Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

74 CONFESsIONVM 2. Et non noueram Deum esse spiritum, non cui membra essent per longum& latum,nec cui esse moles esset;quia mΟ-les in parte minor est quam in toto suo,d si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita quam p& infinitum:& non est tota ubique, sicut spiritus, sicut Deus. Et quid in nobis esset, secundum quod essemus similes Deo ; & si recte in Scripturis diceremur ad imaginem Dei,

prorsus ignorabam. Et non noueram iustitiam veram interiorem, non ex consilCtudine iudicantem , sed ex lege rectissima Dei omnipotentis , qua formarentiar mores regionum & dierum pro regionibus& diebus: cum ipsa ubique ac sem per esset, non alibi alia, nec ahas aliter: secundum

quam iusti essent Abraham , & Isaac, &Iacob, & Moyses, & David, & illi omnes laudati ore Dei: sed eos ab imperitis

iudicari iniquos, iudicantibus ex humano die, & uniuersos mores humani generis ex parte moris sui metientibus: tamquam si quis nescius in armamentis quid cuique membro accommodatum sit , ocrea velit caput contegi, de galea calceari, & murmuret,

92쪽

D. A v G v s Τ Ι N I L I B. I I I. Tymuret, quod non apte conueniat: aut in

uno die indicto a pomeridianis horis iustitio, quisquam stomachetur non sibi concedi quid venale proponere, quia mane concesssum est : aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam semuo , quod facere non sinatur qui pocula

mulistrat; aut aliquid post praesepia fieri,

quod ante mensam prohibeatur; & indignetur,cum sit unum habitaculum & una familia, non ubique atque omnibus idciri tribui.

3. Sic sunt isti, qui indignantur, cum audierint illo s culo licuisse iustis aliquid quod isto non licet iustis,& quia illis aliud praecepit Deus, istis aliud pro temporalious causis, cum eidem iustitiae utrique seruierint: chm in uno homine,& in uno die,

de in unis aedibus videant aliud alij memiabro congruere,& aliud iam dudum licui Lse, de post horam non licere; quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuste vetetur & vindicetur. Numquid iustitia varia est & mutabilis λ Sed tempora, quibus praesidet, non pariter eun tempora enim sunt. Homines autem, quorum

93쪽

76 CONFEssr oesu, vita super terram breuis est, quia sensu non valent causas contexere taculorum priorum, aliarumque gentium, quas experti non sunt, cum his quas experti sunt; in uno autem corpore vel die vel domo facile possunt videre quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personiisve congruat: in illis offenduntur; his

seruiunt. l4. Haec ego tunc nesciebam,& non ad- uertebam; & feriebant undique ista ocu- llos meos, & non videbam. Et cantabam carmina, & non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro, aliter atque aliter, & in uno aliquo versu non omnibus locis eumdem pedem. Et ars ipsa qua canebam non habebat aliud alibi, sed omnia simul. Et non intuebar iustitiam, cui seruirent boni de sania i homines , longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecepit Deus, & nulla ex parte variari; & ta- men varijs temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. Et reprehendebam caecus pios patres,

non solum sicut Deus iuberet atque inspiraret

94쪽

D. AUGUSTINI LIB. III. 77raret utentes praesentibus, Verum quoque sicut Deus reuelaret futura praenuntiante

CAPUT VIII. gitis quamquomodo punienda. v MQVID aliquando aut alicubi 'iniustam est diligere Deum ex

toto corde, ex tota anima, ex ὀota mente;

& diligere proximum tamquam seipsum Itaque flagitia quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda si int, qualiaSodomitarum fuerunt. Gm. ry, Quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu Diuina lege tenerentur:quae non sic secit homines, ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa secietas quae cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura, cuius ille auctor est, libidinis peruersitate polluitur. QSae autem contra Dist. s. mores hominum sunt flagitia,pro morum 2 rdiuersitate vitanda sunt; ut pactum inter de ciuitatis auigentis consuetudine vel lege firmatum, nulla ciuis aut peregrini libidine violetur. Turpis enim Omnis pars est, suo uniuerso non congruens.

a. Cum

95쪽

8 CONFEsSIONUM 42. Cum autem Deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet e

si numquam ibi factum est , faciendum est; & si omissum, instaurandum; & si institutum non erat, instituendum est. Si enim Rehi licet in ciuitate cui regnat iubere aliquid, quod neque ante illum quis 'quam nec ipse umquam insierat, & non

contra societatem ciuitatis eius obtemperatur, imo contra societatem non obtem-

Peratiri generale quippe pactum est secietatis human obedire Regibus suis quanto magis Deo regnatori uniuersae creaturae

suae, ad ea quae iusserit sine dubitatione seruiendum estΘSicut enim in potestatibus secietatis humanae maior potestas minori ad obediendum praeponitur, ita Deus Omnibus. Item ii facinoribus, ubi libido est nocendi, siue per contumeliam, siue per iniuriam: & utrumque, vel ulciscendi caussa, sicut inimico inimicus: vel adipiscendi alicuius extra commodi, sicut latro viatori: vel euitandi mali, sicut ei qui timetur: velis idendo, sicut feliciori missrior, aut in aliquo prosperatus, ei quem sibi aequari timet, aut aequalem dolet: vel

sola

96쪽

D. AUGUSTINI LIB. III. 79

sola voluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum , aut irrisores. , aut illusores quorumlibet. Haec sunt capita iniquitatis,

quae pullulant principandi de spectandi de

sentiendi libidine, aut una, aut duabuS ea-' Ium, aut simul omnibys. Et vivitur male . aduersus tria & septem, psalterium decem si, chordarum, decalogum tuum, Deus altis-- ,

sinae & dulcissime. 3. Sed quae flagitia in te, qui non corrumperis ξ Aut quae aduersus te facinora, cui noceri non potest Z Sed hoc vindicas, quod in se homines perpetrant: quia etiam cum in te peccant,impie faciunt in animas suas, & mentitur iniquitas sibi; siue cor-

Iumpendo aut peruertendo naturam suam, quam tu fecisti &.ordinasti;vel immoderate utendo concessis rebus; vel in non conoessa flagrando in eum usum qui est contra naturam; aut rei tenentur, Mai mo & verbis tauientes aduersus te, & aduersus stimulum calcitrantes: aut cum dicruptis limitibus humanae secietatis,laetantur audaces priuatis conciliationibus aut

diremptionibus,prout quidque delectau risi gut offenderit.

97쪽

. Et ea fiunt, cum tu derelinqueris 'sons vitae, qui es unus & verus creator & lrector uniuersitatis: & priuata superbia diligitur in parte unum falsum. Itaque pietate humili reditur in te, & purgas nosa consuetudine mola, & propitius es peccatis confitentium, & exaudis gemitus compeditorum, & solvis a vinculis quae nobis fecimus; si iam non erigamus aduersus te cornua falsis libertatis, auaritia plus habendi,& damno totum amittendi, amplius amando proprium nostrum,

quam te omnium bonum. .

' Discrimen inter peccata, in inter Dei iudicium di hominum.1. E D inter flagitia & facinora & tam multas iniquitates sunt peccata proficientium, quae a bene iudicantibus Scvituperantur ex regula perfectionis,& la dantur spe frugis , sicut herba segetis. Et sunt quaedam similia vel flagitio vel facinori, & non sunt peccata: quia nec te of-sendunt Dominum Deum nostrum, nec

seciale

98쪽

D. A V G v S T. INiD LIBOI II. 8iseciale consortium ; cum conciliantur ali- qua in usum vitae congrua tempori, & incertum est an libidine habendi; aut puniuntur corrigendi studio potestate ordia nata , & incertum est an libidine noc 'di. Multa itaque facta quae hominibus improbanda viderentur, testimonio tuo approbata sunt: Mi alta laudata ab hominibus, te teste damnantur : ciam saepὰ se aliter habet species facti, & aliter facientiis animus, atque articulus occulti temporis.

E. Cum vero iii aliquid repente inusitatum & improuisum inperas, etiamsi hoc aliquando Vetuist1 squamuis causam imperij tui pro tempore occultes, &quamuis contra pactum sit aliquorum

hominum societati i quis dubitat esse faciendum, quandὰ ea Husta est sicietas hominum quae seruit tibi3 Sed beati quite imperasse scirint. Fiunt eniim omnia a seruientibus tibi' vel ad exhibendum quod ad praesens optus est: ves ad futura

99쪽

irrisione Manichaeorum.

r.I T AEC ego nosciens irridebam illos 2 seruos & prophetas tuoS. Et quid agebam cum irridebam eos, nisi

ut irriderer abs te, sensim atque paulatim perductus ad eas: nugas, ut crederem si- cum plorare cum decerpitur, & matrem

cius arborem lacrymis lacteis ὶ Qtram tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno sane non suo scelere decerptam, misceret visceribus, & anhelaret de illa Angelos,imis vero particulas Dei gemendo in oratione atque ructando; quae particulae summi & veri Dei ligatae suissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac ventre soluerentur. Et credidi miser magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae, quam hominibus propter quos nascerenxur. Si quis enim esuriens pet rei qui Manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella videretur, si ei daretur. CA-

100쪽

D. AUGUSTINI LIB. III. 83

Somnium matris de filio. i. T misisti manum tuam ex alto, & de hac profunda caligine eruisti animam meam, cum pro me fleret ad te mater mea fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. Videbat enim illa mortem meam ex fide & spiritu quem ex te habebat, de exaudisti eam Domine. Exaudisti eam, nec despexisti lacrymas eius, cum profluentes rigarent terram sub oculis eius in omni loco orationis eius, &e audisti eam . Nam unde illud semnium,

quo eam conselatus es,ut uiuere mesecum crederet, & habere secum eamdem mensam in domo, quod nolle coeperat, auem

sans&detestans blasphemias erroris meiὶ Vidit enim stantem se ita quadam regula lignea, & aduenientem ad se iuuenem splendidum, hilarem atque arridentem sibi,cum illa esset moerens & moerore confecia. Qui cum causas quςsistet ab ea moestitiae suae, quotidianarumque lacrymarum docendi,ut assolet,non discendi gra-F α tia

SEARCH

MENU NAVIGATION