Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Tutioristarum opinatio refellitur . 443. Uxta illud Alex. decretum sequi opi- nionem licet inter probabiles proba-

bilissimam r atqui non raro opinio favens libertati , sive minus tuta cunctis reliquis sontrariis opinion thus longe probabilior est, atque probabilissima : ergo juxta decretum

Alex. sequi non raro licet minus tulam opinionem relicta tutiore , periitque Tutioris musis 44 . Negant min. Tutiori Stae, ac contendunt , opinionem minus tutam , sive libertati faventem , vel eo tantum quod minus sit tuta, non modo probabilissimam ad operandum non esse verum neque probabilem , sed omni prorsus probabilitate destitui: ita ut vel ipsa illa opinio , quae docet, sussicere attritionem ad justificationem in Sacramento , quia minus tuta , seu favens libertati per se est , improbabilis ipsis videatur . non obstante definitione Tridentini ca) , quam cuniculis moliuntur eluis dere , ne dicant, Conc. rem improbabilem deis finivisse .

4 s. Nequidquam illi tamen , & imperite.& perperam ista comminiscuntur. Si enim opinio minus tuta eo ipso improbabilis ad ope.

262쪽

randum evadit. nulla erit opinio ad operandum probabilis praeter tutiorem , atque illa propositio ab Alex. damnata hunc sensum praese seret : Non licet sequi ad operandum scilicet , agitur enim de licitudine operationis Non licet sequi opinionem inter tiariores imis

probabilem , quandoquidem sola tutior proba.hilis adversariis est, & omnes minus lutae sunt ad operandum improbabiles : istud autem &evidenter implicatorium est, & a nemine unquam post hominum memoriam prolatum est: cuinam ergo Alex. succensuit ut quid propositionem a nemine adsertam , & ne mente quidem cogitatam proscripsit 4 6. Omnes prosecto & Tutioristae , &Anti tutior istae in hoc unanimiter conveniebant, omnes licere ajebant opinionem tutiorem minus tutae operando anteponere ; atque in hoc dumtaxat studiis, sententiisque dissociabantur. quod Anti zet tutioris tae concederent posse qui- dem, sed non debere tutiorem minus tutae semper praeponi, neque eum , qui juxta minus tutam, relicta tutiore, operatur, semper peccare : E contrario vero Tutioristae adfirmarent, tutiorem non solum posse, verum debere etiam

emper praeponi minus tutae , ita ut Semper peccet, quisquis juxta minus tutam , etiam probabilitate praecellentem agat,

447. Propositio igitur illa tertia , a Sin nichio Dodi. Lovan. in suo Saule Ex ta Re

263쪽

ge σ) prolata , hunc sensum proculdubio praeseserebat: Non licet sequi opinionem etiam inter probabiles probabilissimam . nisi sit tutior . quum 1equi non liceat nisi tutiorem :in hoc sensu fuit ad Alex. delata . & in eodem ab Alex. confixac licet ergo opinionem inter probabiles probabilissimam sequi, etiamsi tu intior ipsa non sit. 448. Post Alex. VIII. decretum nonnulli

Tutioris tae, ne veluti Pontificiae Constitui. re. fradiarii haberentur, rigorem suum aliquantuin . tum remiserunt, & sequi posse opinionem minus tutam , quandocumque agaIur de prae, cepio Ecclesiastico, vel humano, humanissi, me indulserunt: quandocumque vero agatur de naturali, vel Divino, suae pristinae severitati institerunt , ac soli tutiori etiam minus pro-

habili acquiescendum esse existimarunt; quia scilicet periculo peccandi se exponeret , qui opinioni minus tutae etiam probabiliori opera.

tionem conformaret .

449. Itane vero Z quandocumque agitur de naturali, vel Divino praecepto , juxta minus tutam etiam probabiliorem operari non licet At unde nam haec tunc Obligatio sequendi tutiorem Ex ipsa, inquiunt , Iege naturali, quae peccandi periculum avertendum semper esse praescribit. Aso. Pr 9 Sinnie. Saul Ex Rex lib. I. tap. 27.

