Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

esse plane liberalem , ac licitam , viri prudentes & gravia rationum momenta suadent: ergo prudenter judico pingere in die festo Iicitum esse et quod autem prudenter judico esse licitum, opere complere licite possum ;impossibile enim est, teste Philosopho ca) prudentem aliquem esse . quiu bonus sit: ergo licite pingere possum in die sesto In qua ratiocinatione non solum major, verum minor Cliam propositio certa est, non enim assirmat

pingere in die festo esse licitum , quod non nisi probabile dici posset ; sed assirmat assi r- mari illud a Viris prudentibus, gravibusque

Tationum momentis suaderi, & id sane extra omne dubium est , planeque certissimum . Iro. Et quamvis sint multi, ait perquam optime Suar. b) . qui uesciant explicare hanc certitudinem seu reflexum practicum , certumque judicium per tua principia , nec reducere illam ad Ullogisticam formam , tamen vix poteit aliquis reperiri , qui ratione utatur , O tamen de suis actionibus nesciat judicare absque haesi atione , ct formidine, se bene , secure operari , quando juxta cognitionem, quam assequitur , bona fide operatur , quod honestum videtur , qui hoc judicium ferre non poteri, merito diei potest non operari ex persecta humana deliberatione .

112쪽

i 7 1. Probatur a. Probabilistarum sententia auctoritate S. S. Patrum : S. Cyprian. inquit apud S. August. a : me tibi breviter pro nostra medioeritate rescripti mus , frater ebaris si- me , nemini prcscribentes , aut praejudicantes, quominus unusquisque Episcoporum . quod ρυ-rat , faciat, habens arbitrii Iui liberam por autem . Juxta Cyprian. ergo quamdiu Iex nondum inter Omnes constat, Sed de illa utrimque validis rationum momentis disceptatur. quisque potest , quod putat, facere ., ad unam h contradictoriis sententiis etiam probabiliorem non enim istam Cyprian. excepita opere Complendam non cogitur, Sed habet arbitrii sui liberam potestatem .

I 72. S. Hieronym. b) : Ego , inquit , de

magnis statuere non audeo, nisi ingenue con

pleri , me Majorum Scripta legere . in commenetariis secundam omnium consu tudinem varias ponere explanationeI, ut e mutiis sequatur

unuIquisque , quod velit. Vuod quidem te . puto in Saeculari litteratura, ct in Dip. litteris Iegisse , ct probaIIe . duo circa Oportune Gualdus cc et uuia pero hic sextas Hieron mi loquitur de Commentariis, quae edidit ιup. Saer. Scriptura in , oe Scriptura tractat tum de rebus specula civis, tum practicis, ideo hae

S. August. lib. s. de Bapt. contra Donat. cap. I7. Q Hieron. epist. Tq. ad Aug. 0 Guald. tracti de probabit. cap. 27.

113쪽

Iiber as eligendi opinionem Θ mauis . nobis eonis cessa , eri intelligenda tum de Ipeculativis , tum de practicis.

I 3. S. August. multus est quidem , atque perspicuus hac in re et contra Faust. scribens a

ait: Vir justus, ii forte sub Rege , homine etiam sacrilego , mitifex, recte potest, illo ja-hente , bellare , civicc pacis ordinem servans, exi . quod jubetur, pel non esse contra Dei praecepsum , certum est, vel utrum sit, certum non est: ergo salis est non esse certum actionem prohiberi . ut recte , seu licite poni possit: atqui ceptum non est actionem prohiberi , quum tantummodo est probabilius: ergo quum solum probabilius est actionem prohiberi, recte illa nihilominus , sive licite juxta August. poni potest. I74. Idem S. Aug. t D ad propositam hanc quaestionem . Utrum liceat Sabbato jejunare Casu Iano respondet: In his rebus, de quibus nihil cerri statuis Scriptura Div. . mor populi Dei , pel instituta Majorum pro lege tenenda Iunt. Si vero neque tria certa sunt, sed de hirquoque disputare voluerimus , ex aliorum

consuetudine alios improbare, orietur inIermi. nata luctatio . quae labore sermocin tionis , , quam certa documenta nulla veriIatis insinuet. tilique cadendum est, ne tempestate contentionis

a Aug. lib. 22. contra Fausti cap. 7I. Idem in Euest. 86. ad Casulan.

