De regularium et sæcularium clericorum juribus et officiis liber singularis auctore Mariano Verhoeven

발행: 1846년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

S. Congregationis Interpretum concilii Tridentini, quod refert Barbosa st), aperie confirmatur.

Attamen Summorum Pontificum decretis cautum est, ut Episcopis fas non sit, Simul omnibus ejusdem conventus consessariis saecularium lacultates audiendi confessiones adimere; ut declaravit S. Congregatio Episcoporum et Regularium, die 20 novembris, an . 6 5 i2 , et confirmavit Clemens X, constitutione Superna, his verbis: α Consessiones audiendi facultatem omnibus simul unius conventus regularibus consessoribus adimi ab Episcopo, inconsulta Sede Apostolica, nullatenus posse. a Una sortassis exceptio hic adjici debet, nimirum, si ageretur de regionibus longe ab Urbe dissitis; in constitutionem enim Innocentii X, cum si ι aecepimus, resertur, peculiari Cardinallium congregationi propositum fuisse dubium : An Discopi in partibus Indiarum possint

eae integro ιotum unum monasterium vel collegium ab audiendis eonfessionibus suspenderer Respondit autem S. Congregatio : α Episcopos Indiarum posse quidem omnibus simul unius monasterii vel collegii contessariis adimero facultatem audiendi consessiones personarum Saecularium, etiam inconsulta S. Congregatione Episcoporum et Regularium negotiis praeposita, cum decretum ab ea editum sub die 20 novembris 6 5 ex intentionis desectu et convenientia morali non extendatur ad regiones illas tam longe ab Urbe dissitas; verum ab hac generali suspensione, quae vix Sine scandalo et animarum pernicie contingere potest, abstinendum esse Episcopis, nisi gravissima subsistente causa, super quo S. Congregatio illorum

conscientias graviter voluit oueratas. n

Dissilired by Corale

142쪽

Regulares ab Ordinario simplieiter approbati, posSunt tum tempore paschali tum aliis anni temporibus fidelium. etiam infirmorum, consessiones excipere; neque ad hoc indigent licentia parochi, intra cuius parochiae fines aut

cujus parochianorum consessiones audire volunt. Iam dudum enim extra controversiam positum est, Christi fideles annuae consessionis praecepto satisfacere peccata sua confitendo sacerdoti cuique approhato sive saeculari

sive regulari; atqui non parochus Sed ordinarius approbationem et jurisdictionem impertitur. Idem etiam mani-sesto evincitur ex Clementis V constitutione Superna

a Ms, inquit, qui dictis religiosis simpliciter approbatis

paschali tempore consessi fuerint, constitutioni, quae incipit : Omnis uιriusque seaeus, quoad consessionem dumtaxat satisfecisse censendos. v Et quoad fideles aegrotantes statuit : a Regulares simpliciter ab Ordinariis approbatos posse in dioecesi Episcopi approbantis quovis anni tempore et quorumcumque etiam infirmorum consessiones audire, absque ulla parochorum vel ipsius Episcopi licentia; de qua tamen consessione teneri dictos religiosos eorumdem infirmorum parochum illico certiorem reddere , et hoc posse illis ab Episcopo sub poena suspensionis a facultate audiendi consessiones praecipi; sussicere tamen,

ut certioratio hujusmodi sat saltem per scripturam apud ipsum infirmum relinquendam is . nx IX. At quum ordinarius non debeat regularibus simpliciter et sine limitatione approbationem et jurisdictionem concedere, sed eas limitationes possit adjicere quas iu

et seq.

143쪽

Domino judicaverit expedire, hinc fit ut, si in approbatione ab Episcopo data quaedam adjecta esset limitatio,

tantium audire possent, ea esset ab ipsis servanda is . Neque limitationi hujus generis obstat praelaudata comstitutio Clementis X, quae agit de regularibus dumtaxat, qui jam simpliciter approbati sunt, non autem de iis qui cum expressa hujusmodi limitatione approbationem obti

Atqui hanc aut similem clausulam opportune quidem aliquando Ordinarii facultatibus adjicereia , quas regularibus, praesertim in majoribus oppidis residentibus, comcedunt ad audiendas saecularium etiam infirmorum con-s siones. Hac enim ratione facilius occurreretur incommodis, quin etiam Scandali quae ex eo subinde oriuntur quod regulares, rogati ad excipiendam consessionem personae aegrotantis, in domo Suspecta aut lupanari quidem commorantis, nihil mali aut periculi suspicantes, illuc se conserunt, et non expetito consiIio parochi, neglectis regulis pro audienda consessione peceatoris publici praescriptis, Poenitentiae sacramentum ipsi administrant. Unde sit ut, si deinde parochum de excepta sacramentali consessiono certiorem reddant, is Viaticum et Extremam Unetionem negare debeat du modi poenitenti, quippe qui peccator publicus in foro externo nondum Ecclesias reconciliatus habetur et haberi debet. XX. Quae hactenus disputavimus, haec omnia spectant ad Umbauonm et jurisdictionem, quam regulares ab Ordinario loci, in quo d sunt, petere et obtinere debent, ui cularium consessiones excipere legitime possint.

