Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

que ad istum usui tradendum districta jussio

me urgere animo constituisset ; debuisset in omnes Probabilistas, quotquot tunc usque facultatem Sacramentum Poenitentiae administrandi obtinuerant, & exercuerant, suspensionis ab eo Ministerio sententiam aut pronunciare ,

aut saltem comminari , nisi pristinam opina-.tionem abiicerent: ita profecto rei gravitas postularet: atqui suspensionis Ille sententiam

in refractarios neque pronunciat, neque comminatur et ergo non praecipere , sed solummo

do hortari cordi Episcopo fuit . 92. Insuper quum Pastoralia illa documenta , veluti praecipuum scopum . laxarum , &vitia foventium opinionum exterminationem re vera spectent ; dum opiniones ab Evange. lica doctrina alienas , & morum integritati noxias elimiuare suis interdictionibus Episcopus Vult, ejus prudentiae, ac solicitudini magno . pere applaudunt Probabilistae; nunquam autem propterea sibi Probabilismi usu ab Episcopo interdici suspicabuntur: quippe in compertissimis habent, opiniones illas vitiorum altrices, non ex usu Probabilis mi proficisci. sed ex ab usu , quem & ipsi Probabilistae de

testantur.

93. Ac tandem si quis Episcopus nullo pacto Probabilis mum secerni a Iaxis mo posse, sed ex Probabilis mo Iaxas , & animabus noxias opiniondes necessaria consequutione subo- riri

72쪽

riti arbitraretur, ut arbitratur Gazzaniga, atque idcirco omnem Ille Probabilis mi usum suis ovibus vetitum vellet, graviterque proscriberet ; tum ejusmodi Episcopale Edi Aum , ubpote falso praejudicio , & supposititio fundamento innixum , de se nutaret , in irritum abiret .

94. Episcopi ergo illiusmodi Pastoralibus

documeniis tantummodo opiniones laxas, perniciosas, imprudenter adsertas , lenuiter pro- habiles damnant; vere, ac solide probabiles, quamvis minus sint tutae, minusque probabiles , non proscribunt, neque tutas esse inficiantur: ad tutiores autem , probabilioresque sectandas non jussionibus, aut praeCeptis Coninstringunt , sed consiliis, & adhortationibus movere student , S. S. Patrum exemplum imitati, qui nonnumquam similibus, & gravior,hus etiam verbis sermocinabantur, quum adfluxarum rerum abnegationem . ad jugem eleemosynarum elargitionem , & ad opera alia, his similia, in quae praeceptum non cadere bene noveTant, auditorum animos excitabant.

9s. Post medium Me. XVII. , inquit Cl.

Recent num. 32. , atrox bellum propter into. Ierabiles Probabilistarum laxitates in Probabi. Dimam exarsit. Exarsit utique , & non uno quidem armorum genere ; sed qua rationibus,& cavillis, qua convitiis, calumniis, vexationibus illum Anti α . Probabiliatae oppugna Ve'

73쪽

runt laxitatis praetextu , ac si una, eademque res essent laxis mus. & Probabilis mus. 96. Opiniones laxae. & yoxiae ab opinionibus benignis , sive libertati faventibus minus etiam probabilibus distingui debent , atque se. cerni : nulla namque , omnino nulla opinio aestimari laxa, & noxia potest eo tantum . quod benigna sit, seu libertati favens: nulla item laxa , & noxia potest haberi eo tantum , quod minus sit probabilis . 97. Nulla opinio Iaxa reputari potest, &noxia eo quod sit benigna: secus enim S. ipse Thoin. laxa , & animarum saluti noxia tradidisse dicendus esset, quum saepissime in moralibus quaestionibus benignam sententiam am. plectatur , prout evincere possem 6 . illius modi S. Thom. decisionum exemplis. Imo ipsim et Probabilioristae laxa, & noxia licere fate. Tentur , si laxa , & noxia non essent a benignis distincta, quum Illi profecto, ne in Tutioris mum prolabantur . licitum esse doceant juxta opinionem benignam operari, quando eadem probabilior est . 98. Quodsi dixerint Probabilioristae, opinionem vel hoc ipso . quo probabilior est, desinere esse laxam. Sc noxiam . Esto. repOnam ; at quoque minus probabilis opinio vel hoc ipso , quo vere . ac solide pro habilis est, esse desinit laxa, & noxia; cum vera, ac sci

