Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

tia) atque illa respondisset, perditionem meam se plangere,iussisse illum,qub secura esset,atque admonuisse,ut attenderet de

videret; ubi esset illa,ibi este & me. Quod illa ubi attendit, vidit me iuxta se in Cadem regula stantem. Vnde hoc, nisi quia

erant aures tuae ad cor eius 32. O tu bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, amquam solum cures; & sic omnes, tamquam singulos. Vnde iijud etiam,quod ciam mihi narras. set ipsum visum,& ego ad id trahere conarer, ut illa se potius noli desecraret futuram esse qxiod eram,continubune aliqua haesi- ratione, Non, inquit; non enim mihi dictum est,Vbi ille, ibi &tu;sed ,Vbi tu,ibi&ille. Confitcor tibi Domine recordationem meam, quantum recolo quod saepe non tacui amplisis me isto per matrem vigilantem responso tuo,qubd tam vicina intem pretationis falsitate turbata non est;& tam cito vidit quod videndum fuit quod ego certe antequam dixisset non videram) cta iam tum commotum fuisse quam ipso somnio, quo seminae piae gaudium tanto post futurum,ad consolationem tunc praesciatis

102쪽

sentis solicitudinis,tanto ante prςdictu est. 3. Nam nouem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo prosundi ac tenebris falsitatis,cum saepe surgere conarer,&grauius alliderer, volutatus sitim : cum tamen illa vidua casta, pia & sobria, quales amas,tam quidem spe alacrior,sed fletu &gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me pla gere ad te. Et intrabant in conspeel una tuum preces eius,& me tamen dimittebas adhuc volui & inuolui illa caligine.

'ale re tonsium mater Augstim accepit a quodam Episcopo de ipsius conuersione. i. T dedisti alterum responsum int rim, quod recolo. Nam & multa praetereo,propter quod propero ad ea quae me magis urgent confiteri tibi, & multa non memini. Dedisti ergo alterum, per sacerdotem tuum quemdam Episcopum, nutritum in Ecclesia & exercitatum in libris tuis. Quem cum illa femina rogas.set, ut dignaretur mecum colloqTi, & rc-

103쪽

86 CONFESS. D. AUGUSTINI LIB. III.

fellere errores meos, & dedocere me mala,

ac docere bona s faciebat enim hoc,siqtios sorte idoneos inuenisset in noluit ille, prudenter sane,quantum sensi postea. Respondit enim me adhuc esse indocilem,eb qu0d inflatus essem nouitate haeresis illius, Mnonnullis quaestiunculis iam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicauerat

ei. Sed sine inquit illum ibi; tantum roga pro eo Dominum; ipse legendo reperiet, quis ille sit error & quanta impietas.

1. Simul etiam narrauit, se quoque paruulum a seducta matre sua datum fuisse Manichaeis,&omnes pς ne non legisse tantlim,verum etiam scriptitasse libros eorum;

sibique apparuisse, nullo contra disputante&conuincente,quam esset illa secta sugienda; itaque fugisse. Quaecum ille dixisset,

atque illa itollet acquiescere, sed instaret magis deprecando, & ubertim stendo, ut me videret, & mecum dissereret; ille iam sub stomachans taedio,Vade inquit a me, ita uiuas : fieri enim non potest, ut filius istarum lacrymarum pereat. Quod illa ita se accepisse inter colloquia sua mecum saepe recordabatur,ac si de caelo sonuisset.

104쪽

DIVI AURELII

CONFESSIONUM

aeuamdiu oe quomodo alios seduxerit.

E R idem tempus annorum nouem, ab undevicesimo anno aetatis meae,usque ad duo

detricesimum, seducebamur& seducebamus, falsi atque fallentes invarijs cupiditatibus, & palam per doctrinas quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis: hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani,ac popularis gloriae sectantes inanitatem , usque ad theatricos plausus. & contentiosa ' certamina, '&agonem coronarum feminearurn,&lp ctaculorum nugas, & intemperantiam libidinum. Illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis qui appellan-F tur

105쪽

s8 CONFEssIONvMtur electi , afferremus escas, da quibus nobis ih ossicina aqualiculi sui fabricarent sagelos &deos per quos liberaremur;& sectabar ista atque faciebam cum amiciemeis, per me ac mecum deceptis. 2. Irrideant me arrogantes, S nondum salubritet prostrati & elisi a te Deus meus: ego tamen confiteor tibi dedecora mea in laude tua.Sine me obsecro, & da mihi circuire prssenti memoria praeteritos circumitui erroris mei, & immolare tibi hostiam iubilationis. Quid enim ego sum mihi sine te,nisi dux in praeceps Z Aut quid sum cum mihi bene est, nisi sugens laetuum, aut fruens te cibo qui non corrumpitur3 Et quis homo est quilibet homo, cum sit homo 3 Sed irrideant nos fortes &potentes,nos autem infirmi & inopes confiteamur tibi.

