Dissertatio medica inauguralis exhibens tentamen de succis corporis humani accuratius definiendis et ordinandis quod supremo adspirante numine, ex auctoritate rectoris magnifici, Gualtheri van Doeveren ... publico examini submittit Pannajota Frideric

발행: 1778년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

a8 DISSERTATIO MEDICA

Ηare igitur experimenta clarissime docent aquam hydropicorum nequaquam semper esse congelabilem, simulque conjecturam haud levem faciunt, lympham stricte dictam, quae scilicet in systemate lymphatico sertur, non prorsus sanguinis sero similam existere, utique concrescibilitatem non eo gradu habere, quo serum. Accedit etiam hoc, quod latex, quem vasa lymphatica vehunt, sibi ipsi dissimilis cepe numero esse debeat; quandoquidem ab una parte

per vasa lactea identidem novam materiem accipit, ab altera parte ex textu celluloso, aliisque cavitatibus varios humores, quos arteriae ibi excernunt, assidue absorbeti Ex quibus consequitur lympham hanc necessar o variam ac mutabilem esse, ita tamen, ut Proxime adserum sanguinis accedere videatur

III. Gelarina seu glas animalis.

Succus, quem nunc describere adgredior, est reliquis ad concremcendum proclivior. omnibus fere animalium pari bus firmis in aqua decoctis elicitur ; pelatinam vulgo appellant. - In frigore consistit, & corpus tremulum elasticum constituit, calore modico m gr. jam penitus liquescit. Gravior est adipe, nam hic simul excoctus sese

Pe atat; aquam etiam pondere superat, & in ea sidit, sed tamen brevi mora sub modico calore solvitur. Amat acida; in culinis momentum aceti, saporis, aut conseritandi gratia addere solent. In sciditioribus quidem acidis fossilibus ex maxima parte solvitur, Pars tumen post quietem & moram semper secedit, & superuarii. Gel

32쪽

tina per se facile acescit; ita, s tempore aestivo per noctem stet rit, jam acidum spargit, nullusque sere alius succus animalis, excepto lacla, tam apertum & longum acidae corruptionis stadium, ante F

nam corruptionem monstrat, quam gelatina. Dum corrumpitur in

partes duas secedit; para liquidior natat, altera pars fundum petit &pus quasi reserti - Ad gelatinam rite in sua principia solvendam, moderatus ignis gradus requiritur. Si ergo destillatio lani calore iustituitur, prodit: Phlema mollisismum, dulce, ad aquam Ima s aestu prox me aecedens, nullamque mutationem in acidis, vel scalicis, vel in Symp. Violat producens. Si calor ad gradum I 6α augetur, ultimum phlegma Mutionem Merc urii Corros quodammodo turbat. Sic ex Gelatinae Sin phlegmatis 3 xviij. extralium sui , indicio manifesto in signem aquae copiam in gelatina contineri - Remanens materies in B. A. translata dat liquoris foetidioris M. dein igne aucto exit oleum, Mapor & Spiritus. Igne duplicato tamdem eum aliquid olei picei stilla: In retorta remanet Carbo gii R. Aer ex gelatina non prodit, & Pondus productarum adhibitam ma&am sere aequa

Hic succus gelatinosus per vires corporis se elaboratus, ut maximam lacilitatem habeat ex fluido in solidum abeundi, omnes fibras amis iplectitur, maximamque partem Parenchymatis constituit; per totum corpus partibus adhaeret, eas nutrit & reficit, ut meritaveram Carmbitim appellari mereatur. Foetus in principio meram talem gelatinosum laccum refert, qui dein magis compactas musculos, omnest que partes duras conspicuas reddit A matre magna copia ad laetum

33쪽

pervenire videtur, nam gravidis seminis ossa fracta nullo callo con. servescunt; continuo vero, quando laetus in lucem editus eae Μωiori eum copia gelatinosa haec materies in sanguine gravidarum cin, cumagitur, ira ut in emita e vena sanguine, singulare coagulum, erustam saepe separatam formo - In adultioribus cum terreis particulis mim est gelatina, & durissima ossa sormat, quae in principio

