Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

bus , non sui ordinis Probabilioristas, sed Soe. Probabilistas consulere consuevisse . Is 2. Juvat ipsa verba proserre, prout in Processu reseruntur: Testis igitur Sacerdos,& Dominicanus . &, ni fallor, Consessarius V. S. D. su p. art. 62. dixit : Che ii Serso di

ro alla Chleta di Dio querta Religione, e gli

Is 3. Ad num . quod adtinet, dico I. Bel Iar. mini textum, prout in nota a Praelectore describitur, tam Probabilioristas impetere, quam Probabilistas : & Probo: Si rei certitudo, in quit Bellarm. , non possit ad liquidum apparere , debet quis tutiorem partem sequi, nulla ratione ad minus tutam declinare : si ergo nulla ratione potest ad minus tutam declinare, de clinare non poterit ad minus tutam etiam pro. habiliorem et ergo quod proprium , & peculiare ProbabiIioristarum est, reprobat Bellarmi

nus.

Is 4. Dico a. . textum Bellarmini malo dolo mutilatum reserri, & non uno quidem sed

102쪽

sed iterato vulnere, namque non unum illi tantum, sed tria Sunt membra rescissa. Abscissa est prima periodi vocula uuare, ne di. cendorum cum praemissis Connexio prome Telur, verusque Sententiae Sensus ex contextu haberetur . Abscissa item suere haec verba

simul oporteat eum Episcopali vicio fungi, ut scilicet doctrina illic tradita non solis Episcopis

commendari , sed ad cunctos Christi fideles extendi crederetur. Abscissa sunt haec alia de novem controversiis, ut videretur Bel Iarminus praeter probabilitatem, certitudinem requirere in propositionibus, seu opinionibus directis. nedum quum de novem controversiis agitur, puta de Iure Patronatus, de Sacramentorum valore ; sed in omnibus etiam reliquis quaest. Theologiae Moralis, puta de obligatione Confitendi circumstantias notabiliter aggravantes,

non pingendi in die sesio , non bibendi potionem Indicam in diebus Quadragesimae, aliisque similibus. Vide Richelmum a).1ss. Dico 3. illa Bellar mini sententia

Probabilis mum non debilitari, sed imo promO- veri et & probo I. quum res certo non constat, tutiorem partem sequi omnino debet Epis.copus , quocum , & de quo dumtaxat in ad

monitione sermo fit: ergo reliqui , qui Episcopi non sunt, neque judicis ordinarii os ficio

a) Franc. Richelmi Saggio di avvertimenti sopra rOpera dei P. Concina pag. a 3 o. & seqq.

103쪽

ficio sunguntur . uti Episcopus sungitur, ad

tutiorem sequendam non coarctantur , sed se. ctari poterunt minus tutam solide probabilem. a. quum certitudo non habetur, debet quis tutiorem partem amplecti in nodem con- noveratis r ergo in reliquis praeter illas novem amplecti poterit minus tutam , dummodo sit vere probabilis. 3. quando rei veritas certo non constat, quod tutius est, praeferri debet: ergo e contrario , quando rei Veritas certo constat, amplecti licebit, quod minus tutum est: ergo quamvis sistendo in quaestione directa de licitudine actionis , Partem minus tutam sequi non liceat , quia nondum certitudo habetur ;licebit proculdubio, quum judicium reflexum

certum efformatur, tunc enim certo jam constat operanti actionis licitudo, quae Probabilistarum , R Bellarmini sententia est . 1 sci. Ad ultimum res p. P. P. Minores Man. tuae congregatos, eorumque Gen. Ministrum a Majoribus quidem suis, a se ipsis descivisse, atque doctrinam , qua imhuti fere omnes suerant, ultimis hisce temporibus repudiasse: quia nempe fore judicarunt, ut Probabilismi in s ro externo reprobatio, dirisque devotio magis Ipsis expediret. Decretum itaque Capituli Gen. Mantuae an. 1762. conditum est , Rini Min. Gen. Ioannezii praeceptum an . II 63. promulgatum .

