Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

334 CONFEssIONVM rerem, enodatissime expedirentur. Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum

& iucundum verbis ; & ea ipsa quae illi Q-lent dicere, multo suauius garrientem. Sed, quid ad meam sitim, pretioserum pocul rum decentissimus ministrator' Iam rebus talibus satiatae erant aures meae: nec idia mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur: nec ideo vera, quia di serta: nec ideo sapiens anima, quia vultus congruus decorum eloquium. Illi autem,qui eum mihi promittebant, non boni rerum aestimatoresi erant; & ideo illis videbatur pru-. dens & sapiens, quia delectabat eos lo

a. Sensi autem aliud genus hominum etiam veritarem habere suspectam; & ei nolle acquiescere, si compto atque uberi

sermone promeretur. Me autem iam docueras Deus meus miris & occultis modis: & propterea credo quod tu me docia ris , quoniam verum est r nec quisquam praeter te alius est doctor veri, ubicumque& undecumque claruerit. Iam ergo abs te

152쪽

eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum. Rursum, nec ideo verum, quia impolite enunciatur; nec ideo talium,quia

spleddidus sermo est: sed perinde esse sapientiam & stultitiam , icut sunt cibi utiles & inutiles: verbis autem ornatis & ii ornatiis, sicut vasis urbanis & rusticanis virosque cibos posse ministrari. Igitur aut ditas mea, qua illum tanto tempore expectaueram hominem,delectabatur quidem motu affectuque disputantis, & verbis congruentibus, atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus. 3. Delectabar autem, & cum multis, vel etiam prae multis laudabam ac efferebam: sed moleste habebam, quod in coetu audicntium non sinerer illi ingerere, &partiri cum eo curas quaestionum inArum, conserendo familiariter, & accipiendo ac reddendo sermonem. Quod ubi potui, aures eius cum familiaribus meis eo quoque tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere , & protuli quaed in quae me mouebant; expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi Grammaticae, atque eius

153쪽

ipsius usitato modo. Et quia legerat aliquas Tullianas Orationes, & paucissimos Senecae libros, & nonnulla Poetarum, de suae sectae, si qua volumina Latine atque composite conscripta erant: & quia aderat quotidiana sermocinandi exercitatio, inde suppetebat eloquium ; quod fiebat acce ptius, magisque seductorium moderamia ne ingenij,& quodam lepore naturali Jone est ut recolo, Domine Deus meus, a biter conscientiae meae t Coram te cor meum , & recordatio mea, qui me tunc gebas abdito secreto prouidentiae tuae, &inhonestos errores meos iam conuertebas ante facium meam,ut viderem,re odissem,

. Alienatur a secta damnichaeorum, I. A M posteaquam ille mihi imperil tus earum artium,quibus eum excellere putaueram, satis apparuit, desperare coepi posse eum mihi illa quae me in uebant aperire atque distatuere; quorum quidem ignarus posset veritatem tenere

pietatis, sed si Manichaeus non esset. Libri

quippe

154쪽

quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis , de Caelo & Sideribus, & Sole & Luna:quae mihi eum,quod utique cupiebam, collatis numerorum rationibus,quos alibi ego legeram,utrum potius ita eslent ut Manichaei libris continebantur, an certe vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. Quae tamen vDi consideranda & discutienda protuli, modeste sane ille, nec ausus est subire ipsam sarcinam. Noverat enim se ista non nosse, nec eum puduit confiteri. Non erat de talibus, quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere,&dicentes nihil. Iste vero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad seipsum. Non usquequaque imp ritus erat imperitb suae, & noluit se temere disputando in ea coarctari, unde nec exitus ei ullus, nec facilis esset reditus. Etiam hinc mihi amplius placuit, Pulchrior est enim temperantia confitentis animi,.

quam illa quae nosse cupiebam; &eum in omnibus 'dissicilioribus subtilioribus quaestionibus talem inuenieb1m. α Restacto itaquς studio quo intende-Is Iam

155쪽

i38 CONFESSIONvMram in Manichaei litteras,magisque desperans de ceteris eorum doctoribus, quando in multis quae me mouebant, .ita ille no- minatus apparuit;coepi cum eo pro studio eius agere vitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc iam rhetor Carthagini adolescentes docebam, & legere cum eo, siue quae ille audita desideraret, siue quae ipse tali ingenio apta existimarem. Cet Ium omnis conatus meus , quo proficere in illa secta statueram,illo homine cognito prorsus intercidit; non ut ab eis omni

no separarer, sed quasi melius quidquam

non inueniens eo,quo iam quoquo modo irrueram: contentus interim esse decreueram, nisi aliquid sorte,quod magis eligendum esset, eluceret.