74쪽

possit, prout P, Paulus Segneri in aurea sua epistola de probabilitate cletre demonstrat , Praeterea quamquam opinio benigna probabilior esse desinat laxa, & noxia , at non desinit esse benigna: quum ergo ob majorem eam probabilitatem non , desinat esse benigna,& esse desinat laxa , & noxia, jam laxa , &noxia , atque benigna Synon ima non erunt , neque opinio ulla laxa, & noxia aestimari po. Ierit eo tantum , quod benigna sit. 99. Nulla item opinio laxa , & noxia potest haberi eo tantum , quod sit minus proinhabilis et secus enim multa , quae manifeste tuistiora sunt, & rigidiora , veluti laxa. & noxia deberent absurdissime, & implicatorie traduci ; quum multa tutiora . & rigidiora simul sint minus probabilia . prout ex ipsis met Probabilioris mi visceribus evidenter eruitur: namoque illud peculiare est Probabiliorismo, unde a Tutiorismo discriminatur, quod nempe licitum esse doceat minus tutam opinionem amis plecti , relicta tutiore , quum probabilior est ,& haec minus probabilis. Opinio igitur favens legi, sive tutior, atque severior minus probabilis esse potest, quin laxa. & noxia sit ;ergo laxa, & noxia, atque minus probabilia ynon ima non sunt. neque opinio ulla laxa,& noxia haberi. aut dici potest eo tantum

quod sit minus probabilis.

75쪽

ioo. Qui quavis tenui, vana, ex extima ἐ& perfunctoria rationum consideratione suborta probabilitate , quae una cadere in opinionem Iaxam, & perniciosam potest, contenti sunt,& licere ajunt juxta opinionem eam Operari, tam Ionge a Probabilistarum sententia distant,

quam qui maxime ; quum illud Probabilistae

iterum, iterumque negent, atque ad licite ope randum veram , solidam , ex prudenti, & accurata rationum eonsideratione pro uniuscujus

que captu , prosectam , opinionis probabilita.

tem necessariam esse , Constanter , eX pressisque verbis adfirment . Cur igitur aliorum crimen istis intentatur & ob alienam in opinan. do laxitatem, quam prudentes, & sobrii Pro habilistae nunquam admiserunt, sed imo sem Per reprobaverunt, adversus istos velitandum Io I. Novi hominum artes: quocumque id modo tandem fiat, debellari oportet Probabilis mum, ut postea Probabilioris mus debelletur,& unus regnet Tutioris mus: quo semel imbuti imperitorum animi , quod tutius est, fieri semper debere arbitrentur ; ac fieri id non posse ipso rerum usu postea deprehendentes, concludant , Deum impossibilia praccipere. I a. Non ego , ut apud Gaa Zanigam Terillus, de cujus injuria Ille in cit. num. 32. Conqueritur , Jansentanos cum Probabilioristis confundo , non omnes Anti m Probabi- Iistas i Jansentanos appello οῦ sed vero quum

76쪽

omnes omnino Jansentanos Probabilis mi oso.

res esse , & acerrimos insectatores in compertis habeam , e re ipsorum esse Probabilismi extirpationem , non modo suspicor , sed etiam clare Video, planeque sentio. Io 3. Bellum itaque centum, & ultra ab hinc annis, ut Cl. Recent. ajebat , adversus Probabilis mum eXarsit , atque una omnes Anti se Probabilistae , quantum in cujusque animo roboris erat, atque nervorum intende. runt , ut quocumque demum pacto Probabi. lismum prosternerent, dissiparent. Me miserum i jam statim an . nempe I 66s. Probabilismus grave vulnus accepis , quum Alem. VII. jussionem , praeceptum , mandatum dedit de Probabilis ino impugnando , ac suam demum mentem a Probabilismo alienam decreto suo ostendit die 7. Sept. I 66s. Ita indubitanter adfirmat num. 3s . . & nota ad eumdem num. I. Cl. Gagganiga , cui certum scilicet fixumque est Omnia , quaecumque contra nimiam opinandi

licentiam aut dicta sunt, aut facta , veluti facta, & dicta adversus Probabilis mum accipere ,& dictitare . io . Verum Decreti ipsius tenorem perlegamus : Ss. D. N audivit non sine magus animi sui maerore , complures opiniones, Christianae Disciplinae relaxativar , ct animarum perniciem inferentes, partim antiquatas iterum

ιβ citari, partim noviter prodire . En tibi in D ipso

77쪽

ipso Constitutionis exordio 1 totius decretiscopo sublatum Probabilis mum , quum is certe neque antiquatus tunc esset , quippe vige hat adhuc, neque noviter adinventus, quum nonaginta annos ab epoca Bartholomaei de Medina jam numeraret' . . 1 os . Causam deinde illarum opinionum, sive radicem decretum refert. Iummam vide

licet luxuriantium ingeniorum licentiam , per nuam in rebus, ad conscientiam pertinentibus, modus opinandi irrepsit alienus omnino ab Evangelica simplicitate, S. Sque Patrum doctrina , quem ii pro recta regula fideles in

traxi aequerentur, ingens eruptura esset C rι. stianae vitae corruptela . Ut hac autem decretineriodo vulneratum Probabilis mum adfirmes, opus est adjungas aliam propositionem minorem , & sic argumenteris et In Alexandrino