Is 7. Sed

104쪽

Is . Sed tamen anno II 66. , quum in Sac. Rituum Congreg. Causa Beatis, & Canon. U. S. D. Theophili a Curte Ord. S. Francisci ageretur, in responsione ad ultimam animadversio. nem , qua V. Dei S. adoptati a se Probabilis mi arguebatur, haec Postulatores exposuerunt: Ut

ut Probabilistarum ossema nostris histe diebus acrius impetitum sit is Probabilioristis, o pati. diui oppugnatum , adhuc tamen is loco suo moram non est, illud defendentibus Theologis numero, auctoritate praestantibus, imo silen- se , Ecclesia, ruumque infallibile judicium super hoc Theologorum certamine non proferente, ita ut circumstantiis hujusmodi sedulo perpen-ris nefas esse pideatur privatis hominibus pictoriae praemium Probabilioristis cedere , Deique famulum aliquem . ex quo Probabilista fuerit, laxitaris in Morati Disciplina crimine arrogaπ-

. Is 8. Ad cedit, quod ' noster Theophilus mortem obiit die I9. Maii 174o. , ct quod

multo ante mortem tempore hanc opinionum probabilium , de qua sermo est, seriem contexuit ad sui urum.... Nemo porro eἷt, qui ignoret, ante an. Irgo. probabilisticam pugnam vix fuisse exortam , toto autem antecedente

tempore Probabilismam ipsum alta pace fuisiegovitum , quapropter eidem Probabilismo adhae.1erunet, riculi nunc quoque adhaerent, omnes fero Francitcani ordinis Scriptores, demptis duobui, quos

105쪽

quor reiamar , de Laurea, Henno , ecteri enim omnes Probabilistar re produnt in operi. kas publicae luci donatis , sic Rodriguea uterisque, Portellas, Pontius, Mastrius, Anactet. , Hlix Potestas, Sporerius, ct novissime Pita nubilus, Elbet , oe Lucius Ferrarius . . IS9. ita quidem.

ut arbitramur . accusare lare poterit V. Neophilum , si sequutus sui ordinis Scriptores tempore , praesens pugna non erat, miseris ex Diana benignarum opinionum, quα probabiles erant, sunt, circumscriptum tamen , cautum, in is Christiana prudentia A. rectum.16o. Causam autem Postulatores vicerunt.& ulteriora procedi decretum est: unde Curam omnem , qua , si P. Pauli Segneri causa foret introducta, Cl. Recent. sortassis angeretur, potest abiicere : & ego historicae Probabilis misynopsi finem imponere, quum concinne exa

Tala Postulatorum allegatio illius quasi Epit gum exhibuerit.

106쪽

f. II. Probabilismi firmamenta .

I 6 I. DRobatur I. Probabilistarum sententia ex Div. Litteris: Ecclesiasticus ait ca Ante omnia opera tua verbum verax praecedax te , ct ante omnem actum eonsilium itabiIe ;id est juxta Ravam, & Cornet. Jan Sen. Episc. Gandave n. apud A Lapide b) Consilium rectum , ct Judicium practi eum prudentiae , sive prudens . Item Apost. ad Rom. scribit c Omne , quod non eit ex Me , peccatum eἷt, ubi Mei, prout ex contextu apparet, &P. P. Crysost. , Theodoret. , Ambros. , Theophilac. , Ecumen. expIicant apud eumdem A Lapide Qest dictamen conscientiae, mus perivario, ct cre

dulitat, qua . . . . te hic . . . non m

Ie , recte agere. . . quod enim non est seineundum hanc credulitatem, id est, qLod eucontra conscientiam , peccatum est. I 62. Ex una igitur parte ut quis licite. operetur , Sive non peccet operando , operari debet ductus prudenti, certoque judicio ;quod quidem judicium, quamvis sit prudens,

a Eccl. cap. 37. b) A Lapide in Eccles. cap. 37. o Apost. ad Rom. cap. Iq. Q A Lapide in cap. Iq. Episti ad Rom.

107쪽

esse falsum potest, & concipi , ut non raro contigit, ex in vincibili ignorantia praecepti, opus prohibentis ; non autem ex vincibili, quippe ignorantia ista , quum vinci possit,& non vincatur, imprudenter, seu culpabili negligentia fovetur , ac proinde judicium parere nequit nisi imprudens. Ex una , inquam, parte, iit quis licite Operetur, prudenter Ger-to judicare debet , licere sibi operationem ;etenim qui opus aliquod exequi absque peccato

posse non certo cemeret, & tamen exequeretur, illud exequeretur incertus, cum peccandi sermidine , dubitanter, sicque, quum ultro se exponeret peccandi periculo , certissime

peccaret.

