Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

absolute. & in se esse necessario debeat vel vera , vel falsa, hominibus, illius rationes , se a fundamenta perpendentibus , solummodo videtur probabilis , id est probabiliter , & non certo vera . vel probabiliter & non certo falsa . 7. Id rei Cl. Gagganiga summis attigit Ia-hris , implexumque reliquit: namque num. 23. scripsit et, Non itaque probabilitas est aliqua proprietas propositionis absoluta , cujusmodi est veritus . vel falsitas; sed est proprietas relati. va : unde propositio absolute , ct in se sumpto , est vero vel falsa , ct solum relate ad nostram conscientiam dieitur probabilis , vel improbabilis . . Num. autem ios. dixit idem Recentior : senIentiam minus proseabileω in con

ficta probabilioris remanere quidem probastia

Iem absolute , ct in se . vel objective , non fiamen subjectipe . seu Babi a ratione prudenter operantis . Probabilitas igitur , quae num .' 23. erat pro psitionis proprietas relativa, O non abIoluta , num. Io s. proprietas absoluisest, ct non relatiPa . 8. Age vero : illa adserti , seu propositionis probabilitas aut ex D. D. suffragiis obvenit, & tunc exstrinseca vocatur; aut e X rationum momentis , & tunc appellatur intriu- Seca et ut vero propositio aliqua vere ac proprie probabilis judicetur , debent ejus momenta etiam in conflictu momentorum opinionis contradictoriae vim suam retinere, quin abistis illa elidantur. 9. Quan

32쪽

s. Quandocumque enim unius propositio. nis momenta vel moralem , vel physicam ceristitudinem ingerunt, tunc argumenta elidunt contradictoriae opinionis , & tunc ista non pro habilis, sed improbabilis, as vel m orati ter . vel physice certo falsa existimatur ; prima autem certo vera . Quandocumque proporitio ad metaphysicam , sive summam certitudinem pertingit . eo quod aut in principia per se nota resolvitur ut S. Tho. ajebat, aut Div. , litteris , & Eccles. vel traditioni, vel defini. tioni clare innititur; tum opinio contraria, quantacumque pro Se , & quotcumque argumenta e fraudum , atque Sophismatum penu proserat, nedum improbabilis , ac certo falsa , verum etiam , proportione accommoda , erronea, impia, vel haeretica debet haberi. lo. Perspectum autem habeas oportet .

quod inter certitudinem moralem , & solidam probabilitatem ; interque istam , & tenuem probabilitatem discrimen intercedit . Quid- . quid moraliter certum est, etsi absolute possit esse falsum , non tamen nisi raro , ac disficillime ; quidquid solide est probabile , non raro nec dissicillime , sed prout humana conditio seri , saepe . dc facile fallit ; quidquid demum solum tenuiter est probabile , facit Iime fallit , ac fere semper e quam ob rem primum aliquam falsi formidinem permittit , non tamen nisi valde imprudentem ἱ secun-

A 3 dum

33쪽

dum prudentem , ac rationabilem ; tertium prudentissimam ; ita ut propositioni moraliter certae prudentissime assentiaris; prudenter

solide probabili; & tenuiter probabili imprudentissime , ac temere .

M. Quum Vero, quod in opinabilibus seris me contingit, utraque contradictionis propo. filio probabilis est, & neutra certo vera , vel certo falsa , non statim utraque aequalem pro vhabilitatem sortitur; sed pro aequali, aut majori, vel minori rationum, ad assensum impellentium, gravitate, & vi, vel utraque opinio aeque , seu sere aeque probabilis; vel una altera probabilior evadit , ac pari gradu cum prudenti aequali, aut majori, vel minori e raudi formidine conjuncta est : potius enim. quam probabilis , certa esset rei notitia , cujus momenta prudenti illi falsi formidini locum non darent.

I a. Propter eam opinantis formidinem, quam S. Tho m. non semel dubitationem appellat , opinionem probabilem cum dubitatione Probabilioris tae obstinate confundunt . illudque animis suis altissime infigunt, & infigere aliorum animis conantur, eos scilicet, qui opinionem probabilem operando sequuntur , cum conscientia dubia operari. Suus huic criminationi erit locus et juvat nunc opinionis , dubitationis discrepantiam ostendere. II. S. Thom.

