D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

451쪽

per sensum corporis hercipiuntur Ibe his enim iudicare nunc dicitur, in quibus αpotestatem corrigendi habet.

QEdquid est hoe, & quale mysterium

est3 Ecce benedicis homines o Domine, ut crescant & multiplicentur , & impleant terram. Nihilne nobis ex hoc imnuis ut intelligamus aliquidZ Cur non ita benedixeris lucem qu m vocasti diem. nec firmamentum coeli, nec luminaria, ec sedera, nec terram, nec mare 3 Dice-Tem te Deus noster qui nos ad imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum lenedictionis hominis proprie voluisse lasgui,nisi hoc modo benedixisses pisces αcetos, & crescerent & multiplicarentes ut implerent aquas maris, & volatilia multiplicarentur super terram. Item di eterem ad ea rerum genera Pertinere benedictionem hanc, quae gignetido ex'se metipsis propagantur, si eam reperirem in arbustis & frutetis & in peςoribus tex Tae.Nunc autem nec herbis & ligni s dictu est, nec bestiis & serpςntibus: erescite α multiplicamini, cum ibae e qubq: omnia, sciit pisces & aues & homines gignEndo augeantur, genusque custodiant. Quid initur dicam lumen meum veritas λ quia

452쪽

vaeat hocZquia inae r dictu estὶNequ quam pater pietatis,absit ut hoc dicat seruus verbi tui .Et si ego non intelligo quid

hoe eloquio significetur, utantur eo me

Iius meliores,id est, intelligetiores quam ego sum,unicuique quatum sapere dedusti Deus meus .Placeat autem & confessio mea coram oculis tuis, quia tibi cofiteor credere me domine non incassum te ita

locutum esse, neque silebo quod mihi lectionis huius occasio suggerit. Verum est enim,nec video quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum.Noui enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intelligitur, multipliciter mente intelligi , quod uno modo per corp significatur. Eece simplea dilectio Dei de proximi,quam multiplicia' bus sacramentis,& innumerabilibus limguis,& in unaquaq; lingua innumerabialibus locutionsi modis corporaliter entactatur. Ita crescunt 3c multiplicatur foetus aquarsi.Attende iterii quisquisiaec legis. Ecce quod uno modo scriptura'offert,&vox personat: In principio fecit Deus cae- Gen. r. Ium & terram, nonne multipliciter intelligitur,non erroru fallacia, sed verarsi intelligentiarum generibusὶ Ita crescunt, de multiplicantur foetus hominum. Itaq; si naturas ipsas reruno allegoricE, sed propriἡ cogitemus,ad omnia quet de seminibus gignuntur: conuenit verbum: crescite&-ultiplicamini. Si aute Murate posita A ista

453쪽

43 eo NFEssIONVM ista tractemus , quod potius arbitror intendisse scripturam, quae utique non superuacue solis aquatilium , & hominum foetibus istam benedictionem attribuit,

inuenimus qui de multitudines,& in creaturis spiritalibus atque corporalibus tanquam in coelo & in terra: & in animis ius iis & iniquis, tanquam in luce & in tenebris : & in sanctis autoribus, per quos lex ministrata est , tanquam in firmamento quod solidatum est inter aquam & aqua:& iti societate amaricantium populorum tanquam in mari:& in studio animarumpiarum,tanquam in arida: re in operibus misericordiae, secundum praesentem vita

tanquam in herbis seminalibus & lignis fructiferis : & in spiritalibus donis manifestatis ad utilitatem, sicut in luminarib'

caeli:& in affectibus formatis ad temperantiam,tanqua in anima viva.In his omnibus nanciscimur multitudines,& Vbertates,& incrementa: Sed quod ita crescat& multiplicetur, ut una res multis modis

enuncietur,& Vna enuntiatio multis modis intelligatur, non inuenimus nisi in tagnis corporaliter aeditis: & rebus intelligibiliter excogitatis. Signa corporaliter

aedita,generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis sies autem intelligibiliter excogitatas genexationes humanas, propter rationis foecunditatem intelligimus. Et ideo credim

utrique horum generi dictum esse abs te domine:

454쪽

domine: Crescite& multiplicamini. In hac enim benedictione concessam nobis a te potestatem & facultatem acci pio, & multis modis enuntiare quod uno modo intellectum tenuerimus, & multis modis intelligere,quod obscure uno modo enutiatum legerimuri sic implentur aquae maris,quae non mouentur nisi a variis significationibus , sic & foetibus humanis impletur & terra, cuius ariditas apparet in studio,& dominatur ei ratio. Fructus te, allegorice sunt osscia pistatis. C A P., XX V.

Volo etiam dicere domine Deus me

quod me conseques tua scriptura c5- monet,& dicam,nec verebor. Veru enim dicate mihi inspirante,quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neq; enim alio praeter te inspirante credo me verum dicere, cum tu us veritas: omnis aute homo me- P II sdax. Et ideo qui loquitur mendacium,de Io. 8.suo loquitur.Ergo ut veru loquar, de tuo loquar. Ecce dedi sti nobis in esca omne foenum satiuum, seminas semen quod est super omnem terram , & omne lignum

quod habet in se fructum seminis latiui. Nec nobis solis , sed & omnibus auibus caeli,& bestiis terrae, atque serpentibus: piscibus autem & cetis magnis non dedisti hete. Dicebam' enim eis Ductibus terret

significari , & in allegoria figurari opera

455쪽

is eo NEEssIONYMmisericordiae,quae huius vitae necessitat bus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra pius Onesiphorus, cuius domui de-ia disti misericordiam, qui frequenter Paulum tuum refrigerauit,& catena eius non

erubuit. Hoc fecerut & fratres,& tali fru-2. Cor. se fiuctificauerunt, qui quod ei deerat, ri, luppleuerunt ex Macedonia. Quomodo autem dolet quaedam ligna, quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait, in priama mea defensione nemo milii adfuit, . sed omnes me dereliquerunt, no illis imputetur Ista enim debentur eis qui miniurant doctrinam rationalem per intelli-

letias diuinorum mysteriorum, & ita eis

ebentur tanquam hominibus. Debentur autem eis sicut animae vivae praebentibus se ad imitandum in omni eontinentia. Item debentur eis tanquam volatilibus propter benedictiones eorum quae multia plicantur super terram , quoniam in on nem terram exivit sonus eorum. Voluptas σ utilitas ex beneficio in proximum collato. CAP. XXVI.

J Ascuntur autem his eseis qui istanturni. y I eismee illi laetantur eis quorum Deus veter est.Neq; enim & in illis qui praebet ista,ea quae dat fructus est, sed quo animo

dant Itaq, ille qui Deo seruiebat, nsi sito ventri,video plane unde gaudeat, ideo congratulor et valde. Acceperat enim a

Philippensibus qui per Epaphroditu mi

serant.

456쪽

α r a E R XI et rc 43 serant.sed tame unde gaudeat video. Vnde aute gaudet,inde pascitur, quia in v ritate lὀques: Gauisus sum,inquit,magnificὰ in domino,quia tandem aliquiao r pullulastis capere pro me in quo & sapis batis,taedium autem habuistis.Isti ψutem diuturno taedio marcuerant, & quasi ex ruerant ab isto fructa boni operis:& gauis det eis,quia repullularunt, non sibi. quia eius indigenti et subuenerunt Ideo secutus

ait:N5 quod desit aliquid dico. Ego enim didici in quibus sum sufficies esse: scio deminus habere, scio & ab udare, in omnib'& in omnia imbutus sum. Et satiari,& esu mre,dc abundare,& penuriam pati: omnia postum in eo qui me confortat. Ergo in omnibus gaudes 5 Paule magne . Vnde Colo. , gaudes,unde pasceris homo renouate in agnitionem Dei secundum imagine eius qui creauit te, & anima viva tanta contiis nentia,& lingua volatilis loquens mysteria Z Talibus quippe animantibus esca ista debetur.Quid est quod te pascit 3 Laetitia.

Qv od sequitur audiamus. Veruntamen, inquit,bene fecistis, communicantes triabulationi meae. Hinc gaudet, hinc pascitur,quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est qui dicit tibi: in tribulatione dilatasti mihi, quia & abundare& penuriam pati nouit in te qui c5fortas eum. Scitis enim,inquit,& vos Philippen ses,quoniam in principio euangelio cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi

T 3 ecclesia

457쪽

33 eo NF ESs Io NY Meeclesia communicauit in ratione dati Maccepti,nisi vos soli, quia Sc Thessalonicari semel oc iteru usibus meis misistis. Ad haec bona opera eos rediisse nuc gaudet, &repullulasse laetatur tanquam reuiresiacente fertilitate agri. Nunquid, propter usus suos,quia dixit, usibus meis misissis Nunquid propterea gaudeti No propter- ea .Et hoc unde scimus ZQuoniam ipse sa-quitur dicens:No quia q uaero datum, sed requiro fructum abundantem. Didici a te Deus meus inter datum 8c fructum discernere. Datum est res ipsa quam dat qui

impartitur haec necessaria, veluti est nu-mus, cibus, potus, vestimentum , icctum, adiutorium. Fructus autem bona & recta voluntas datoris est. Non enim ait magister bonus : Qui susceperit propite tam tantum, d addidit,in nomine prophei p. Neq; ait tantum : Qui susceperit iustum, sed addidit, in nomine iusti. Ita quippe ille mercedem prophetae , iste mercedem iusti accipiet. Nec ibium ait: ut calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit, tantum In nomine discipuli. Et sic adiunxit: Amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Datu est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquae frigidae discipu-1O,fructus autem in nomine prophetae,ia nomine iusti,in nomine discipuli, hoc facere. Fructu pascitur Helias a vidua scicie

quod hominem Dei P sceret, α propte L

458쪽

LIBER XIII.

hoc pasceret. Per coruum autem dato pascebatur. Nec in t rior Helias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.

2 id per pisces σ cetos significetari

CAP. XXVII.

l Deoque dicam quod verum est corate

'domine,cum homines idiotae, atque in in deles,quibus initiandis, atque lucrandis Decellaria sunt sacr amenta initiorum , Mmagnalia miraculorum,quae nomine p scium cetorti significari credimus , suscipitiat corpora luce reficiendos , aut iaaliquo praesentis vitae usu adiuuandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit,& quo pertineat ignorent , nec illi istos pascunt, nec isti ab illis pascuntur, quia nee illi hcc sancta N: recta voluntate operantur , nec isti eorum datis ubi fructum nondu vident laetantur. Inde quippe ani mus pascitur, unde laetatur. Et ideo pisce,& ceti non vescuntur escis,quas non gelaminat, nisi i a terra ab amaritudine mari norum fluctuum distincta, atq; discreta. Valde bona, ruare postrem ὀ additum. CAP. XXVIII.

T vidisti Deus omnia quae fecisti,&ecce bona valde, quia et nos vidimusca et ecce omnia bona valde. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses

ut fierent et facta essent, illud atque illud

T vidisti

459쪽

Vidisti quia bonum est. Septies numeraui scriptum esse te viaisse , quia bonum est quod fecisti:& hoc octauum est, quia vidisti omnia ouae fecisti , & ecce no solum

bona , ted etiam valde bona tanquam simul omnia. Na singula talum bona erat, simul autε omnia,& bona & valde. Hoc modo dictitur etia quaeq, pulchra corpo-xa,quia longὸ multo pulcnrius est corpus quod ex me bris omnibus costat, qua ipsa membra singula, quorum ordinatissimo

Conuentu completur uniuersum,quanuis& illa etiam singulatim pulchra sint.

Dei opera bona perpetuo. CAP. XXIX.

ET attendi ut inuenirem, utrum septies

vel octies videris,quia bona sunt opexa tua cum tibi placuerunt, &in tua visione non inueni tempora per quae in teia ligerem,quod totiens videris quς fecisti, di dixi: O domine , iabnne ista scriptura tua vera est , quoniam tu verax & veritas edidisti eamὶ Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora, & ecce scriptura tua mihi dicit per sngulos dies ea quae fecisti te vidissse, quia bona sunt 3 Et

cum ea numerarem, inueni quotiens. Ad haec tu dicis mihi, quoniam tu es Deus meus,& dicis voce forti in aurem in t Iiorem seruo tuo perrumpens mea surditatem et clamans: O homo nempe quod

scriptura mea dicit,ego dico: Et tame illa tempo

460쪽

LI B E R TIII. 44r temporaliter dicit, verbo autem meo et terno tεphs non accidit, quia aequali me-α aeternitate cosistit. Sic ea quae vos per spiritum meu videtis,ego video, sicut ea quae vos per spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita cum vos temporaliter ea videtis, non ego temporaliter video: que- admodum cum vos temporaliter ea dicatiβ,non ego temporaliter ea di eo. In eos quibus opera Dei displicent.

ET audiui domine Deus meus,& elinxistillam dulcedinis ex tua veIitate , ω intellexi , quoniam sunt quidam quibus displicent opera tua bona, & multa eoru dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas caelorum & eompositiones syderum,& haec non de tuo, sed iam fuisse

alibi creata & aliunde,quae tu cotraheres compas inares atq, cotexeres, cum de hostibus uristis mundana moenia molirexis, ut ea constructioiae deuicti, aduersus te iterum rebellare non possent. Alia vero nec fecisse te , nec omnino compegins , sicut oes carnes & minutissima quaeq; animantia, & quicquid radicibus terram tenet : sed hostilem mentem naturamque aliam,nec abs te conditam tibiq; contrariam, in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt haec, quoniam non per spiritum tuum videntoPera tua, nec te cognoscunt in eis.

SEARCH

MENU NAVIGATION