- 163. Ex parte alia quisquis prudenter certo existimat, se licite operari, licite opera tur, quum ex stabili, certoue consilio , fide . seu conscientis dictamine , quo 1e nou male , sed renti agere. judicat, operetur; neque aliud ab Eccles. & ab Apost. juxta communem expositionem requiratur: atqui potest quis ex prudenti, certoque judicio , quo se non male , sed re ite agere censeat, juxta Opinionem minus probabilem , minusque tutam operari et ergo juxta. eam operari licite po

test a

I 64. Probatur min. . in qua praesentis quaest. dissicultas sita tota est : si ex illo prudenti certoque judicio operari quis non posset ,

108쪽

set, eo non posset , quod minor opinionis dire Et e probabilitas illi prudenti , certoque judicio locum non relinqueret , prout adversarii opinantur : atqui falsum hoc: ergo pos set . Probat. min. : ideo opinio directa minus probabilis, & minus tuta illi prudenti certoque judicio locum non daret, quia ipsa neque prudens est, neque certa: atqui I .R ' est falsum , & a.μ soli certo directo judicio oh stat , non autem reflexo : ergo minor opinio. nis direeta probabilitas prudenti, certoque reflexo judicio locum dare potest . 16s. Probat. II hujus min. pars: etiamsi opinio, licitam actionem aflirmans, sit minus probabilis , est tamen vel in ipso contrariae opinionis confli ictu solide probabilis , tamque gravibus rationum momentis innixa , ut non modo Theologi, qui eam tuentur, prudentissime tueantur ; verum vel ipsi etiam , qui contra Sentiunt, eamque falsam esse pro habiliter existimant . imprudentem , Seu gravi su uda mento destitutam appellare non nisi injuria possint , neque suam certam esse contendant, Sed

tantum probabiliorem ζ ergo prudens quum sit illa minus probabilis opinio, prudenti reflexo judicio locum relinquit . 166. Probat. pars a. , nimirum incertitudine opinionis dire dis minus probabilis certitudinem iudicii reflexi non impediri: incerta quoque est, & cum falsi formidine conjuncta F opi-

109쪽

opinio directa prohabilior ; si enim certa es

set. & formidinis expers, jam non opimo pro habilior ; sed certa rei notitia dici deberet, & contraria non minus probabilis, sed plane improbabilis , ac certo falsa judicari: atqui licet opinio probabilior incerta sit, & falsi formidini obnoxia , locum dat tamen iuxta adversarios certissimo reflexo judicio, quo quis licite se juxta opinionem probabiliorem operari posse arbitretur : ergo quamvis opinio minus probabilis incerta sit . certo judicio Iocum dat , quo quis licite se juxta opinionem minus probabilem operari posse certissime sibi persuadeat . . I 57. Rem explico . & causam allucinatio nis , qua plurimi adversariorum laborant , Ie- moveo . Quandocumque ultimum practicum conscientiae dictamen ex propositione mereprobabili , etiam probabiliori , & non certa deducitur, certum illud non est , neque adlicite operandum sufficiens ; sed tantum est probabile, vel probabilius, ac illius proposi- tionis, ex qua insertur , conditioni sim luimum , cum prudenti falsi formidine conjunctum , & plane insufficiens ad licite operandum et ex. gr. Si quis in hunc , vel simi Iem modum secum ratiocinetur m actio non seos lis licita est in die festo : atqui pingere actio est non servilis : ergo pingere in die festo II-

110쪽

citnm est ri is profecto , hoc solo judicio du. Eius , pingere in die festo licite non posset. I 68. Quamvis enim propositio major sit

Certa, minor, prop. , ut in ptaesenti quaest. Supponitur, certa non est ; sed mere probabilis , aut si malueris . probabilior : unde quum juxta Dialecticorum dogma conclusio de hIliorem partem sequatur. probabilitatis limites Conclusio non praetergredietur; sed erit haec minus probabilis , quam contradictoria Sua , si propositio minor sit minus probabilis ; eritque probabilior, si minor propositio probabilior sit: quamobrem qui eo dictamine ductus, operaretur, licite non operaretur , quippe eX conscientiae diistamine ageret non Irabili, aut certo , sed probabili, vel probabiliori, cum prudenti majori , vel minori errandi sermidine conjuncto, sub quo operans periculo peccandi

Se exponeret, sicque certo peccaret.

369. Aliter igitur efformandum esse judicium reflexum . sive u Itimum conscientiae dictamen Probabilistae docent, scilicet illud deducendo ex principiis , quorum neutrum mereprobabile sit, aut mere probabilius, sed utrum que moraliter certum . in hunc , vel similem modum eta Quod viri prudentes , & gravia rationum momenta suadent lege non prohiberi, sed licitum esse . prudenter judico esse licitum et atqui pingere in die festo actionem Servilem , atque lege prohibitam non eS e, sed F a esse

SEARCH

MENU NAVIGATION