Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

magis; si autem improbaret , sauciaretur cor vanum & inane soliditatis tuae. Et tamen Pulchrum illud atque Aptum, Vnde ad eum scripseram,libenter animo versabam, & ostentationem contemplationis meae nullo collaudatore mirabar.

corporalibus imaginibiu contenebratus. non potuit capere stiritualia r. ED tantae rei cardinem in arte tua nondunt videbam Omnipotens,qui facis mirabilia solus: & ibat animus meus per formas corporeas;& Pulchrum, quod per seipsum; Aptum autem, quod ad aliquid accommodatum deceret,definiebam & distinguebam , & exemplis corporeis

astruebam. Et conuerti me ad animi naturam; dc non me sinebat falsa opinio quam de spiritualibus habebam, verum cernere. Et irruebat in oculos meos ipsa vis veri; &auertebam palpitantem mentem ab inco porca re ad lineamenta, & colores, de tumentes magnitudines. Et quia non poteram ea' videre ita animo , putabam me

132쪽

D. AUGUSTINI LIB. IV. IIJ

inon posse videre animum meum. Et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate

autem odissem discordiam; in illa unitatem, in ista ouamdam diuisionem notabam. Inque illa unitate mens rationalis,&natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur: in ista vero diuisione, irrati nabilis vitae nescio quam substantiam, &naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino vita esset, & t

men abs te non esset Deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. Et tamen illam Monadem appellabam, tamquam sine ullo sexu mentem;laanc vero Dyadem, iram in facinoribus,libidinem in nagiiijs, nesciens quid loquerer.2. Non enim noueram neque didic ram, nec ullam substantiam malum esse, nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum. Sicut enim

facinora sunt, si vitiosus est ille animi moestus in quo est impetus, & se iactat insolenter ac turbide; & flagitia, si est immoderata illa animae assectio, qua carnales hauriuntur voluptates: ita errores oc. falsis opiniones vitam contaminant, si ra-H 1 tiona-

133쪽

tionalis mens ipsa vitiosa est: qualis in uae tunc erat, nesciente alio lumine illam illii strandam esse ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis. --niam tu illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, illuminabis tenebras

meas: & de plenitudine tua nos omnes acceptimus. Es enim tu lumen verum,

quod illuminatolinuem thon, inem venientem in hunc munditio 3 Mia rite non ea

transmutatio, nec momenti obumbratio.

Sed ego conabar ad te, ti repellebar abs

te, Ut saperem mortein, quoniam superbis resistis. 3. Quid autem se pertatis , quam ut as sererem mira dementia,me id esse naturaliter quod tu esΘClim enim ego essem mutabilis, 3c eo mihi manifestum esset, quod ideo utique sapietas esse cupiesram ut ex deteriore melior fierem , malebam tamen etiam te opinati mutabilem, quam me non hoc esse quod tu es. Itaque repeli basi & resistebas ventosis ceruici meae, de imaginabar sormas corporeas, & caro carnem accusabam, & spiritus ambulans nondum reuertebar ad te, & ambulando

134쪽

D. AUGUSTINI LIB. IV. MT

ambulabam in ea quae non sunt neque in te, neque in me, neque in corpore. Neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore: & dicebam paruulis fidelibus tuis ciuibus meis, a quibus nesciens exulabam. Dicebam iulis garrulus,& inepxus,Cur ergo errat anima quam iacit Deus λ Et mini nolebam

dici, Cur ergo errat Deus λ Et contendebam magis incontinutabilem tuam se stantiam coactam errare , quam meam mutabilem sponte deviasse,& paene erraro confitebar. 4. Et eram aetato annorum fortasse vigintisex aut septem, cum illa volumina scripsi, voluens apud me corporea figmenta, obstrepentia cordis mei auribus ι quas intendebam a dulcisVeritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de Pulchro &Apto, & stare cupiens & audire te,& gaudio gaudere propter vocem sponsi, & non poteram; quia vocibus erroris mei rapiebar foras,& pondere superbiae meae in ima decidebam. Non enim dabas auditui meo so, gaudium & laetitiam, aut exultabant ossa mea, quae humiliata non erant.