144쪽

llaei regulares, qui Rpprobati sunt ad sacramentum Pu nitretiae administrandum, non hoe ipso facultatem haberea casibus ordinario reservatis absolvendi; sed insuper necesse esse, ut peculiarem licentiam in eum sinem ab Ordinario recipiant. Saepius quidem olim excitata fuit controversia, an regulares speciali indigeant Ordinarii lacultate ad absolvendum Christi fideles a peccatis Episcopo loci reservatis 3 Verum Sancta Sedes constanter desinivit, specialem facultatem Episcopi omnino necessariam esse, et regulares privilegiis suis quibuscumque ea

in re non iuvari si

Satis orit unum hic referre fragmentum ex Clementis X constitutione Superna, qua docerest et declarat,st Ex facultatibus, per Mare magnum aliave privilegia Regularibus cujuscumque ordinis, Instituti aut Societatis, etiam Iesu, concessis, factum eis non esse potestatem absolvondi in casibus ab Episcopo sibi reservatis; et per confirmationes dictorum privilegiorum, qua S Regulares a Sedo Apostolica post sacrum concilium Τridentinum obtinuerint, nequaquam revixisse privilegia, prius ab eodem concilio aut deinde Apostolicis etiam decretis sublata atque extincta, si quae habebant, absolvendi a casibus Episcopo reservatis. Et habentos lacultatem absolvendi ab omnibus casibus Sedi Apostolicae reservatis, non ideo a casibus Episcopo reservatis posse absolvere. POSSe autem regu Iarem conssessorem in ea dioecesi, in qua est approbatus, conssuentes ex alia dioecesi a peccatis in ipsa reservatis, non autem in illa, ubi idem consessor est approbatus, absolvere, nisi eosdem paenitentes noverit in fraudem reservationis ad alienam dioecesim pro absolutione obtinenda migrasse. x Itaque vi privilegiorum regularibus quibuscumque fas non est Christi fideles absolvere a casibus Episcopo loci reservatis. Sed et luculenter idem con-

3 operae pretium est do hae eontroversia eonsulere aureum opus Ben dicti XIV, De Synodo dimeesana lib. v. cap. nBm. 6 ei seq. , ubi sue- eine iam tradii huius eontroversim historiam.

145쪽

56 smatur ex propositione, quam proscripsit Alexander VII dio 24 septembris 1665 : vendieantes possunt absolvere aearibus Episcopis reservaι is, non obtenta ad id Diseopomum

Tandem observare juvat, regularibus, ad specularium consessiones excipiendas ab Ordinario approbatis, non licore in domibus laicorum Consessiones audire, nisi in casibus a jure expressi S. Neque refert, an in iis domibus oratorium privatum necne sit legitime constitulum. Aperte id confirmat Benedictus XIV, constitutione Magno cum animi nostri dolore it, in qua agit de tollendis abusibus ab oratoriis priratis, quae sunt in domibus lateorum. Resertibi I XX, cum edita osset Clementis X constitutio Superna, consessarios aliquos regulares in medium protulisse facultatem audiendi ubique consessiones sidelium, et hanc facultatem sibi ea ratione asseruisse, quod in Clemoniis X constitutione nulla loci limit alio lacta osset. Verum idem Pontifex Clemens X tunc declaravit, a nullam facultatem in praedicta constitutionse sua fuisse tributam regularibus audiendi consessiones sacramentales in privalis domibus, ac proinde minime Iicere ciSdem regularibus cujusvis ordini S, et . . sacramentum Poeni letiliae administraro in domibus privalis extra casus a jure permiSSOS. vunam, si infirmos, de quibus diximus, aliaSque graves causas, ab Ordinario diligenter cognoSeendas et approbandas, excipias, consesSarii regulares non magis ac saeculares Poenitentiae sacramentum in luteorum sedibus.

otiamsi in iis sint oratoria privata, ministrare possunt is .

146쪽

De regularium jure Dei verbum piudieandi.

I. Regulares Dei nerbum Iegitime praedicare non possunt nisi eae peeuliari facultate ecclesiasticos auctoritatis, ut probatur eae concilio Tridentino, II. Et Summorum Pont eum decretis. III. Regulares ab ordinario Ioel admitti nequeunt ad verbum Dei praedicandum, nisi jam a suo superiore legitimo obιinuerint in eam rem licentiam: IV. Ipsis tamen fas est in sui ordinis etelesia Dei verbum praedicare, dummodo peti rerint, etiansi non obtinuerint, lisentiam a loci ordinario. V. Dicitur quid juris ait, ubi ordinarius regulari benedisti nem petenti eam non tantum deneget, verum eιiam presse prohibeat, ne ipse in sui ordinis ecclesia saeram eon-eionem habeat. Refertur illorum opinio, qui existimanι eae deeretis Tridentinis dieendum esse, regularem in hujusmodi easu nihilominus lieite posse ibi eontionari. v I. Refellitur ista opinio: et regula tradiιur pro interpretatione deeretorum conellii Tridentini. VII. Unde e siritur, in Tridentinis deerelis nullam esse antinomiam.

VIII. Eae Clementis X eonstitutione thesia nostra clari33ime

probatur. P

IX. O reuulares in Gelesiis, quae sui ordinis non sunt, Dei verbum Proedicare queanι, ipsis omnino opus est licentia Ordinarii. X. uuaeritur, an ordinarius examini subjicere possit regularem lisentiam petentem Dei verbum praedicandi in Gelegia, qu e sui ordinis non est 3 ponitur sententia illorum qui id negant.

147쪽

- 18 XI. Omnino tamen verum est, ordinario in eo casu jus esse, regularem de doctrina examinandi: XII. Et si ipsum non repererit idoneum, debet ipsi prohibere, ne proedicet. Traduntur alios causae, ob quas ordinarius praedicationem verbi Dei regularibus legiιime prohibere possit, XIII. Sive aqatur de praedieatione in suorum ordinum ecclesiis, sine in alienis. Si autem regularis semel admissus est ad pro dicandum,eau8a, ob quam suspendi possit, debet ipsam praedicationem

concernere.

XIV. Dicitur quaenam sint eausae quae praedicationem eon-

XV. Ordinarius non potest regularem pro acturis sus M Vp- ε .eio praedicationis suspendere. XVI. stum poenae statutae sunt in regulares, qui Summorum Pontillaum aut eoneilii Tridentini decreta hae de re violarent' XVII. uuae est Ordinariorum potestas ad eompellandos regulares , ut in suis reclesiis Dei verbum populo praedirent '

Ex principiis cap. I, I 5. positis, ubi agebamus de re

gularium jure munera sacra peragendi, sacile conficitur, regularibus non competere jus praedicandi Dei verbum, nisi vel peculiare privilegium a Summo Pontifico vel potestatem specialem ab Episcopo dioecesano ad hoc laetendum acceperint. Ibi enim aperte probavimus, nemini jus esse in dioecesi aliqua Sacra munera persolvendi, nisi a legitima auctoritate, quae Episcopo superior sit, vel ab

ipso Episcopo facultatem aut missionem ad ea exercenda obtinuerit, atque hanc facultatem missionemve regularibus non dari hoc ipso solum quod religiosam vitam fuerint professi: unde plane sequitur, regulares Sua auet ritate Dei verbum annuntiare legitime non posse, nisi Dissili do by Cooste

148쪽

potestatem vel a Summo Pontifice vel ab Episcopo dioec sano receperint. Quid enim Τ Praedicatio verbi Dei est actus spiritualis jurisdictionis; nam quomodo praedicabunt, nisi mittantur' Quaenam hac in re suerit Ecclesiae disciplina, quaeve privilegia Romani Pontifices, praesertim Saeculo XIV, regularibus ad Dei verbum praedicandum concesserint, paucis indicavimus cap. I, I III, num . V, ubi monebamus, regulares propter peculiaria temporum adjuncla potuisse aliquando et certis in casibus ex privilegio Pontificio Dei verbum praedicare sine ordinarii localis licentia. At quum hoc loco de jure hodierno disseramus, attendi prae caeteris debent conellii Tridentini decreta et Summorum Pontifi- eum constitutiones, quas post concilium istud de hac

eadem re ediderunt.