3. Ita ille Faustus, qui rinultis laqueus imortis extitit, meum quo captus eram, re- . laxare iam coeperat, nec volens nec scietas. Manus enim tuae Deus meus in abdito prouidcntiae tuae non deserebant animam . meam; & de sanguine cordis matris meae, .

per lacrymas eius diebus ac nothibus prome sacrificatiatur tibi, & egisti mecum miris & odiuitis modis. Tu illud existi

156쪽

Deus meus. Nam a Domino aressus h minis dirigentur, & viam eius volet. Aut quae procuratio salutis, praeter manum tuam, reficientem quae secisti3

Proficistitur mam ontra matru

moluntatem.

i. II GISTI ergo mecum, ut mihi per T, suadereturvomam pergere;& pOtius ibi docere quod docebam Carthagini. Et hoc unde mihi persitasum sit, non praeteribo confiteri tibi: quoniam & in his altissimi tui recesses, & praesentissima in nos misericordia tua cogitanda & praedicanda est.Non ideo Romam pergere volui,quod maiores quaestus,maiorque mihi dignitas ab amicis qui hoc persuadebant promitte batur quamquam & ista ducebant animum tunc meum) sed illa erat tunc causa maxima & paene sola, quod audiebam quietius ibi studere adolescentes; & ordinatiore disciplinae coertione sedari, ne in

eius scholam quo. magistro non utuntur passim & proterve irruant ; nec eos admit-

157쪽

admitti omnino, nisi ille permiserit. 2. Contra,apud Carthaginem steda est& intemperans licentia scholasticorum. Irruinpunt impudenter, & prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. Multa iniuriosa faciunt mira .hebetudine,& punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit: hoc miseriores eos ostendens,

quo iam quasi liceat faciunt quod per

tuam aeternam legeia numquam licebit;& impune se facere arbitrantur, cum ipsa caecitate faciendi puniantur, & incomparabiliter . patiantur peiora quam faciunt. Ergo quos mores, cum studerem , meos . esse nolui, eos cum docerem cogebar perpeti alienos: & ideo placebat ire , ubi talia non fieri, omnes qRi nouerant indicabant.

νμ, i i, Verum autem tu spes mea & portio mea in terra viventium, ad mutandum terrarum locum pro salute animae mςae,& Carthagini stimulos quibus inde avellerer admouebas, & Romae illecebras quibus attraherer proponebas mihi per homines qui diligebant vitam mortuam, hinc insa- na faciςntes, inde vana pollicentes: & ad

corru

158쪽

corrigendos gressus meos utebaris occulte&. illorum & mea peruersitate. Nam & qui perturbabant otium meum, foeda rabie caeci erant; & qui inuitabant ad aliud, terram sapiebant. Ego autem, qui detestabar hic veron miseriam, illic taliam felicitatem appetebam. 3. Sed quare hinc abirem & illuc irem, tu sciebas Deus nec indicabas mihi nec matri, quae me profectum atrociter planxit, dc usque ad mare secuta est. Sed seselli

eam violenter me tenentem ut aut reu

caret, aut mecum pergeret: & finxi me amicum nolle deserere, donec vento facto nauigaret. Et mentitus sum matri, &illi matri, & euasi. Quia & hoc tu dimisisti mihi misericorditer, seruans me ab aquis maris , plenum execrandis sordibus, usque ad aquam gratiae tuae, qua me abluto siccarentur flumina maternorum lorum, quibus pro me quotidie tibi rigabat terram sub vultu suo. Et tamen rec senti sine me redire, vix persitas,ut in loco qui proximus nostrae naui erat memoria beati CIpriani, maneret ea nocte. Sed ea nocte clanculo ego prosechias sum; illa autem

159쪽

tem remansit orando & flendo. Et quid a te petebat Deus meus tantis lacrymis, nisi ut nauigare me non sineres λ Sed tu alte consulens, & exaudiens cardinem desiderij eius,non curasti quod tunc petebat, ut in me faceres quod semper Detebar. . Flauit ventus, & impleuit vela nostra, de littus stibtraxit aspectibus nostris: in quo mane illa insaniebat dolore,& querelis ac gemitu implebat aures tuas contemnentes ista; cum & me cupiditatibus meis raperes ad finiendas ipsas cupidit res, & illius carnale desiderium iusto dolorum flagello vapularet. Amabat enim

secum praesentiam meam more matrui

sed multis multo amplissi : & nesciebat quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. Nesciebat, ideo fiebat &eiulabat, atque illis cruciatibus arguebatur rea reliquiarum Hevae , cum gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. Et tamen post accusationem fallaciarum &crudelitatis meae, conuersia ruinas ad deprecandum te pro me, abiit ad solita, &ego Romam. C,

160쪽

Febri correptus periculose laborat. . i. η' Υ ecce excipior ibi flagello aegritu- bdinis corporalis,. & ibam iam ad inferos, portans omnia mala quae commiseram & in te, & in me, & in alios multa& grauia, stiper originalis peccati vinculum,quo omnes in Adam morimir. Non icnim uam mihi donaueras in Christo; i uerat ille in cruce sua inimicutias quas tecum contraxeram peccatis meis. Quomodo enim eas solueret in cruce phantasmatis, quod de illo credideramλQuain ergo falsa mihi videbatur mors

Carnis eius, tam vera erat animae meae: &quam vera erat mors carnis eius, tam falsa Vita animae meae, quae id non credebat. Et

ingrauescentibus febribus , iam ibam do peribam. Quo enim irem,si tunc hinc a irem, nisi in ignem atque tormenta digna Distis meis in veritate ordinis tui Z Et illa hoc nesciebat, & tamen pro me orabat a sens. Tu autem ubique praesens , ubi erat exaudiebas eam ; & ubi eram miserebaris mei,

SEARCH

MENU NAVIGATION