incrum gluten referebant. Sic videmus ex ossibus fractis succum es. fluere, qui sensim densatus in osseam duritiem initi Eodem modo gelu, quod de Cochleae cute sudat, in fragilem & duram testam mu. eatur. Ex tendinibus dissectis humor prodit, qui eas iterum conglutinat; ex cute & intestinis guttulas exsudasse in carnem mutatas mul ti viderunt. Gelatina ex omnibus partibus coctura elicitur, idem est sive caro sive ossa, sive cartilagines, sive testa, sive cornua adhibeantur; Omnes gelatinam praebent, in eo tantum diversam, ut pro teneritudin paruum tenerior sit. - Quo juniora sunt animalia, eo sacilius &plus hujus glutinis in genem praebent: In scem duas tertias Partea ossium gelu essicit, in adulto dimidiam, in senio minorem. Ex carnae tabula in culinis dissiciliter gelatina extrahi potest, cum tener agnellus Ieni igne coctus sere totus cum ossibus in meram mucilaginem abi: -- In provectiori aetate, extracto etiam succo gelaunoso, firmae partes figuram suam retinent, hiabiles tamen evadunt & digito facile cedunt: sunt merae particulae terrestres, majori copia a soris in eorpus ingressae, quae gelat te mixtae soliditatem & firmitatem partium comstituunt, tenacitas & resistendi vis a sola gerium dependet.

34쪽

Hle succus qui nutrit & reficit, lento progressu a caeteris tingub

his partibus separatur, ex minimis arteriolarum finibus exsudat, se smque, dum pars tenuior a venulis ubivis per cellulosam decurremtibus absorbetur, accresciti -- In omnibus tamen corporis partibus non ex toto similis gelatina secemi videtur; nam quae carnem nutrit, nunquam in osseam substantam, nec, quae ossa, in carneam abit, & sic de caeteris; mirae autem vasorum structurae & distributioni haec disserentia adscribenda est, quae convenientes tantummodo particulas in diversis partibus admittunt, ut carnea subtilior substantia carnes nutriat, & crassior piniculas osseas restaurci. ysologi hunc succum gelaunosum nutritioni inservientem plarumque cum sero & cum lympha coagulabili sanguinis confundunt; aqua tamen, ut videbimus, multis distat: I p. Lympha m temperato adre fiuidissima est, a majori vero c lare, qui ad gr. IIo. ascendit, coagulatur & in masam duram abit; Gelatina est succus in frigore consistens, tremulus, modico ignis gradu fluens, ad gr. 9o. penitus liqueseie, calore IIo gr. liquidissimus. a Q. Lympha vi ignis semel coacta cum aqua non amplius misceri

se sinit; & si in aqua antea suerit soluta, majori calore praeceps datur, & omnis ab aqua secedis: gelatina majori parte aquae amissi spissescit quidem , postea tamen aquae iterum patet, & facile in ea solvitur. a'. Lympha admistis acidis fossi in massam solidam coagulatur; contra ea geratina in iis sere tota fluit & salvitur, pars duntaxat coitdc enatat; & hanc gelatina revera a lympha admistam habet.

35쪽

Q. Lympha, si corri pitur periodum acidam etsi habere vide, hir, brevissimam & sensibus nostris vix observabilem habet; statim enim putrida mephitis explicatur, & alcati volatile oleosum nascitur. Gelatina acidum spirat, bc quidem satis longo tempore, antequam in verum Putrorem abeat. Dotes ergo multas gelatinae & lymphae coagulabilis sibi oppostas esse ex his abunde patet. - Cum gum moso succo vegetabilium gelatina magis conveniret, qui etiam vere nutritius est, & diversas plantarum paries producit. me gummi aquam valde amat; in seigore consstit; sed calare iterum fluidius fit; magno igne exsiccatur quidem, in coagulum tamen nunquam abit; gummi vegetabile facile sementatur & acescit, eadem in gelatina vi

dimus

Hanc gelatinam a lymplia coagulabili adeo diveriam, huic tamen originem suam debere multa suadent; ex sanguine enim nullo modo gelatina extrahi potest, & chylus, licet quandam ad gelatinam accedentem indiacm monstret, in ducto thoracico jam tanta lymphae copia imbuitur, ut in sanguine est amplius ejus naturae detegatur; Ιωmo alaumen Ovi, quod partes organicas pulli nutrit & auget, in igne totum coagulabile est, & maxime elaboratam lympham constituit; pullus vero gelatinam Praebet. -- Sal nativum corporis himani, materies nempe saccham, similis e vegetabilibus in animalia transiens, & ab his varie mutari solita, cum vicissim insignes caeteris cunctis humoribus mutationes inducit, tum etiam lympham ge' latinae forma & natura impertire videtur; nam materies oleoso ace

scens in gelatina maniscstior est, intra lympham parca, & quasi obvo

luta

36쪽

DE SUCCIS COR P. HUM. 33

lata delitescit. -- Si sacchanim commune sero sanguinis admist tur, quod aliquoties tentavi, & per aliquot dies in quiete reponitur leni evaporatione pm parte in veram gelatinam mutatur.

Adeps, non ut sanguis & lympha, in propriis canalibus circumduc,

tur, sed in singulari organo, in tunica nempe cellulosa suum domicilium figit. - Haec cellulosa per totum corpus diducta latissime patet, intra minimas fibrillas penetrat, vasa, viscera, ossa, musculos& glandulas inter se nectit, maximamque horum partem constituit. Ubi hunc succum recipit, non tam fibris, quam lamellis constat, eo quidem ordine Iocatis, ut innumerabiles cellulas forment, quae hujus succi nimis facilem & oeconomiae animali nocituram diffusionem impediunt. Nihilominus via quintam ex uno loculo in alium patet, &per totum corpus inter has cellulas communicatio datur. Hoc docet aer sub cutem immissus, qui ciussime totam corporis superficiem pediambulat, & intervalla musculorum subit, immo torosam animali speciem conciliat; quod experimentum lanionibus, dolo lucrum faciem tibus perquam familiare est Sic in Emphysemate aer saepe omnes partes inflat, adeo, ut in ipsum corpus vitreum oculi penetrasse visus

sit. Aqua in hydropicis aeque se dissurdit, & infiicto vulnere in

remota parte omnis cipe e corpore educi potest. Methodus singularis, qua Arabes fiuidum Struthiocamelorum adipem colligere solent,

37쪽

ut concussa ave ex uno vulnere de toto corpore essuat, mutuam hane. te Ilolamim communicationem non obscure evincit. , Ut vero hic adeps in suis loculis secernatur, natura simplicem ingreditur viam; non glandulae hunc succum Praeparant, quemadmodum multi volueruut, nec singulares ductus secretorii eum deponunt; sed aridiriae ipsae ultimis suis finibus in cellulas intrant, & sub circulationis in tu adipem effundunt. Injectiones hanc viam manifestam reddunt, nam quaelibet sere materies in arterias injecta, undique per totam canalis longitudinem, per laterales ramulos exit, & in textu celluloso deponitur; ipse adeps calidus injectus facillime hanc viam percurrit,& naturale iter ad cellulas opum. Ostenditi In strangulatorum cad veribus ipsum sanguinem In cellulas exiise Anatomici saepe vid runti Brevis haec via per arterias, maxime edam cum pigra adipis natura convenit; & cum cita saginatione, quam saepe in animalibus observamus: Hortulanae enim uno die pinguescunt, & alaudae mae diu macilentae noctu pinguissimae inveniuntur; In pueris amissa per morbos rotunda cutis mollides celerrime etiam reparatur. Nec adeps tanta indiget praeparatione, nam succus vi sus in plantis jam antea paratus, cum cibis in corpus pervenit; la chylo butyraeea materies conspicua jam oberrat, & nil preter simplicem a ianguine secreti Bem requirere videtur, ,--- Ad pinguedinem colligendam tramquillus sanguinis motus & Iaxa cellulasa, quae facile se distendi sinit, imprimis requiritur; Hinc phlegmauci, qui nec Iaboribus, nee Curis Corpus larigant, prae caeteris obesi deprehenduntur; sic infantes pri-

utis secius suae annis incurii adhuc, & per longum temporis spatium

38쪽

somno dediti, facillime in laxa cellitiosa adipis copiam colligunti Ubi

vero motus muscularum jam augetur, & nimiae exercitationes tramquillum sanguis fimum turbant, maxima pars pinguedinis iterum et vinitur; qui starus per totam fere juventutem durat; sub finem incrementi in puellis, quibus laxius plerumque temperamentum est, in mammis praeserum jam magnae pinguedinis glebae colliguntur. Vuxi circa quadragesimum aetatis annum, impetuosis affectibus fractis, motuque sanguinis tranquilliore reddito, pro gracili plerumque quadratam figuram acquirunti- Non aeque in omnibus partibus distributus est adeps, quaedam sere absque eo sunt, ut cerebrum &eerebellum, maxime iis corporis locis videtur abesse, ubi comPressionis periculum est, ut in pulmone, eerebro, medulla spinali, aut ubi necessarium sensus acumen diminueret, ut in penis do clitor, dis glande. Mundat inter integumenta, circa & infra musculos gramdiores, ut pec alas, abdominabiles, gluteos. In sexu sequiori glebae pinguedinis glandulis circumpositae pulcerrima mammarum hemispha,

Ea iaciunta Cinctas saccis adeps tendinibus passim subjicitur, de advolas manuum plantasque pedum magnae glabae fibris strictae, ne I Co cedant, inveniuntur; circa renes magna copia durioris adipis comtinetur, de in genere omnes sere severa inter musculos hic succus r pleti Quae quidem adipis copia in senio iterum diminuitur, tandemque evanestit; cellulosa, antea laxa, nunc contrahitur, duraque eo'ssit, ut in fila demum abeat, dc nil praeter gelatinam quandam admi tati -- -- Quam cita vero adipis fit secretio, tam cita etiam a venis

cellulas ejus intrantibus fit resorptio. Naudae quae noctu pinguedine

E a tume

39쪽

tumebant, interdiu macilantae inveniuntur, piger Bradipus ab arbore in arborem repens, postquam pinguis descenderat, in sceleti sor-tnam Contabescit; nimius nempe attritus motu Π culari productus adipem insign ter consumit, haud secus calor & motus sebrilis em clant; ad acria involvenda natura hoc succo in morbis indigere vid tur, ut activa talis resorptio per venas sepe fiat. - Hic autem adeps per totum corpus diffusus, & inter universales succos merito numeramdus , dum recens est mollissimam & oleosam habet naturam, & naribus& linguae nullum acrimoniae sensum offert; magnam demulcendi & Ιωhricandi vim possidet; hinc adeo in corpore est necessarius: nam blam ditie sua partes mulcet, easque ad motum aptas reddit, frictiones minuit, & ne exsiccentur, praevenit; mollis & labrica viscerum substantia pinguis omenti sotu & unctione servatur. Adeps acre frigus arcet,& effectus aeris noxios avertit; cum caveas inter partes replet, gratam torositatem, cutemque albo colore pellucentem iacit, quo mmul ad pulcritudinem quam maxime consere: Pinguedine consumta

corpus tristissimam formam & scelati quasi speciem induit, quem frutum elegantissime depinxit o v ID. Metam. VIII, W. 8o4. seqq.is Hirtus erra erinis, eama Iumina, Pavor in ore,' o Latra ineana situ, scabri rubigine dentes is Dura eutis, per quam spectari viscera possent. - sa sub inmmis exsabant arida lumbis,

is Ventris eraι pro ventre Deus: pendere putaresis Pectus, ρο a Dinor tamu ori erate teneri.

H Auxeras articulos macies, genuumque tumeb

is Orbis, re immodico prodibant tubere taIi. VTandem partes inter se concrescunt, musculi cum cute, cum G, bus

40쪽

hus Se inter se, omnisque sic motus voluntarius perit. Adipo omenti consumto intestina coalescunt inter se, friget corpus, & macilenti miserrime se habent. Adeps in moderato Digore concrescit, liquescit calare, sed non omnis eodem calaris gradu, bona Pinguedo humana ad grad. 64. lam est: si hunc gradum caloris cum calore humano comparamus, licet concludere pinguedinem in homine secundum naturam fluere. R minantia, quae sol O gramine vivunt in genere firmiorem & minoris liquescentiae adipem habent , bovis sebum ad gr. Ho, cervi ad gr. II 6, leporis ad gr. Iao, ovis ad gr. Igo caloris tantummodo Iuquescit. Balaenarum genus, imprimis grandsorum, ingenaem olei cmpiam per cellulas cranii dissuam habent, quod inepto nomine spedimatis ceu notum est. In phoca quae Leo marinus appellatur, adipem undarum instar, dum animal corpus agitat, illustris ΑΗso Nus vidit,& in Itinerario suo notavit. In laetu humano alveoli textus eellulosi primo marinam continent, se m tenuimus humores in grumulos se.

Omuntur, & deinde globorum sorma aptaret pinguedo; durior immen & magis Diabilis, quam in adulus.-Pinguedo aquis invehitur &sere A pane levior est. Nullam elassicitatem habet, & corpora se

liter cohaerere facit, dummodo non sint aquea. - Si hune suceum ad experimenta chemica adhibere velimus, sedula curandum est, ut purus a vasculis, a nervis & membranulis, quae eum includunt, habeatur, ne in experiundo decipiamur. Ante omnia ergo ex aqua decoquaqtur & percoetur oportet. Talis pinguedo sincera valde constans est, nee putredini obnoxia, quam etiam aliis corporibus. circumfusa opi,

SEARCH

MENU NAVIGATION