Rhetoricam docet:-Arullicem, qui mi Toriam promittebat, contemnit. 1. T OCEBAM illis in annis artem rhe- .: storicam & victoriosam loquacitatam victus cupiditate vendebam. Malebam

106쪽

bam tamen, Domine tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni: de eos sine dolo docebam dolos; non quibus

contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. Et tu Deus

vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, & in multo fumo scintillantem fidem

meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus vanitatem,& quaerentibus mendacium , socius eorum. In illis annis unam habebam, non eo quod legitimum vocatur coniugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor inops prudentiae: sed unam tamen, ei quoque seruans thori fidem; in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter coniugalis placiti modum, quod foederatum esset generandi

gratia, & pactum libidinosi amoris, ubi

proles etiam contra votum nascitur,

quamuis id in nata cogat se diligi.2. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem Aruspicem, quid ei dare mercedis vellem ut vincerem; me autem foeda illa sacramenta detestatum de abominatum respondisse, Nec si coro.

107쪽

na illa effet immortaliter aurea, muscam pro victoria mea necari sinerem. Necaturus enim erat ille in sacrificijs suis animantia,& illis honoribus inuitaturus mihi se fragatura daemonia videbatur. Sed hoc otioque malum non ex tua castitate repudiaui, Deus cordis mei: non enim amare te noueram, qui nisi fulgores corpore cogitare non noueram. Talibus enim sigmentis suspirans anima, nne sernicatur

abs te, & fidit in falsis, & pascit ventos 3 Sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. rid est euim aliud ventos pascere,quam ipsis pascere;hoc est errando eis esse voluptati atque derisui3

CAPUT II L

prologia deditus sine medicinae remum

perito reuocatur.

i. T DEo illos Planetarios, quos Malli maticos vocant, plane consistere non desistebam,quὀd quasi eis nullum esset sacrificium, & nullae preces ad aliquem spiritum ob diuinationem dirigerentur:quod

tamen

108쪽

tamen Christiana & vera pietas cons quenter repellit & damnat. Boniim est enim confiteri tibi Domine, & dicere, Mi- riserere mei, cura animam meam, quoniam

peccaui tibi. Neque ad licentiam peccandi abuti induloentia tua, sed meminisse D minicae vocis, Ecce sanus factus es, iam ue, noli peccare, ne quid tibi deterius cont&gat. Qil in totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt, De caelo tibi est ineuitabilis causa peccandi ; & Venus hoc fecit, aut Saturnus, aut Mars: scilicet ut homo sine culpa sit caro & sanguis &superba putredos culpandus sit autem caeli ac siderum creator & ordinator. Et quis est hic, nisi Deus noster , s lauitas & origo

iustitiae, qui reddes unicuique secundum Mai. 16, opera eius, & cor contritum & humilia--j., tum non spernis I. 2. Erat eo tempore vir sagax, medicinae

artis peritissimus,atque in ea nobilissimus; qui proconsul, ὸ manu sua coronam illam

agonistica imposuerat non sano capiti meo,sed non ut medicus. Nam illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humili- iis . . g. bus autem das gratiam. Numquid tamen etiam

109쪽

etiam per illlam senem defitisti mihi, aut destitisti mederi animae meae λ aia enim

faetus ei eram familiarior,& eius sermonibus serant enim siue verborum cultu vivacitate sententiarum iucundi & graues assiduus & fixus inhaerebam; ubi cognouit ex colloquio meo, libris genethliacorum esse ivst deditum, benigne & patenae monuit Ut eos abij cerem, neque curam & operam rebus utilibus necessariam illi vanitati frustra impenderem; dicens ita se illa didicissise, ut victui suo eius professionem primis annis aetatis suae deferre voluisset, qua vi-ram degeret, etsi Hippocratem intellexis.set, & illas utique litteras potuisset intelligere; & tamen Don ob aliam causam se postea illis relictis Medicinam assecututa,

nisi quod eas falsissimas comperisset, &nollet vir grauis decipiendis hominibus

Victum qu aetere. At tu, inquit, quo te in homiuibus sustentes, Rhetoricam tenes; hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris ; quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam persecte discere claboraui,quam ex ea sola vivere volui.

110쪽

3. A quo ego cum quaesissem,quae ergo causa faceret ut multa inde vera pronunciarentur ; respondit ille ut potuit, vim sertis hoc facere in rerum natura Usquequaque diffusam. Si enim de paginis Poetae cuiuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum sorte quis consuluit, mirabiliter consenus negoiso saepe versus exiret;mirandum non esse dicebat, si ex anima

humana, superiore aliquo in f inctu, n sciente quid in se fieret, non arte sed sorte senaret aliquid, quod interrogantis rebus factisque concineret.Et hoc quidem ab il

lo vel per illum procurasti mihi, & quid

ipse postea per meipsum quaererem,in memoria mea delineasti.Tunc aute nec ipse, nec charissimus meus Nebridius, adolescens valde bonus & valdὸ cautus,irridens totum illud diuinationi. genus, persiladere mihi potuerunt ut haec abij cerem; qu niam me amplius ipsorum auctorum mouebat auctoritas; & nullum certum quale quaerebam documentum adhuc inueneram,quo mihi sine ambiguitate appareret; quae ab cis consultis vera dicerentur, forte vel serte,non arte inspectora siderum dici. CA-

SEARCH

MENU NAVIGATION