장음표시 사용
121쪽
ro CONFESSIONvM secit caelum & terram, implet ea, quia implendo eae fecit ea λ Te nemo amittit,
nisi qui dimittit. Et qui dimittit, quo it' aut quo fugit, nisi a te placido ad te ira- Vbi non inuenit legem tuam in. r.a,. i , poena suaὶ Et lex tua Veritas, & Veritas tu.
Omnu pulchritudo ex Deo est, qui in omnibus Ludan . i. I 4 ε V s virtutum conuerte nos, &si s ostende faciem tuam, & fatui eriamus. Nam quaquauersum se verterit ani- ilia hominis, ad dolores figitur alibi praeterquam in te; tametsi figitur in pulchris extra te, & extra se. Quae tamen nulla essent, nisi essent abs te, quae oriuntur & o eidunt ; & oriendo quasi esse incipiunt,&crestunt ut perficiantur, & perfectanescunt & intereunt: etenim omnia sen scunt & omnia intereunt.Ergo cum oriuntur tendunt esse, quo magis celeriter crescunt ut sint, eo magis festinant et non sint. Sic est modus eorum. Tantum dedisti eis, quia partes sinat Ierum, quae non sunt
122쪽
sunt omnes simul; sed decedendo ac succc-dendo agunt omnes uniuersum, cuiuS pa tes sunt.Ecce sic peragitur & sermo noster per signa sonantia: non enim erit totus sermo , si unum verbum non decedat cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud. r. Laudet te ex illis anima mea, Deus creator omnium ;sed non eis infigatur glutine amoris per sensus corporis. Eunt enim Quo ibant ut non sint, & conscindunt eam
desiderijs pestilentiosis: quoniam ipsa esse
vult, & requiescere amat in eis quae amat. In illis autem non est v bi; quia non stant: fugiunt. & quis ea sequitur sensu carnis, aut quis ea comprehendit, vel cum praesto sunt 3 Tardus est enim sensus carnis, quo
niam sensus carnis est, & ipse est modus eius. Suffcit ad ali id, ad quod factus est; ad illud autem non suffcit, ut teneat transcurrentia ab initio debito usque ad finem debitum. In verbo enim tuo. per quod creantur, ibi audiunt, hinc & hucusque.
123쪽
Omnia creata fiunt mutabilia in se, is Deo flabilia.
i. N TOLI esse vana anima mea,& o, surdescere in aure cordis, tumultu vanitatis tuae. Audi & tu erbum ipsum clamat ut redeas:& ibi est locus qui tis imperturbabilis , ubi non deseritur Minor, si ipse non deserat. Ecce illa discedunt ut alia succedant, & omnibus suis partibus constet infima uniuersitas. Numquid ego aliquo discedo,ait Verbum DeiZIbi fge mansionem tuam : ibi commenda quidquid inde habes anima mea, saltem fatigata fallacijs. Veritati commenda quidquid tibi est: a veritate, & non perdes allia quid; & restorescen putrida tua, & sanabuntur omnes languores tui, & fluxa tua reformabuntur, & renovabuntur & comstringentur ad te; & non te deponent quo. a stabunt tecum , & pe manebunt ad semper stantem ac permanentem Deum.
v Vt quid peruersa sequeris carnem
124쪽
tuam λ Ipsa te sequatur conuersa. idquid per illam sentis,in parte est: & ignoras totum , cuius hae partes sunt, & delectat te tamen . Sed si ad totum comprehendendum esset idoneus sensus carniS tuae; ac non & ipse in parte uniuerfi accepisset pro poena tua iustiun modum , velles ut transiret quidquid existit in praesenii, Vt magis tibi omnia placerent. Nam & quod loquimur, per eumdem sensum carnis audis ; & non vis utique stare syllabas, sed
transvolare ut aliae veniant, & totum audias. Ita semper sunt omnia quibus unum
aliquid constat, & non simul sunt omnia ea quibus constat. Plus delectant omnia quam Ragula, si possint sentiri omnia. Sed longe his melior qui fecit omnia; & ipse est Deus noster; & non discedit, quia nec succeditur ei, Si placent corpora, Deum ex illis lauda, &in
artificem eorum retorque amorem s ne in
his quae tibi placent tu ei displiceas
125쪽
Amor non improbatur, moaeo in his quae
I. I placent animae, in Deo amentur: quia & ipsae mutabiles sunt,& in illo nxae stabiliuntur; alioquin irent , & perirent. In illo ergo amentur : & rape ad . eum tecum quas potes, & dic eis, Hunc amemus, hunc amemus: ipse fecit haec, de non est longe.Non enim fecit atque abijt, sed ex illo in illo sunt.. Ecce, ubi est, ubi sapit veritas. Intimus cordi est, sed cor errauit ab eo. Redite praeuaricatores ad cor,& inhaerete illi qui fecit vos. State cum eo,
de stabitis. Requiescite in eo,& quieti eritis. Quo itis in aspera ξ quo itis Z Bonum quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est 3c suave. Sed ama- rum erit iuste, quia iniuste amatur dest
to illo, quidquid ab illo est. δ vobis adhuc de adhuc ambularc vias vissiciles & laboriosas ' Non est requies ubi quaeritis eam. Quaerite quod quaeritis, sed ibi non est ubi quaeritis. Be
126쪽
iam vitam quaeritis in regione mortis: non est illic. Quomodo enim beata vita, ubi nec vitaὶ Et descendit huc ipsa vita nostra,& tulit mortem nostram, & occidit eam de abundantia vitae suae: & tonuit clamans , Ut redeamus hinc ad eum in illud secretum,unde processit ad nos, veniens in ipsum primum virginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatMa caro mortalis, ne semper esset mortalis ; & inde velut sponsus procedens de thalamo sito, exultauit ut gigas ad currendam viam. Non enim tardavit, sed cucurrit, clamans dictis, factis, morte, vita, descensu, ascensu: clamans, Vt Iedeamus ad eum. Et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor, & inuenia
3. Abscessit enim , & ecce hic est. Noluit nobiscum diu esse,& non reliquit nos. Illuc enim abscessit, unde numquam recessit, quia mundus per eum factus est: & in hoc mundo erat ,& venit in hunc mundum peccatores salvos facere ; cui confitetur anima mea, ut sanet eam, quia pecca- Τ
uit illi. Filij hominum, usquequis graues cordeὶ Numquid & post descensum vitae
127쪽
non vultis ascendere &vivere ' Sed quὁ ascendistis quando in alto esti &posuistis in caelum os vestruini Descendite ut ascendatis, & ascendatis ad Deum. Cecidistis enim ascendendo contra eum. c eis ista, ut plorent in convalle plorationis, & sic. eos rape tecum ad Deum: quia de spiriam eius haec dicis eis, si dicis ardens igne charitatis.