34쪽

r 3. S. Thom. ait a tauidam actus in te, Iectus habent cognitionem informem absque sirisma assensione , siPe in neutram partem deerunent , sicut aeeidit dubitanti, sipe in uaam partem magis declinent , sed tenentur aliquo levi signo , aleat accidit suspicanti; sive uni parti odhaereat , tamen cum formidine alteri ui , quod accidit opinanti. . I 4. Opiuio igitur, suspicio, & dubitatio

non una eademque notione gaudent , sed plane diversa : dubitans videlicet in neutram contrariarum partium declinat ; suspicans magis inclinat in unam , quam in aliam partem , illi tamen nondum adhaeret , eo quod levi si gno , aut tenui rationis momento ducatur; opinans demum non inclinat modo in unam partem magis quam in aliam , sed gravi ductus ratione illi etiam adhaeret, & assentitur, quamvis cum prudenti formidine propter argumenta partis contrariae . ratione cujus sormidinis adhaesio imperfecta est , incertus as- Sensus , atque ab assensu Divinae fidei, scie n. tiae, & moraliter certae cognitionis distinctus I S. Ad eam , quam secundo loco S. Tho. Commemoravit, suspicionem pertinere illam

opinionem crediderim, quae tenuis probabilitatis opinio nuncupatur, eo quod & ista aut levi admodum fundamento suffulta , aut ab uno tantum juniore Auctore adinventa , de so. Α uu

35쪽

rnteis nam eam veluti probabilem traducere Alex. VII. vetuit , quum hanc ordine 27. pro

positionem damnavit ca : Si liber sit alicujus juniorir, o moderni, debet opinio censeri

probabilis , dummodo- non constet . rejectam erisse a Sede Apost. tanquam improbabilem . I6. Quin imo neque probabilem dixerim propositionem, quae ab uno, vel altero Auctore etiam antiquo, & caeteroquin magni no minis proferatur, si Ipse, quemadmodum Car- denas b sapienter admonet, vel nulla ratione adserium confirmet , vel rationem adserat prudentis assensus non dignam ; vel apud re liquos Theologos male audiat, & impugne- ιμ-; vel demum si singularis Illius Auetoris opinio alicui principio certo adversari videatur : quum enim haec adsunt , Audioris Sa- epientis adsertio minus sapienter dicta censeri debet , R cui non nisi imprudentissime -

assentiaris.

Verum intermissam dubitantis ab opinante discrepantiam persequamur . Idem S. Thom. e) scripsit: Intellectui noster respectu partium contradictionis se Babet diversi. mode . Euandoque evim non inclinatur magIs

ad unum , quam ad aliud . pel ιρ per des- Num moventium sicut in ilIis problematibur.

36쪽

de quibus rationes non habemus si hane igno, rantiam appellare malueris , quam. dubitatio. nem, per me licet vel propter apparentem aequalitatem eorum , quc inopent ad utramque partein ; ct bae est duritantis diiρositio , qui fluctuat inter duas .partes conIradrnionis . I 8. uuandoque in Iulectus inclinatur magis ad unum . quam ad alteram. sed tamen illud inclinans mon sufficienter movet intellectum ad Boe quod determinet ipsum . in unam partium Ioraliter . Unde accipit quidem unam partem, tamen semper dubitat de oppossta , ct haec eridispositio ι pinantis , .qui accipit unam partem contradictionis eum formidine alterius . , I9. Intor dubitare igitur , & opinari hoc hi terest . quod qui proprie dubitat . interutramque partem fluctuat , nulli adhaeret 3 qbi opinatur , quamvis improprie dubitet , seu sormidet, unam tamen accipitsortem, uis adhaeret , eique non . perfecte quidem, seu totali

ter assentitur , asse titur tamen .ao. Assentitur , inquam, S. Tho. doctore , quia non fluctuat inter duas parteι contradictionis , ut fluctuat dubitans, ac . nulli consentiens ; sed in unam determinatur , unam accipit, uni adhaeret: adhaeret autem uni non totaliter seu persecte. quod proprium est jydicantis saltem morali certitudine ; sed adhaeret uni parti cum sormidine partis contrariae,. quam illi sormidinem ingerunt ipsius contra-

37쪽

. riae partis argumenta : atque propter ii Iam sor. midinem dicitur de parte opposita dubitare , non totali scilicet . ac proprie dicta dubitatione ; hac enim fluctuaret inter utramque partem , uni non adhaereret; sed dubitatione improprie dicta, sive sola formidine , quae impedit quidem certitudinem , non tamen omnem adhaesionem . Verbo dicam : opinio sua- pie natura importat assensum , & formidinem ;formido essicit, ne assensus ad certitudinem pertingat; assensus emcit, ne formido in du-hitationem Se vertat. a I. Consentiunt expositae Auge I. Doct. do

innumeri, qui quum a dubitatione assensum excludunt, eumque ad opinionem requirunt, his, qui, opinionem cum dubitatione conflan. dunt , e regione adversantur. 22. Porro intellectus, propositis sibi dua. bus contradictionis partibus , non necessario

art. I.