135쪽

' Praedicamenta per se intesimis. i. et quid mihi proderat, 'uod annos

natus ferme viginti, cum in manus meas venissent Aristotelica quaedam, quas appellant decem categorias; quarum Domine.cum eas rhetor Carthaginensis

magister meus buccis typho crepantibus commemoraret, alij qui docti habebantur, tamquam in nescio quid magnum& diuinum suspensus inhiabam Z Legi eas solus, & intellexi. Quas cum contulissem cum eis, qui se dicebant vix eas magistris eruditissimis, non loquentibus tantum, sed multa in puluere depingentibus intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potu runt, quam ego selus apud meipssem l gens cognoueram. Et satis aperte mihi via debantur loquentes de substantijs, sicuti est homo; & quae in illis essent, sicuti est figura hominis, qualis sit & statura, quot pedum sit; & cognatio, cuius frater sit, aut ubi sit constitutus; aut quando natus, aut stet, aut sedeat, aut calceatus vel armatus - sit;

136쪽

st; aut aliquid faciat, aut patiatur aliquid:& quaecumque in his nouem generibus, quoium exempli gratia quaedam posui, vel in ipso substantiae genere innumerabilia reperiuntur. 1. Quid hoc mihi proderat,quando &Οberat: cum etiam te Deus meus mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intelligere conarer, quasi & tu subiectus esses magnitudini tuae aut pulchritudini, 'tilla essent in te quasi in subiecto, sicut in

corpore: cum tua magnitudo & tua pulchritudo tu ipse sis: corpus autem non eo sit magnum & pulchrum, quo corpus est; quia & si minus magnum & minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset. Falsitas enim erat quam de te cogitabam, non veritas;& figmenta miseriae meae,non firmamenta beatitudinis tuae. Iusseras enim, & ita fiebat in me, ut terra spinas & ς ε 3,I tribulos pareret mihi, & cum labore peruenirem ad panem meum.

3. Et quid mihi proderat, quod omnes libros artium quas Liberales Vocant, tunc H nequis

137쪽

nequissimus malarum cupiditatum se

uus, per meipsum legi &, intellexi quos cumque legere potuit Et gaudebam ili eis,& nesciebam unde esset uuidquid ibi v

rum & certum esset: dorium enim habebam ad lumen ; & ad ea quae illum inanis tur, faciem: unde ipsa facies mea,qui illuminata cernebam, non illuminabatur.

dquid de arte loquendi & disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum, &

de muscis, & de numeris, sine magna di ficultate, nullo hominum tradente intellexi, scis tu Domine Deus meus, quia &celeritas intelligendi, & disputandi acumen, donum tuum est i sed non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, ad perniciem magis valebat: quia tam bonam partem substantiae meae sategi habere in potestate; & fortitudinem meam non ad te custodiebam, sed profectus sum abs te in longinquam regionem , Ut eam dissiparem in meretricias cupiditates. Nam quid mihi proderat bona res, non utenti bene Non enim sentiebam illas a rus, etiam ab studiosis de ingeniosis, dissi. cillime intelligi, nisi clim eis easdem conabar

138쪽

nabar exponere: & erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius sequeretur.

. Sed quid mihi hoc proderat, putanti. quod tu Domine Deus meus Veritas, corpus esses lucidum & immensum, ego frustum de illo corporeὶ Nimia per uersitas. Sed sic eram: nec erubesco Deus meus confiteri tibi in me misericordias tuas, & inuocare te, qui non erubui tunc .

profiteri hominibus blasphemias meas, & latrare aduersum te. Quid ergo mihi tunc proderat ingenium per illas dochrianas agile, & nullo adminiculo humani magisterij tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter & sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem Z Aut quid .

tantum oberat paruulis tuis longe tardius ingenium, cum a te longe non recederent; in in nido Ecclesiae tuae tuti plumescerent, & alas charitatis alimento sanae fidei nutrirentis. O Domine Deus noster, in vela mento alarum tuarum speremus; & pro-

rege nos, & porta nos. Tu portabis &paruulos, & usque ad canos tu portabis:

139쪽

quoniam ' firmitas nostra quando m CS, tunc est firmitas: cum autem nostra est, infirmitas est. Vivit apud te semper bonum nostrum; & quia inde aversi sumus, peruersi sumus. Revertamur iam Domine, ut non euertamur: quia vivit apud te sine ullo desectu bonum nostrum quod tu ipse es: & non timebimus ne non sit quo tedeamus, quia nos inde ruimus; nobis aftem absentibus non ruit domus nostra, aeternitas tua.

140쪽

DIVI AURELII

AUGUSTINI

CONFESSIONUM

LIBER Q INTVS.

Excitat me tem ad Deum laudandum. C C IP E factificium confessionum mearum de manu linguae meae,quam sormasti Vi 3',& excitasti, ut confiteatur& sana omnia ossa mea, & Val. 34,

dicant, Domine, quis similis tibi Z Neque enim docet te quid in se agatur, qui tibi

confitetur ; quia oculum tuum non excludit cor clausum, nec manum tuam repellit duritia hominum : sed soluis eam cum voles, aut miserans aut vindicans; & non est qui se abscondat a calore tuo. Sed laudet anima mea, ut amet te; & confiteatur tibi miserationes tuas,ut laudet te. Non . cessat nec tacet laudes tuas uniuersa crea-

SEARCH

MENU NAVIGATION