264쪽

4so. Praescribit utique lex naturalis, ut

omne proximum peccandi periculum avertatur: at proximum . vel etiam remotum adesse

peccandi periculum , quum opinio minus tuta solide probabilis tutiori praefertur. lex naturalis nusquam docet . nusquam iterum dico ;quod enim lex naturalis dictat , a plerisque omnibus hominibus ignorari nequit y periculum

autem illud tunc adesse soli Iutioris lae nove runt, reliqui omnes omnium Nationum tam docti, quam indocti homines non agnoscunt.' 4s I. Praeterea ideo juxta Tutioris ras non licet opinionem minus tutam etiam probabiliorem sequi, quum agitur de praecepto Naturali , aut Divino , quia praeceptum istud , quod a minus tuta non adesse dicitur , sorsan adest . Sicque operans juxta minus tutam periculo peccandi contra praeceptum naturale , vel Di Vinum se exponeret : atqui quum agitur de praecepto Ecclesiastico , vel humano , similiter fortassis istud adest , quamvis ab opinione minus tuta adesse negetur , sicque juxta opinionem minus tutam operans , aeque se periculo exponeret verum praeceptum humanum,

vel Ecclesiasticum transgrediendi: ergo si sequi minus tutam non licet , quum agitur de praecepto naturali, vel Divino, neque licebit, quum agitur de Ecclesiastico , vel humano es eu e contrario si licet, quum agitur de Ec

265쪽

elesiastico, vel humano , quoque licebit, quum agitur de naturali, vel Divino . 4sa. Ad haec disparem ajunt adversarii rationem esse et quippe lex naturalis, atque Divina aut nequit ab ullo homine in vincibiliter ignorari ; aut si ignorari potest, ejus in vincibilis ignorantia excusare hominem a culpa non potest: lex autem Ecclesiastica, vel humana potest invincibiliter ignorari , ejusque invia cibilis ignorantia a peccato hominem eXcusat. 4s3. Contra vero & in primis ratio discriminis allata Divita. legem positivam , v. g. quae rem Sacramentariam spectat , non complectitur , siquidem ista certis ignorari ab homine in vincibiliter potest, sicut humana , &Ecclesiastica . Quis enim credidit, aut credet 1ine praedicante ξ quaerebat Apost. a , quis didicit unquam , aut discet sine docente quaecumque Christus Dominus ad digne suscipienda Sacramenta praecepit Sicut autem deesse cui potest alicujus legis Ecclesiasticae praedicator,

R doctor, ita & alicujus etiam Divinae legis: ergo ut illi tunc esset Iegis Ecclesiasticae invincibilis ignorantia , & transgressio inculpa hilis ; sic isti invincibilis esset Divinae legis ignorantia, & inculpabilis transgressio ob pa-Tem doctorum , aut praedicatorum penuriam . 4sq. Deinde quod ad legis naturalis in vinci.

266쪽

cibilem ignorantiam attinet , S. Tho. a sa. pienter distinguit . & docet e Lex natura , inquit, quantum ad prima principia communia , est eadem opus omnes, sed quantum auquaedam propria, quc Iunt quasi conclusiones principiorum communium , est eadem apud om. nes etiam ut in pluribas ; sed ut in paucioribus potest delicere , quantum ad notitiam ; sicut

apud Germanos latrocinium olim non repu-rabatur iniquum , quum tamen sit expreste conis Ira legem naturae : cui Germanorum exemplo alia aliorum accesserunt , ut Durandi , Cassiani , Moruli , imo & S. Augustini apud Domin. Viva b . Praefatam S Tho. doctrinam plerique omnes T. T. amplectuntur , ac eorum non pauci cum La Croix c) confixum jam fuisse putant a Sede Apost. inter alios hunc quorumdam D. D. Lovanien. articulum nullam admittimus ignorantiam in pineibilem juris nais iurae in alto homine r dum hie ct nunc contra ius naturae agit. Vide S S. D. N. PII VI. novissime editam, ac celebratissimam Constit. ,

quae incipit Auctorem fidei 3. Ad id genus frau

dii , ex quo satis clare deducitur reproba tum cum i aliis Romae illum articulum vere suis a

a) S. Tho. pari 2. qu. 9q. art. q. s) Viva in expos. prop. a. inter damnati ab Alex. VIII.

267쪽

fuisse , & tantum necessariam visam non suisse judicii promulgationem , quia nempe ex alias

promulgatis jam illi articuli damnati intelli

gebantur.

4ss. Quod spectat ad alterum , ne Scio qua fronte possit assirmari , ejusdem legis in vincibilem ignorantiam excusare a peccato iguo . rantem non posse , postquam damnata ab Alexan. VIlI. fuit haec ordine a. prop. o z Tam etsi detur ignorantia insincibilis juris naturα , haec in statu natura lapsae operantem ex illa non excusat is peccato Drmali: his autem omnibus illa Tutioristarum responsio prorsus ad

4sis. Et denique hypothesim constituamus: da, usuram jure naturae prohiberi, teque de contractu celebrando cogitare , quem probarhilior sententia usurarium non esse docet, nec lege naturali prohibitum ; alia minus probabilis usurarium . ac lege naturali vetitum esse assirmat : haec certe opinio , quae pro est, tutior est, quamvis minus probabilis; Illa quae contra legem, seu prohibitionem , minus tuta est, quamvis probabilior. Q aer abs te , ignorasne legem naturalem prohibe tem usuras ὶ non ignoro , inquis , & neque possum in vincibiliter ignorare , ita enim nuper asserebas . Scis itaque , & ignorare nequis, usuram lege uaturali vetitam esse , at nescire