114쪽

nis serenitatem charitatis obnubilet: tum igitor

quum moribus, atque sententiis D. D. dissident quoniam non invenimus . . . certis diebat aliquibus epidenter prcceptum , obserPanda esse jejunia ... si consilio meo ... acquiescis , Epi-

acopo suo in bae re noli resistere , ct quod facit ipse sive probabilius tibi videatur, sive minus probabile sine ullo scrupulo , aut disceptaIione sectare .i s. Idem S. Doct. ad Ianuari scribens, multa conglobat super hac re a . In primis duo haec veluti indubitata principia constituit: primum : Primo itaque tenere te nolo, quod est

Φujus disputationis caput. Dnum Nostrum Iesum Christum , situl ipse in Evang. loquitur. leni

jugo ιν o nos subdidiste , ct sarcinae levi: at obligationem semper operandi juxta opinionem probabiliorem fore gravissimam , ac pene intolerabilem, postea demonstrabitur. Alterum : Euod neque contra fidem , neque contra bonoI moreI esse .convincitur, indifferenter est habendum: atqui quum ex utraque parte adest so Iida probabilitas, & ex neutra prohibitionis certitudo , rem esse prohibitam non convincitur, utriusque enim partis D. D. argumentis sibi contrariis probabiliter satisfaciunt z ergo tum res juxta S. Aug. indifferenter est habenda , dc liber manet homo ad operandum , prout libuerit, absque peccat O .

H Idem Epist. D 3. ad Januar.

115쪽

i 6. Deinde in alios contra sentientes ibidem invehitur, & inquit: Sensi saepe dolens, ct gemens , multas in morum perturbationes fleri per quorumdam fratrum contentiosam ob asinationem , ruperstitiosam timiditatem, qui in rebus hujusmodi, quae neque Scripturae Sanctae auctoritate . neque universalis Ecclesiae Iraditione , neque vitae corrigendae utialitate ad certum possunt terminum pervenire, tam eu quia subest qualiscumque ratiocinatioeogitantis . . . tam litigiosas excitant quaestionei, ut, nisi quod ipii faciunt, nibu rectum

existiment . I 77. Praeterea ad quaest. hanc, quae tunc temporis nondum decisa erat , videlicet αUtrum Corpus Domini c. semper a jejuno suscipi deberet; an vero non ita , Sed in die, qua Dominicae Coenae memoria celebratur, Susci- pi illud posset post alios cibos respondens S. Dodi. ibid. , duas super re contrarias senistentias primum reser t. alteram probabili Orem,& suam , alteram aliorum , sibi minus probabilem , at probabilem tamen .

I78. Primam ita proponit e macuit Spiri. tui Sancto , ut in honorem tanti Sacramenti in Os Christiani prius Dominis. Corpus intrarer,

quam exteri cibi, nam ideo per unipersum ombem mos iste servatur . Secundam his verbis:

Sed nonnullos probabilis quaedam ratio delecta-pit , ut uno certo die per annum, quo ipsam

116쪽

oenam Dominus dedit, tamquam ad insigniorem commemorationem quippe quando primum Christi Discipuli Eucharistiam susceperunt,

non jejuni susceperunt pori cibo; erri, iuscipi liceat Corpur , ω . Sanguinem Do

mini . . '

I79. Ac demum neminem ad probabilio. rem sive opinionem , sive praxim urget , neque majoris probabilitatis rationem admonet esse necessario habendam ; sed imo potius minus probabilem sequi permittit , quamvis ad probabiliorem sequendam adhortetur : ait namque : Bonessius arbitror ed hora feri, ut

qui erum jejuno verit post refectionem , quπhora nona pomeridiana ) sit, ad oblationem postridie ) portit Occurrere . uuapropter neminem cogimus Dominicd illa caena prandere, sed nulli etiam contradicere audemus. I 8 o. Ex tota hac praeclarissima S. Augustini sententia noster Theologus num. IO9. ultima tantummodo verba sibi obiicit, nempe neminem cogimus ante Dominie. illam Caenam prandere, sed naui etiam contradicere audemus; reliqua vero , quibus diversae, atque contrariae hominum opiniones, & consuetudines reseruntur , silentio praetermittit. 18 I. Num. autem Seq. IIo. , nihil aliud considerans praeter paucula illa verba , quae ab aliis sejuncta . sibi objecerat, respondet et

S. Auguttinui loquitur de more , qui olim in-

117쪽

saluerat, ut Heler feria V. in Caena Da

mini ad Sacr. Synaxim post comestionem accederent . quod Socr. Canoni θ. permissum erat. Hae de re interrogatus S. Augustinus, respou dit , servandam esse locorum consuetudinem. quia scilicet nota bene) tu um omnino erat tam ante , quam poli Cernam in illa die Eueharistiam iumere . Proh veri qualis, & quanta visi quae consessionem exprimit, vel a no

lente a

lga. Per te, Cl. GaZZaniga, tempore S.August. , quum nondum per Sacr. Canon. res de cisa esset, tutum omnino erat tam ante. quam

post Caenam in illa die EueΘaristiam sumere: atqui per S. August. res tunc temporis contro- vertebatur , & alii in honorem tanti Sacramenti ad Synaxis susceptionem jejunium exigebant, ne excepta quidem illa seria V., cujus excinptio nulli bi constabat ; alii vero probabili quadam ratione , nempe ad insigniorem commemorationem primae istitutionis, licere ajebant in illa seria V. EucharisIiam sumere post alios ci-hos: ergo tempore S. August. , quum res hinc inde probabilibus argumentis controvertebatur, neque dissidium ab Ecclesia clare dirimeba tur, Omnino tutum erat utramlibet E contrariis illis, vere tunc probabilibus, opinionem sem-ri, qui purus putus est Probabilis mus .i83. Postremo Idem S. August. , ad Pir-