38쪽

haerere dubius debet, sed potest opinari, sive alteri earum , & quidem vel aeque , vel minus etiam probabili ad operandum assentiri. Exemplum exhibet S. Tho m. quum o docet , necesse non esse , ut qui serio . aC eLficaciter finem intendit , media eligat utiliora.& emcaciora ; sed ab illo posse prudenter media minus hona, & minus utilia, dummodo sum cientia ad finis assequutionem sint , utilioribus praeponi . Scitissime Joan. a S. Thoma. θ) , nemιnem teneri, ait , per se loquendo tequi quod prudentius apparet . . - ne.

que ex parte melioris medii ad aliquem finem. quia potest eligi medium ruinciens, ct utile ,

nec tenetur temper eligere ut stissimum , ct optimum : neque ex parte directionis , quia non tenetur quis esse pruden issimus: 23. Ut vero intellectus aeque, vel minus probabili contradictionis parti opinando assentiatur , esse in causa voluntas pol est, a cujus imperio ille prosecto non eximitur, sed imo ei sub ordinatur : quum illud sit, S. Tho. teste c) , intellectum inter & voluntatem diis scrimen , quod intellectns saepe movetur a vOIuntate ad agendum ; voluntas autem non abolia potentia, Ied a te ipsa: ac multis in re bar

39쪽

δus , ut inquit S. Ignatius de Loyota M, tu quibus cognitae veritatis evidentia vim intel- Iectui non infert, potest ille voluntatis ponde. re in hanc partem potiur, quam in iliam in. elinari .

24. Et sane , quod certissimum Divinae Fidei assensum spectat, testes sunt locupletis. simi Ss. Augustin. , & Prosper , quorum Ille is J ait : uuare autem noο poterant crede re . si a me quaeratur , cito respondeo : quia nolebans: Iste .vero cc Nunquid dubium est. quum verbum Peritatis praedicatur alios voluntate credere , alios voluntate non eredere Zets. Quod attinet ad opinionem , S. Tho. Q haec docet: In potertate habet homo c quum evidenter rei veritas non apparet) qud assentiat uni , vel alii parti eontradictionis.1ricus accidiέ in omnibus opinabilibus, ct maxime circa operabilia in quibus plurima at-Ienduntur . 1ecundum quorum quodlibet ali dii potest iudicari bonum . Et alibi o Aliquando intellectus non movetur ab o*ecto, proprio iussicienter , sed per quamdam electionem po Iuntatis declinat in unam parIem msgis, quam aliam , ct ii quidem haec iit cum dubitatione

40쪽

improprie dicta formidine alterius pam

ur , erit opinio . - a 6. Si voces pen quamdam electionem bene notentur, vocari reliqua poterunt in concor diam cum his , quae in qu . I . de verit. s . S. Tho. scribit, videlicet in icientia , ct v, nione non est aliqua inclinaIio ex volunIate , sed ex ratione tantum 2 In hac enim qu. S. ThO. scientiam, & opinionem cum fide comparat;& certe quum Divina fides sublimium juxta , ac non apparentium rerum sit, atque insuper firmissima ; ad eam proculdubio requiritur pia quaedam affectio , quae persecta deliberatio sit, atque efficax voluntatis nisus, intellectum de. terminans ad strmissimum , & rationum impellentium merito, seu pondere superiorem assensum , qualis esse debet aysensus Divinae fi. dei , prout Innoc. XI. b declaravit. i 27ί Scientia vero quum solummodo subiaceat libero arbitrio secundum praeviam ratio, num , Seu momentorum considerationem ; est

enim in potestate hominis. prout ipse S. Tho. c

docet , conIiderare vel non considerare rationes, & sic scientiam impedire , vel non im .pedire ; illa consideratione semel adhibita, nulla indiget intellectus voluntatis deliberatione , qua immediate ad sciendum determinetur .

a Idem qu. I . de veri art. 3. ad s. ba Innoc. XI. in decr. a. Mart. I 679. prop. Is co S. Tho. qu. a. de veriti art. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION