Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

natum , vehementer persuaserunt. Primum est

Galdi, seu Gualdi , vel Peguleii Theatini Pro habilistae ad bonam frugem corre mo ; siquidem

motus illorum Praesulum auctoritate, quam adversam Probabilis ino supponebat. Prubabilismum , a se prius adsertum . Gualdus repudiavit, inquiens in Trasti probabilitatis cap. 33. num. 3. Ego ob reverentiam, quam summam Ilimo Cuetui G ιllic. profiteor, non audeo defl-nire , opinionem nostram in praxi licere . . . . nec enim coucipere possum . Congregationem tau Iorum o numero dignisate, ct doctrina Praelatorum potuisse errare iIa , ut certo Periam iudicaverit certo falsum. III. Utrum vero haec sincere, R ex animo a Gualdo dicta fuerint, investigare curae non fuit Cl. Recentiori et mihi sane . quum illa Gualdi verba non solam civilem observantiam significent , verum intellectus etiam adsensio. nem , qua judicetur , tot Iansosque Praelator non potuiIIe errare ; ironice potius a Gualdo , quam sincere dicta videntur: namque Ipse &Contrarium cap. 9. num. 2. & 3. adseveraverat; & acriter ibid. num. 6. & r. in eumdem Conventum animadverterat . & in ipso cit. cap. 33. post illam suae observantiae testificationem , num. 3. prolatam, num. 4. nimis irreventer, quae modo subiiciam , contra illum Illustissimum Conventum Scripsit.' Ii q. Nul-

82쪽

ti . Nιuo autem modo poIIum concordare . ait Gualdus , Illustrissimum Clerum , dum di. cit , Probabilitatem Probabilis mum) esse imventum posIremi hujus saeculi , initium , propositionum , damnatarum ab eodem . Poreo propositiones damnatae a Pont. Alex. VILaunt omnes damnatae is ciero Gallic. et ergo propositiones damnatae a Clero Gallie. juxta Pontificem partim sunt antiquatc, ct iis partim tradebanIur ab antiquis . Ex hoc requitur epidenter , pel quod Probabilitas Probabilis mus

sit antiqua, vel non sit initium , ct copus damnatarum propositionum :' quod utrumque est contra Illustrissimum Caelum. Qui vero adfirmat . Illustrissimum illum Ccetum & circa Probabilis mi antiquitatem , & circa propositionum damnatarum initium , ac caput erravisse , clare ostendit , ironice se loquutum , quum dixit concipere se non posse , Congregationem tantorum Praelatorum potuisse errare. Incredibile est ergo Gualdum ob illius Coetus auctoritatem , quem adeo petulanter irridet, Probabilis mum deposuisse re vera . Iis. Alterum, quod cit. in loco Sapient. Praelector allegat, est, decretum illud, au. I 'Oo. eontra Probabilismum Parisiis editum , Rom. Ponti uis silentio adprobatum fuisIe . Fortassis ut silentium istud praetexeret, 43. h Regulis Iuris in s. Recentior innitebatur , ubi dicitur Eui tacet. consentire videtur et verum conti-D neu

83쪽

nenter subsequens Regula 44. illam antecedentem exponit, aut potius corrigit his verbis et diui tacet, non satetur , sed nec utique negare pidetur. Tacere igitur non semper est alterius di ius consentire, multoque minus illa comprobare, sed ut Dynus J. C. ca) ait, est medium inter consensum, dissensum , indisi ferens de se , quemadmodum COVarruv. adno. tat b) , ut cum consensu, vel cum dissensu conjungatur: fieri enim quam facillime potest . ut tacens justas habeat tacendi causas , vel in aliud tempus oportunius sui consensus , vel dissensus manifestationem procrastinandi. Nullam autem Rom. Pontifici fuisse causam decisorum a Gallis sive adprobationem , Sive re pro halionem omittendi, vel differendi, PraeIectoris divinatio est .H6. Sed biennio post 8e istud tertium

nos t. Theologo fundamentum est adserendi Parisiensein Probabilis mi damnationem . &quidem Sum. Pont. auctoritate firmatam ) Sedisiennio post Clemeni XI , potis P τ ni Gon-aalea benigne annuens , PaIribus Soe. Jesu ILgnificari curavit, rem gratissimam S. Suae facturos Superiores Soc., si praestent , ut Irauitα abstineant is docenda , O. defendenda senten-ria , quae adserit, Iieituis esse usuα opinioοis minui probabilis, o minus tutae. Sic Recentior

84쪽

tior Cl. . nullum tamen Pontificii hujus oraculi testem , vel documentum adfert praeter additionem , libello supplici P. Thyrsi Gonza. Iez factam , ignoto tempore, & auctore. III. Ipsemet Sapient. Gazzanista cum aliud contrarium, ac verum Urbani VIII. Oraculum. quod a Probabilistis in sententiae suae confirmationem adduci solet , sibi num. 9 a. obje- Cisset , num. 98. hisce verbis respondet: Nemo certe nobis indubiam fidem facere potest, non fuisse Pont. verba tantisper immutata . vel non probe intellecta , ct ad Probabilis mi confirmationem .... accommodata . Praeterea fuis-1e ρ andoque pipae pocis oracula Pontificibus perperam o LM , nemo Eruditorum ignorat. Haec a se dicta , ut dicta sibi acceptet , Cl. Recentiorem oro , modo Probabiliorismi legat loco Probabilis mi.

II 8. Praeterea si Clem. XI. non multo post eam votorum suorum significationem , quae circa an. IIoa. Jesultis faeta dicitur, obiisset , tam incredibilis rei illius narratio non videretur: quum vero novemdecim annis Clem. super vixerit, obiit enim an . IIa I., & quum illis ipsis novemdecim annis loquendi . scribendi , docendi , agendique rationem Jesultae non mutaverint; quis credet Praestantissimum Pontificem aut ignoravisse Jesultarum arrogas tiam , - & inobedientiarn per Iongum novem decim annorum spatium pertinacissime duran-

85쪽

tem ; aut cognita illa , ea animi sortitudine

caruisse , qua tantam eorum audaciam coerceret Estne probabilius, ac tutius Rom. Pontificem , eumque Pontificem Rom. . quem Sum. Pontificatus per triduum recusatio , ejusdem dissicillimis temporibus per 2 o. annos prudentissima administratio, Celeberrimae Constitutionis Unigeritus promulgatio , doctrina , &pietas eximiae Catholicis omnibus commenda-hilem , ac facile Praeclarissimum effecere , veluti stolidum , & inertem hominem traducere λri 9. Quin illud equidem in exploratissi. mis habeo, illius nempe temporis Jesultas, quibus , illa Clem. XI. vota , si superis placuit , significata fuerunt , ut bene dicendi . scribendique arte vel in primis pollebant, minime tacuisse ; sed humillime quidem, at

naviter Clementi patefecisse, se non ita Pro habilis mum tueri . ut quacumque etiam tenui opinionis pro habilitate contenti essent, sicque opinandi laxitatem , & agendi, prout S. Suae delatum fuisse videbatur , inducerent; sed imo potius ita ut nullam opinionem usui permitterent , nisi vere, certo, ac solide probabilem ; nullam , quae aliciat sive Naturalis, si,ve humani Iuris praecepto certe adversaretur, nullam in rebus, pertinentibus ad Sacrameno. torum valorem ; nullam , quando ex illius usu

grave aliquod damnum alteri immineret; nullam a

86쪽

Iam , quae cum reflexo prudenti, certoque judicio de licito illius usu conjuncta non esset ; ac denique Probabilis mum . abs se adser tum , fuisse omni tempore S. S. Patribus . ac D. D. Theologis familiarem , quibus semper ad licite operandum , vera , ac solida proba bilitas satis suit, quin utrum illa major , an

minor esset, quaerilandum existimaverint.

Ia O. Haec , & ejusmodi alia Ss. Pontificia Iesu itis Probabilistis fuisse reverenter expo. sita verisimillimum est, planeque credendum . nisi Iesu itae illi omnes aut imperiti. & ineptissimi judicentur . aut Apost. Sed is proca cissimi contemptores : quae prosecto vitia ab

illorum Instituti , vitaeque rationibus tam longe absunt , ut potius contrariae virtutes eorumdem osoribus plurimum negotii facessant. Credendum inquam omnino est , Jesutias , tum Probabilis mi adsertores , suam coram Clemente causam pro viribus egisse ; , Sapientissimum Pont. , veri certiorem factum , pro sua rectitudine adnuisse . ut Illi sententiam suam , utpote nulli laxitatis inducendae periculo obnoxiam , ac promovendae animarum Sa Iuti maximopere accommodatam , tueri perse

querentur . .

I 2I. Sed vero ut ad Gallic. Cleri Comitia sermonem revocemus, nihil contra Since-Tum , verumque Probabilismum iu Actis suis. Se decretum , tum ex ips0, quem Gallic. Prae

87쪽

sules sibi praefixerant scopo, tum ex ipsis eo. rumdem sententiis non obscure multi conii-

ciunt.

ia a. Sibi Gallic. Antistites SS. AI ex. VII. consilium proposuerunt , & Illius Sum. Pont, verbis, quae Supra retulimus , recitatis , haec addiderunt : Neque pero saris fuit n. Pont cinovam bane methodum ludi andae conIcentis. involvendae veritatis , hoc est, ipsum mali detexisse fonIem; sed exitialis doctrinae rivulos insectatus, complures propositioues .... prohibuit. atque easdem propositiones , ab Ale X. damnatas. confixerunt. In eumdem igitur scopum , in quem Pastoralis Alex. sollicitudo , Gallicanor. Praesulum studia collimabant , ut scilicet summam luxurantium ingeniorum Π-centiam , laxarum opinionum , & exitialium propositionum sontem, opilarent. destruerentque. Quum ergo ille mali fons, quemadmodum Prohahilistae multis comprobant , & evincunt, non apud ipsos veri , sincerique Proba hilismi sectatores; sed apud imprudentes, &laxos tenuis, ac umbratilis probabilitatis adsertores pateret, non illorum Probabilis mum , sed laxis mum istorum confodere Gallic. An

tistites constitueruui. -

123. Definiverunt autem duo . Primum . In dubiis de salutis negotio , ubi aequalia utrimque re erunt rationis momenta , sequamurru, quos Iuttur eit, Iipe quod est in eo caru: an

88쪽

unice tutum ; neque id consilii, sed praecepti

Ioco habeamus, cui rectissimae, veraeque, prout jacet, sanctioni omnes ad unum Probabilistae subscribent; quum inter omnes constet in dubiis nemini operari licere . nisi quod tutius est :ut enim quis quod minus est tutum, licite operetur . debet juxta Probabilistas dubium deponere , non quidem circa veritatem directa. rum opinionum , quae Semper permanent me reprobabiles , sive incertae, vel dubiae ; sed deponere dubium debet circa licitudinem operationis, illo scilicet saepius explicato reflexo ,

certoque judicio . Quodsi vero Galli aliter

intellectum Probabilis mum decreto suo condemnassent, condemnassent Probabilis mum a se confictum , non tamen illum , quem Pro habilistae vere tuentur : si enim hune , ut recte

Liguor ius ca) proat is Probabilis is adstruitur , consideravissent, nulla ratione eum proscribere potuissent. 24. Secundum : Ut circa probabiles de Christiana doctrina sententias sequamur id, quod Vien. Oecum. Cone. eirea infusas Iam parvulis, quam adultis in B I. virIutes de crevit his verbis se Nos hane opinionem tamquam probabiliorem , ct dictis S. S. . ac moderπ.D. D. Theologiae magis conIonam concordem duximus eligendam Σα quod concilii judicium eo magis ad regendos mores pertivere

89쪽

eonstat, quo magis ex ipsis fidelium ranctitas. salus dependet. Neque istud vero Probabi. Iismi damnationem . sed imo potius permissionem indicare dignosces , si totum contextum

accurate consideres.

Ias. Dic , amabo, cur Sapient. Episcopi in posteriori hac decreti sui parte verba illa omiserunt, quibus in prima parte usi fuerant, nempe neque id consilii, sed praecepti loco ha. beamus Z horum sane verborum oblivio cunctis tam cito subrepere nequaquam potuit ζ non ergo casu, mihi crede, sed consulto verba illa silentio praetermiserunt λ quippe probe nQVerant, univerSis, ac singulis Christi fidelibus posse quidem proponi loco consilii, non posse tamen instar praecepti injungi, ut in singulis hujus vitae actionibus eam, qua P. P. in Conci Ilo

gravissimas Causas exagitant, solertiam, Sc ma turitatem imitentur.

I 26. Fortassis inquies . exigi quidem illius solertiae , ac maturitatis imitationem a fidelibus non posse; at posse tamen ab eisdem exigi, ut quemadmodum P. P. in Concilio non nisi juxta probabiliorem h contrariis opinionibus pronunciant , sic ipsi in contrariarum opinionum confli fui non nisi juxta probabiliorem

operentur .

I et 7. Optime se res habet, neque istud Pro- habilistae inficiabuntur , dummodo ea P. P. imi tatio tantum consilii Causa, non autem distri icto

90쪽

cto praecepto fidelibus denuntietur . Namque latum inter Episcopum gravissimas fidei , vel

morum universales causas agentem , & priva. tum hominem , pingere v. g. in die festo meditantem , Probabilistae discrimen agnoscunt .

Episcopus , ajunt , in Concilio edicere , &Praeceptor etiam in schola docere id debent, quod probabilius verum autumant, ne videlicet Ille fideles, Iste auditores deludant , quod non mere probabiliter, sed certo vetat recta ratio : quum vero nulla lex die festo pingere certo prohibeat , idcirco quamvis' opinio illicitam , sive prohibitam actionem adserens, probabilior esset, posset quis tamen reste Xo judicio actionem illam sibi licitam certo censere . & licite pingere die festo ; melius autem facturum non negant Probabilistae , si secus ille faceret. & loco picturae vacaret orationi iid vero universim consuli posse, non distri

et a jussione praescribi in compertis habent.1a8. Atqui districta jussione , inquit Gaz-Σaniga, Clerus Gallic. praescripsit, ut quivis juxta probabiliorem operetur, sicut Episcopus in Concilio juxta probabiliorem suffragium dicit ; licet enim suum jubendi, & obligandi animum verbis primum adhibitis neque id con. iiiii , sed praecepti loco habeamus , non eX- posuerit , at exposuit his aliis: quod Conei.

iii fudicium eo magis ad regendos moret per

SEARCH

MENU NAVIGATION