118쪽

hlicol. scribens ab aliam hanc quaest. proponit : num liceret Christiano viatori corpus eiis his , in idolio inventis , reficere & respondet hoC pacto : aut certum est esse idolot tum sic

vocabatur cibus Idolo consecratus ) aut certum est non esse , aut ignoratur . Si ergo certum est esse, melius Griatiana tirtute respuitur . Si autem pel non esse scitur, vel ignoratur, rine ullo conscientiae scrupulo in usum necessitatis arsumi ur et atqui quum duae contradictoriae opiniones , sive aeque , sive non aeque probabiles, occurrunt, tunc rei veritas ignoratur; nescitur enim quaenam earum reapse vera sit: ergo. S. August. auctore , sine ullo conscientiae rerupulo

potest quis juxta utramlibet operari . I 84. Jam vero S. Anselm. b) sic scribit: Memento quo pacto incepi tuae respondere quin stioni, ut pidelicet si quid dixero, quod major

non confirmet auctori s. quamvis ratione probare videar, non alia certitudine accipiatur ....

Certus enim suis , ii quid dico, quod Soc. Seri. pturae abs dubio conIradioat . quia falsum est, nee illud tenere volo , si cognovero . Sed in illis rebus , de quibus diversa sentiri possνnt sine perieulo, sicut est illud, unde nunc agimul. . . Si inquam in hujusmodi reseus sic exponimui, Di-pina dicta, ut dipersis renrentiis favere videam tur ; nee alicubi inpenitur, ubi quid indubitanter

a S. Aug. Epist. ad Public. Is 3. b) S. Ansel. in lib. cur Deus homo cap. L8.

119쪽

ter tenendum sit determinent, non arbitror repre-bendi debere: ergo juxta S. Anselmum solum modo veritas absque dubio , indubitanter, vel certo nota opinandi libertatem adimit: ergo simillier tantummodo lex abs dubio, indubitanter , vel certo actionem prohibens, libertatem

adimit operandi. ' .

nusquisque in suo Iensu secur I abundet, ubi aut cerIc rationi . aut non contemnendae aucto .ritati, quod sentitur, non obviat: quum autem, quod sentitur, &fit, obviat probabilio, ri sententiae, non obviat rationi certae, neque auctoritati, cui contradicere nefas sit. 186. Haec, & alia quam plurima apud Car..denas , Terillum , aliosque Probabilistas passim reperies S. S. Patrum documenta, quae sane tanto Illi studio, ac sedulitate nequaquam undique conquisivissent , si Patrum , & D. D. Ecclesiae auctoritatem maximi non secissent. Et tamen GaZZaniga in edit. Bonon. in nota adnuin. 27. dicere non dubitavit: Notum est

autem aliunde , nomine VIRI MAGNI apud Pro-hilistas non penire S. S. Patres, aut EccleIIs D. D. , Ied nuperos quosque Theologos Morali. stasis ut Sanc ea , Bus embaum inc. quod quidem proserri ea universalitate non posse nisi falso , & contumeliose , nemo non videt.' I 87. Probatur 3. Probabilistarum sententia

a S. Bem. in tracti de Bapti cap. I.

120쪽

Sum m. Pontificum auctoritate, &praxi: Rom. Pontifices aliquorum D. D. Opera, & in primis S. Thomae, & S. Bona v. tamquam continentia sanam doctrinam , Catholicae fidei. ho-nisque moribus consentaneam , Saepissime com

mendarunt : atqui in illis Operihus plurimae opiniones particulares proseruntur, ut nemo nescit, quibus praedicti S. S. Doctores dissident,. .& quarum aliae aliis minus tutae sunt, utpote Iibertati faventes , minusque probabiles: ergo S istae Sum m. Pontificum judicio a recta fidei. morumque regula non deflectunt et ergo juxta quamlibet earum operari quis licite poterit.

I 88. Praeterea non obstante tutiore , ac pro habiliore senientia, qua asseritur, neminem, ne Rom. quidem Pont. auctoritate , voto solem

ni castitatis solvi posse, cui Alber. Mag., Al tisi odor. , S. Thom ., S. Bonav., Capreol. , Ta hie., Sot., Abulen . , aliique plurimi suo quisque tempore subscripserunt, ea, inquam tu inti ore , & probabiliore sententia non obstante , Rom. Pontifices & Casi mirum Regem Poloniae, & Ramirum , seu Ranimirum II. Aragonum Regem X., & Nicolaum Justiniani Monachos a votis solemnibus absolverunt, & ut uxorem ducerent , indulserunt: praetulerunt igitur Rom. ipsi Pontifices minus probabilem, ac tutam tutiori, & probabiliori sententiae. 189. Ad haec Eruditiss. Gaazaniga in no ta a. ad num. IOI. ait: aude narrantur de

SEARCH

MENU NAVIGATION