter bellante Dicitur passim Pontificem adventare 3 Pleriquς dicunt Pontificem adventare. Dici non potest, uuam te amem INemo dixerit facile, quam te amem.

D nonnihil varietatis & in generIs commutatione:

ut, lachrymat, pro lachrymatur: luxuriat, pro lux mature fluctuatur, pro fluctuat e praevertere, Pr praeveri tr praecipitat, pro praecipitatur: avertit, pro avertitur: reverto, revertor impertio, impertior rassentio , assentiore solebat fieri, solitum est fieri enon quivit Compesci, non quita est compesci: desiit habere in precio, desita est haberi in precio : causa

capti agi, coepta est asi: assentio. & aflentior tibi: conspicor, dc conspicio. In quorum postremo mutatur συζυγια, id est conjugatio. Nam illa, quae refert Diomedes, frustro, patio, moro, demolio, auxilio , populo, digno, atque id genus alia, priscis arbitror relinquenda, nisi in carmine inciderint: nam tum excusa: ius adhibebuntur. Consimiliter in nominibus, pileum & pileus i haec ficus. & hic ε-cus , haec barbitus, hic bai bitus, hoc barbiton . hic

47쪽

3α DE COPIA VERE.helleborus, hoc helleboruariis Hoc nasum dixit

Plautus . .. 4

Casus etiam mutatur: Ejus rei mihi venit in meniatem, ea res : non sum id nescius , non sum ejus rei nescius. Quaedam etiam citra tropum, duplicem habent conitructionem e utor hanc rem , & hac re regeo tui egeo rer dives pecore, dives pecoris : dono re libro, dono tibi librum: impertior heram hoc malo, impertior herae hoc malum.

Species variatur, cum deductitiis utimur pro primo. gentis : ut, magnis negotiis prohibitus, magnitum dine negotiorum prohibitus : Cum diminutivis, locosmplicium , ut loquaculus, pro loquax a nasutulus, Iro nasuto , paucula, pro pauca,pauxilium, pro PatI-um : Cum frequentativis verbis , pro primitivis r Dictito, pro dico 3 volito, pro volo, jactito, pro jactor Cum substantivo, pro adjectivo, ut si quis pro pestilente, pestem appellet 3 pro scelerato, scelus dicat. Cui finitimum est, cum Itolas artes uicimus,pro Italicis: Batavas aures, pro Batavicisi Hispanos mores, pro Hispanicis. Cum comparativum dc superia Iativum absoluti loco ponimus, ut erisior, O lachrrmis oculos sussura nitentes. Et, facundissimus , pro vehementer facundo, de quibus suo loco dicemus. Cum patronymicum loco Primogenii ponitur, ut Scipiadas , pro Scipionibus. Verum hoc in carmine fortaste liceat, in oratione prosa nemo tulerit

FIGURA. Figurm miriatio copiam adjuvat, quoties simplici

dictione, pro Composita utimur, aut contra : sive id tropo fiat sive citra tropum , ur, temner C pro contemnere : ruere, pro eruere e ponere, pro deponere, miti Cre pro omittere. rursum , conscribere proscribere : comedere pro edere : demirari pro mirari : In audire pro audire r In cognoscere proco gnoscere : consipere pro sapere et complacare Pro

48쪽

LIBER PRIMus. 83 Placare : dependere pro pendere: deridiculus pro ridiculus. Quandoquidem pro quando. Fit&nc modo: non potest pudescere, non potest pudefieri:

rempus est, ut expergistaris, ut experge iras: cale scere , dc calefieri. Ad hanc formam fortasse referendum est illud, quoties compositam dictionem simplicibus Circumloquimur : magnanimus vir , Vir magno animo : relege, denuo lege. Magnopere te rogabat, magno te rogabat opere t non animadver tir, non advertit animum: non satis facit, non facit mihi satis. Interdum variatur compositionis ratio 2 Ut Exprobrare, Sc opprobrare, persolvere, dissolvem TC, Exolvere, resolvere aes alienum.

Tem S quoque non raro commutatur: memini legere , & memini legisse e praediceres, pro, Pr dixissus, vel, praedicere debuisses e laurus erat, pro laurus estet: vicimus, pro vincemus. Salutato, Pros aluta : imus, venimus, videmus, praesens Pro psM terito.

MODUS. Huic finitima est modi variatio: ut, vicero, provincam: Salutabis, pro salutator ne crede, ne cre clas : si voles si voluerist ubi voles, ubi volueris: cum Vacabit, cum vacaverit: quia bene natus est, quia bene natus sit: venari, pro venabatur.

DECLINATIO.

In nonnullis licebit Sc declinationem variare zut hilarus, dc hilaris, violens Jc violentus , imbecillus imbecillis, Contagium contagio, juger & juge rum, capo dc capus. pavo & pavus, scorpio Jc scor' pius, 1 enecta senectus, juventus & juventa.

CONIUGATIO,

In aliquot conjugationem e ut lavere pro lavares serve Te ita fervere, accersere N. accersire.

49쪽

3 DE COPl A VERS. Variatur eadem dictio his quoque modis. Prostheia

si , ut, retpli pro, tuli 3 gnatus, pro nato. EpCn the sit , Mavortis, pro Martis. Proparalepsita v admittier, accingier, dicier, pro admitti, accingi, dici. Par Lgu i P .citur , pro porcit. Aphae reli 3 ruit omnia a te , pro eruit ι linquere Castra , pro relinquCre..Apocope , Mage, pro magi , vin , pro visne. Quae

quidam species sunt Metaplasmi propterea quod dictionem quassi transforment. Reliquas species prudens omitto quod non admodum ad Copiam fa-Cere videantur:& nobis propositum est caduia taxat Persequi, quae proprie pertineant ad id, quod instituimus.

C A P. XIV. Vatiandi ratio per Mntonomasam. P Roxima variandi sermonis ratio constat Antonomasia, id est, nominis permutatione , ut , si quis pro Achille, Peliden, aut reaciden dicat , Pro Romanis, Romulidas , Pro Trojanis , Priamidas, aut Dardanidas , Pro Hercule, Thyrinthium 3Pro Venere, Cythereiam, aur Cypridem I Pro Diana , Cynthiam 3 Pro Jove , Saturnium, Pro Mercurio, Cyllenium. Non naen quam epitheton pro nomine ipso subjicere licebit; Virg. Thalamo quae fixa reliquit Impius I Impium, pro IEnea dixit Livius Poenum, pro Hannibale. In Terentio sepe senex, pro persona heri. Ejusdem generis est si quis poetam dicat, Homerum sentiens s Philosophum , Aristotelem significans , quemadmodum Graeci Persarum regem βααλάα nominant. Neque ab hoc. genere abhorret. si quis pro fure , Verrem dicat 3, Pro molli, Sardanapalum, pro divi te, Crcusum γPro crudeli ,. Phalaridem, quae suo loco refere

50쪽

L I L E R P R I Ssns . 3IC A P. XV. Variandi ratio per Periphrasin.

ID si plutibus verbis fiat, Periphrasis erit, qdam

quidam circuisionem nominant 3 ut, siquis eversorem Carthaginis, te Numantiar, pro Scipione dicat, ut, Trojani belli scriptorem , dixit Hor tru S, pro Homero 3 Item si Mantuanus vate S, Pona tur pro Virgilio , Venusinus poeta, pro Horatio νI'eripateticae scholi princeps,pro Aristotele i Stoicae familiae pater, pro Zenone i Voluptatis assertor, pro Epicuro. HEC atriem ratio plurimis constat moais, Etymologia, Notatione, Finitione.

Etymologia, Cum nominis rationem explicamus ut, si quis haeredipetam dicat, qui haereditates alie nas a PPetat, Captetque 3 Rut . pro parasito, homi nem cibo ventrique deditum; Aut, pro Philoso

pho , hominem sapientiae studiosum i pro Gramma tico, qui literas doceat 3 pro assiduo , qui det aera Fpro locuplete, qui plurima loca possideat 3 pro pecunioso, qui magnam pecuniae copiam possideat. NOTATIONE. Notatione constabit, cum notis quibusdam accidentium rem quampiam describimus ut si quis iram intelligens, animi, aut bilis effervescentiam dicat, quae pallorem vultui, ardorem oculis, tremorem membris inducat. Ejusdem generis est, illud 3 Qui digito scalpunt uno caput, quo molles dc Parum viri significantur, Aut, si dicas, cubito se emungit, salsamentari uim indicans.

FINITIONE

Finitione constabit, ut, si qnrs artem bene die en-B 6 ii iis

SEARCH

MENU NAVIGATION