cimor C de proueniat. i. UTAEC tunc non noueram, & am
Ibam pulchra inferiora,& ibam in
profundum,&dicebam amicis meis,Num
amamus aliquid,nisi pulchrum Z Quid est ergo pulchrum Z &quid est pulchritudo3
Quid est quod nos allicit & conciliat rebus quas amamus 3 Nisi enim esset in eis decus & species,nullo modo nos ad se in uerent. Etenim animaduertebam & vid bam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum,& ideo pulchrum: aliud autem quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur alicui ; sicut pars corporis ad uniuersum
128쪽
sum suum, aut calceamentum ad pedem,& similia. Et ista consideratio scaturivit in animo meo ex intimo corde meo; & scripsi libros de Pulchro & Apto, puto duos aut tres. tu scis Deus: nam excidit mihi non enim habemus eos, sed aberrauerunt a nobis, nescio quomodo. CAPUT XIV.
v I Dest autem quod me mouit α DomineDeus meus,ut ad ' Iche '-merium Romanae urbis oratorem scriberem illos libros, quem non noueram facie, sed amaueram hominem ex doctrinae fama quae illi clara erat, & quaedam verba eius audieram, & placuerant mihi3 Sed magis quia placebant alijs, . & efferebant eum laudibus, stupentes quod ex homine Syro, docto prici Graecae facundiae, pὀst in La ' . tina etiam doctor mirabilis extitisset, dei 'esset scientissimus rerum ad studium sapientiae pertinentium,mihi placebat. Laudatur homo, & amatur absens. Vtrui nam ab ore laudantis intrat in cor audientis
129쪽
tis amor illeὶ Absit. Sed ex atriante alio accenditur alius. Hinc enim amatsar qui lata datur, dum non fallaci corde laudatori; praedicari creditur, id est,cum amans eum laudat. Sic enim tunc amabam homines ex hominum iudicio: non enim ex tuo Deus meus, in quo nemo fallitur. Sed tamen cur non sicut auriga nobilis, sicut v
nator studijs popularibus diffamatus, sed
longe aliter & grauiter, de ita quemadmodum & me laudari vellem 2. Non autem vellem ita laudari & mari me ut histriones, quamquam eos Mipse laudarem & amarem ; sta eligens la tere quam ita notus esse; & vel haberi o dio, quam sie amari. Vbi distribuuntur
ista pondera variorum & diuersorum amorum in anima unaZQuid est quod amo in alio, quod rursus nisi odissem, non a me detestarer & repellerem, cum sit uterque nostrum homoὶ Non enim, sicut equus' bonus amatu a ab eo qui nollet hoc esse etiam h posseKhuc & de histrione dicendum
est, qui naturae nostrae socius est. Ergone
amo in homine quod odi esse, clim sitii homoZGrande prolandum est ipse homo;
130쪽
D. AUGUSTINI LIB. Iv. meuius etiam capillos tu Domine numera
tos habes, & non minuuntur in te: & t inen capilli eius magis numerabiles sunt, quam affectus eius de motus cordis eius. 3. At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam , ut vellem me esse talem : dc errabam typho, & circumferebar omni' vento, & nimis occulte gubemabar abs te. se unde scio, unde certus confiteor
tibi, quod illum in amore laudantium maSis amaueram, quam in rebus ipsis de quibus laudabatur3Quia si nou laudatum
vituperarent eum iidem ipsi,& vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eum, & non excitarer. Et Certe res non aliae serent, nec homo ipse alius, sed tantummodo assectus alius nar- .rantium. Ecce ubi iacet anima infrina, nondum haerens soliditati veritatis. Sicut aurae linguarum flauerint a pectoribus opinantium, ita fertur & vertitur, torquetur ac retorquetur, & obnubilatur ei lumen, & non cernitur veritas: de ecce est ante nos. Et magnum quiddam mihi erat,
si sermo meus de studia mea illi viro innotescerent: quae si probaret , flagrarem H magis;