268쪽

oc a 4r U . 3. potes, & admodum nescis . utrum contractus iste , quem inire cogitas , ab illa lege prohi-heatur , quum contractum istum esse usura rium non Scias, sed tantum probabiliter opi. neris, & quidem minori probabilirate . Aliud igitur est usuram esse lege naturali prohibi tam , & aliud longe diversum est , hunc contractum , de quo agitur, esse u Surarium: pri. mum ita certum est tibi, ut ne posse quidem ignorare illud adseras ; secundum incertum tibi

prorsus est . quum esse usurarium contractum non scias, sed suspiceris.

4s7. Jam vero si loco praecepti naturalis Ecclesiasticum ponas , & inter similes opiniones verseris, alteram minus tutam , qua comtractus ille non usurarius esse dicatur , nec Ecclesiastica lege prohibitus, alteram tutiorem, qua conii dius usurarius , & Ecclesiastica lege vetitus assirmetur , aeque periculo peccandi te e pones , si minus tutam , relicta tutiore, Sequaris; neque discrimen ullum invenire poteris nisi inter pecca; a , quorum aliud esset Contra legem naturae , aliud contra legem Ecclesiae : ergo quoad peccandi periculum par est Tatio , sive lex naturalis sit, & ignorari nequeat , uti perperam putas, sive sit Ecclesiastica , & possit ignorari. 4s8. Praeterea licet Ius naturale , & Divinum ignorari in vincibiliter non possent, &possint lus Ecclesiasticum , & humanum λὶ quum

269쪽

quum tamen operaturus juxta alterutram opinionem , vel solide probabilem milius tutam, qua operis prohibitio negatur,. vel tutiorem solide probabilem , qua prohibitio adseritur . parem habeat in cujuscumque legis suppositione prohibitionis notitiam , nempe mere pro babilem ; si quod est in amplectendo minustulam peccandi periculum , aeque se illi ex- P0Πet , qui operetur . opinans actionem esse prohibitam a lege naturali . ac qui operetur, opinans non lege naturali , sed Ecclesiastica prohiberiiquum minus lutam opinionem uter. que Sequatur : atqui sic operans non se exponit Periculo peccandi . quum de lege Ecclesiasti. Ca , vel humana agitur, ut fateris: ergo neque quum agitur de naturali, vel Divina .

s9. Quid plura Si in rebus moralibus, quas D. D. hinc inde disputando versant, non nobis liceret probabilem , & ne probabiliorem quidem amplecti . sed semper deberemus tutiori

Sententiae etiam minus probabili obsecundare ,

falso dixisset Christus Dominus a et jugum

simo enim . & intolerabili succumberemus , atque toleraollior quodammodo dici posset. prout ad Ianuar. S. Aug. scripsit b conditio Iu corum . qui etiamsi liberIatem nou Qvo- perint ; legalibui tamen rarcinis, non humanis

Coos q

270쪽

praesumptionibus subjiciebantur . Namque limmanis praesumptionibus nos subjecti , agere absque peccato non possemus, quidquid alii vetitum contra benignam quorumcumque alio. rum Sapientiss. bominum sententiam praesuin munt, aut opinantur ; imo si vel unus Auctor quod Mercor. , Contenso n. , & Baro, in Tutioris mum E Probabiliorismo dilapsi . sensisse videntur contra reliquos omnes pro actionis illicitudine, seu prohibitione reclamaret, quum certe etiam tum ab illa actione abstinere tu

tius esset.

4sso. Denique S. Tho. sententias benignas saepe tradidit, ac rigidis, tutioribusque praepOSuit , quarum lenissimarum S. Tho. propositionum 6o. in promptu me habere num. 97. dixi nimis parce τ Cardenas a in Crisi Catalo. gum longissimum plusquam ducentarum opinionum hujus generis, quae in S. Tho. repe

riuntur tum in A. sent. tum in Summa I. a.& 2. g. confici a se posse adfirmavit.

46 I. Nec audiendus Uinc. Baro , qui apud eumd, Carden. b ibid. ait, opiniones illas

S. Thomae non mere probabiles esse , aut pro- habiliores , sed plane certas. Ex emit nimirum Baro S. Thomam ab illo universali Uarronis , ct Cani, num . a 37. cit. placito : & vero exi- Q. a mat

SEARCH

MENU NAVIGATION