Tridentina synodus de regularibus praedicatoribus haec constituit ilὶ : c Regulares vero cujuscumque Ordinis, nisi a suis superioribus de vita, moribus et Scientia examinati et approbati fuerint, ac de eorum licentia, etiam in

ecclesiis suorum ordinum praedicam non possint et cum qua licentia personaliter se coram Episcopis praesentare et ab eis benedictionem petere teneantur, antequam Praedicare incipiant. In ecclesiis vero, quae Suorum ordinum non sunt, ultra licentiam suorum superiorum etiam Episcopi licentiam habere teneantur; sine qua in ipsis ecclesiis non suorum ordinum nullo modo Praedicare possint,

ipsam autem licentiam gratis Episcopi concedant. nu Si vero, quod absit, praedicator errores aut scandala disseminaverit in populum, etiamsi in monasterio sui vel alterius ordinis praedicet, Episeopus ei praedicationem interdicat. Quod si haereses praedicaverit, contra eum Secundum juris dispositionem aut loci consuetudinem procedat; etiamsi praedicator ipse generali vel speciali privilegio exemptum Se esse praetenderet, quo casu Episcopus

auctoritate Apostolica et tamquam Sedis Apostolicae de-

εὶ Sess. 5, eap. 2, de Reform.

149쪽

340 legatus procedat. n Alio Ioeo idem concilium statuit ta Nullus autem saecularis sive regularis, etiam in ecclesiis suorum ordinum, contradicente Episcopo, praedicare

II. Atque haec Tridentinae synodi decretii ita explicavit Gregorius XV, constitutione Inserutabili Dei providemtis 2 , ut Episcopi censuris aliisque poenis ecclesiasticis coercere posSint illos regulares, qui praeseripta ista ad

amussim non servaverint. Ipsa ejus verba infra reseremus, num. XVII. Porro, quum eae, quae deinceps diversis temporibus variae dubitationes et controversiae de hoc regularium jure praedicandi Dei verbum exortae suerant, Summorum Pontificum constitutionibus et declarationibus definitae essent, Clemens X, laudata constitutions Superna id), d finitiones istas in unum collectas, novis Apostolicis litteris muniendas duxit et roborandas, ut magis magisque dissensionum tollerentur semina, et, ut loquitur Pontifex, a in posterum firmior in agro Dominico pax Christi flo

reret. n

Itaque generali constitutione decrevit et declaravit: a Regulares, qui in ecclesiis sui ordinis praedicare voluerint, teneri ab Episcopo dioecesano benedictionem petere; praedicare tamen posse, quamvis illam non Obtinuerint. Quod si Episcopus benedictionem nedum non concesserit, Sed etiam contradixerit, nec in praedictis quidem ecclesiis licere regularibus praedicare, stomue contraVenientes ab illo tamquam Sedis Apostolicae delegato cen- Suris aliisque poenis ecclesiasticis in vim constitutionis

Diuiti

150쪽

sel. record. Gregorii XV, Praedecessoris nostri, incipientis, Inserutabili Dei prouidentia, coerceri et puniri posse; Episcopum tamen absque justa et rationabili causa contradicere non debere; et hujusmodi benedictionem teneri

etiam regulares petere, si in quibuscumque oratoriis sui ordinis Sermonem coram populo, vel in ecclesiis aut ad crates monasteriorum sancti monialium eorum jurisdi tioni subjectarum, licet clausis ianuis, et nullus saecularis ibi intersit, habere voluerint. Posse autem Episcopum licentiam concessurum regularibus, in ecclesiis, quae suorum ordinum non sunt, praedicare volentibus, illos, quamvis ab Universitatibus aut a magistratibus laicis nominatos, etiamsi Episcopi antecessores per tempus immemoriale hanc licentiam absque examine concedere consueverint, quoad doctrinam examinare, si ita ipsius arbitrio, quod moderatum et discretum esse debet, visum fuerit. Et licentiam praedicandi semel iisdem concessam ob rationabiles causas licet occultas, praedicationem tamen concernentes, suspendere. Non posse tamen Episcopum generatim prohibere regularibus, qui in ecclesiis

suorum Ordinum praedicent. BIII. His decretis universa quidem contineri videtur disciplina, qua regulares in habendis concionibus sacris regendi sunt. Atque inprimis ex iisdem palam est, regulareSin sacro munere praedicationis verbi Dei ab Ordinariis locorum Pendere, sed diversis modis seeundum diversa

rerum adjuncta.

Antequam vero strictius definiamus, quid jura de hac regularium dependentia constituerint, notari debet Tridentinam synodum confirmasse legem, quam in Lateranensi concilio V jam odixerat Leo X his verbis : a Sacro approbante concilio statuimus et ordinamus, ut nullus

SEARCH

MENU NAVIGATION