decreto perstringitur modus ille opinandi , alie Antis omnino ab Epangelica simplicitate , S. Due utrum doctrina, qui ex luxuriantium sngenioruis licentia irrepsit e atquι Probabilistarum sententia modum illum opinandi praese- fieri qui ex luxuriantiam ingeniorum licentia irrepsit, ct alienus est ab Evangelica sim. licitate. S. Sque P. R doctrina et ergo l'roba. ollis mus perstringitur illo decreto . Minorem

autem e Rm , quam pernegant omnes Probab I istae , neque Mercorus , neque Baro , neque Contensonius, neque GOnetus, neque Conci

nasDiuitiam by Cooste

78쪽

na neque GaZZaniga hucusque probaverunt,& nec aeternum quidem probare poterunt: ergo quum illa minor falsa sit proculdubio. illaesum reliquit Probabilis mu in decretum Alexandri . IO6. Postremo, ut Summa . quae justissimam Pontificis indignationem provocavit, luxuriantium ingeniorum licentia tandem compesceretur , opiniones illae relaxativae in trutinam vocatae sunt , Sc post diligentissimam discussio. nem 28. propositiones illo decreto damnatae.

inter quas istam profecto non invenies ; lici. tum est sequi opinionem minus probabilem , aciutam in conflictu probabilioris . Quod si vero haec Probabilis mi propositio luxuriantium ingeniorum scelus, & Christianae Disciplinae relaxativa esset, nullius certe pensi suisset Alexandro loco a 3. propositionum proscribere 29. , ergo quum illam non proscripserit, ab Evangelica simplicitate S. Sque Patrum doctrina alienam non agnovit : ergo potius confirmavit Pro habilis mum , quam vulneravit decreto Suo . Io 7. Tune temporis , instat, & urget eruditiss. Recent. num. 38., multo acrior contra

Probabilismum in Galliis exarsit pugna . Acri orne & multo quidem acrior Si animadver. sum in Probabilistas ab Alex. VII. Romae fuisset . quid acrius eis contingere potuisset in Gallia Z numquid Gallorum Theologorum,

D a quam ,

79쪽

quam Pontificum Romanorum judicium magis

pertimescendum Io 8. Acriter tunc sane , &, ut verum se. tear , aequo acerbius praesertim in Galliis dimicatum utrimque est, editis hinc inde libris absintio, atque selle suffusis, & ad dissidentium animorum simultates excitandas ac cominmodatissimis ; idque in causa fuit, ut Romae illiusmodi libri severe prohiberentur . Neque mirum cuiquam videri potest , si in cujus rei pervestigatione tempus terere non vacat plures libri pro Probabilis mo , quam contra Probabilis mum in Roman. Congregationi b. damnabantur , quandoquidem longe plures pro . quam contra prodibant: Quum autem scripta , a Probabilistis tum edita , damnata re vera fuerint, prout ex ipsis Sacrar. Congreg. decretis constat, non quia Probabilis ino patrocinabantur ; sed quia modum excedebant, & , ut dici solet, pro bono pacis , etiamsi plura fuerint, quam quae contra Probabilis mum prodierunt, & teque proscripta fuere, nihil ex illorum damnatione contra Probabilis mum

eruitur .

1o9. Sed illuxit tandem. ait num. 4 I. CI. Pra: lec. Auctor . illa exspectata dies . in qua Praesules Gallieani anno I7oo. iterum in C mitiis congregati supremam cladem Probabilismo adtulerun hic acta illius Conventus refert, de quibus postea, & concludit Itaque

80쪽

earia sinita fuit, o ex tua die Probabilismus

Θ florentissima Galliarum Eceseria exterminari

Iur exulat.

Do. Illa die causa finita suit Z Quid si

postridie Gallus aliquis Theologus , .causatus Gallicanos Praesules , prout ipsemet Recent. fatetur in nota I. ad eum d. num ., erroris immunitate non pollere , sed imo in Comitiis an . I 68a a vero, & aequo aberravisse , atque

Innoc. XI. , & Alex. VIII. improbationem me inruisse , quid , inquam , si secum ista reputans ille Theologus apud se constituisset illorum Praesulum auctoritatem revereri ; Rom. vero Pontificem, vel futurum Gen. Conci l. appellare ,. & alterutrius praestolari decisionem 3IG. Quid rursus si ab aliquo Probabiliorista , num illiusmodi appellationes licerent, Theologus quaesivisset Prosecto ProbabiIiorista consultus , si is numero Catholicorum fuis-Set , abs dubio respondisset, utramlibet licere , si vero fuisset h numero Jansentanorum , respondisset abs dubio , appellationem ad Rom. Pont. non licere , licere tamen ad futurum Gen. Conc.: ergo vel opinione etiam Anti z: Probabilistarum aliqua Probabilistis rimula post illam diem aperta remanebat Jure appellationis : finita ergo causa non fuit. i a Ia. Tria adfert Cl. Recent. in nota I.

ad cit. num. 4r. , quae ipsi, Probabilis mum in illo Parisiensi Conventu vere fuisse dam D 3 nais

SEARCH

MENU NAVIGATION