Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo pectore illius, nisi cum aliquid breuiter esset audiendum. lassistus autem illi mei otiosum eum valde cui refun- . derentur requirebant, nec umquam inu niebant. Et eum ciuidem in populo verbum veritatis recte tractantem omni die Dominico audiebam ; & magis magisque mihi confirmabatur, omnes uersutarum. calumniarum nodos, quos illi deceptores

' nostri aduersus diuinos libros innectebant, posta dissolui.

. Vbi vero etiam comperi, ad imaginem tuam hominem a te factum, a spiritualibus filijs tuis, quos de matre Catholica per gratiam regenerasti, non sic intelligi, ut humani corporis focina te terminatum crederent atque cogitarent: quamquam quomodo se haberet spiritualis sib-

stantia, ne quidem tenuiter atque in aenigmate suspicabar; tamen gaudens er bui, non me tot annos aduersus Catholicam fidem, sed contra cirnalium cogit tionum figmenta latrassαEo quippe temerarius & impius fueram, quod ea quae dotabam quaerendo discere, accusando dix

ram.

182쪽

ram. Tu enim altissime & proxime, secret tissime & praesentissime, cui membra non sunt alia maiora & alia minora,sed ubique totus es, & nusquam locorum es, non es utique forma ista corporea: tamen fecisti hominem ad imaginem tuam,& ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.

. De littera m Piritu.

I. V M ergo nescirem quomodo haec, subsisteret imago tua, pulsansque proponerem quomodo credendum ester, non insultans opponerem quasi ita creditum esset: tanto igitur acrior cura rodebat intima mea, quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tamdiu illussim & deceptum promissione certorum, puerili e rore & animosi'te tam multa incerta

quasi certa garrisse. Quod enim falsa slent, postea mihi claruit. Certum tamen erat quod incerta essent, & a me aliquando pro Gais habita fuissent, cum Catho.

licam tuam caecis contentionibus accusarem,etsi nondum compertam vera docen-

183쪽

CONFEssIONVM etem, non tamen ea docentem quae grauia ter accusabam. Itaque confundebar, &conuertebar; & gaudebam Deus meus,

quod Ecclesia unica corpus Vnici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas; neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te

Creatorem omnium in spatium loci, quamuis suminum & amplum, tamen. Vndique terminatum, membrorum humanorum figura contruderet. 2. Et gaudebam etiam, quod vetera scripta legis & prophetarum iam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea videbantur absurda,cum arguebam tamquam ita sentientes sanctos tuoS, Verum autem non ita sentiebant. Et tamquam regulam diligentissime commenda

ret, saepe in popularib. sermonibus suis

dicentem Ambrosium laetus audiebam, . . 3, Littera occidit, spiritus autem vivificat; ' cum ea,quae ad litteram peruersitatem do-' cere videbantur, remoto mystido vela- mento spiritu siter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamuis ea diceret, quae virum vera essent adhuc ignorarem.

184쪽

D. Αν G V ST IN I LIB. VI. I 67 Tenebam enim cor meum ab omni assensione, timens praecipitium, & si aspendio

magis necabar.Volebam enim eorum quae non viderem ita me certum fieri, vi cem

tus essem quod septem & tria decem sint. 3.. Neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse comprehendi; sed sicut hoc, ita cetera cupiebam; siue corporalia, quae coram sensibus meis non adessent; sue spiritualia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. Et sanari credendo poteram, Ut purgatior

acies mentis meae dirigeretur aliquo modo in veritatem tuam semper manentem,' dc ex nullo deficientem. Sed sicut euenire astalet, ut malum medicum expertu e iam bono timeat se committere ita erat Valetudo animae meae, quae viique nisi credendo sanari non poterat; & ne falsa crederet, curari recusabat, resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei consect-sti, de aspersisti su per morbos orbis terrarum,dc tantam illis auctoritatem tribuisti.

185쪽

De Sacrorum librorum auctoritate,

in necessario isῆ. M π tarnen quoque iam praepo-,nens din trinam Catholicam, in . deitius ibi minimeque fallaciter senti bam iuberi, ut crederetur quod non demonstrabatur; sive esset quid, sed cui sorte non esset, siue nec quid esset; quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem irrideri, & postea tam multa fabulosissima & absurdissima,quia demonstra-

. ri non poterant,credenda imperari. Deinde paulatim tu Domine, manu mitissima& misericordissima pertractans & componens cor meum, consideranti quam innumerabilia crederem quae non viderem, neque cum gererentur affuissem; sicut tam multa in nistoria gentium, tam multa de locis atoue vi bibus, quae non Vid ram; tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus alijs atque alios; quae nisi crederentur, omnino in hac vita

nihil ageremus: postremo, quam incon- cussa

186쪽

cussa fixum fide retinerem, de quibus parentibus ortus essems quod scire non possem, nisi audiendo credidissem. 1. Persuasisti mihi, non qui crederent libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus auctoritate fundasti, sed qui non

crederent esse culpandos ; nec audiendos

esse, si qui sorte mihi dicerent, Unde stis illos libros unius veri & veracissimi Dei

spiritu esse humano generi ministratos: Id ipsium enim maxime credendum erati quoniam nulla pugnacitas c lumniosarum quaestionum, per tam multa quae legeram inter se confligentium Philosophorum extorquere mihi potuit, ut aliquando non crederem te esse, quidquid esses, quod ego nescirem; aut aaministrationem re rum humanarum ad te pertinere. Sed id credebam aliquando robustius, aliquando exilius: semper tamen credidi, & esse te,&curam nostri gerere, etiamsi ignorabam,

vel quid sentiendum esset de substantia

rua,vel quς via duceret aut reduceret ad te. 3. Ideoque cum essemus infirmi ad inueniendam liquida ratione veritatem, &ob hoc nobis opus esset auctoritate San-

187쪽

i7o CONFESSIONUM 'charum Litterarum, iam credere coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi Scripturae per omnes iam terras auctoritatem ; nisi & per ipsam tibi credi, & per ipsam te quaeri voluisses. Iam enim absurditatem, quae me in illis litteris

solebat offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad Sacramentorum altitudinem referebam: eoque mihi illa venerabilior, & sacrosancta fide diagnior apparebat auctoritas, quo & omnibus ad legendum esset in promptu, &secreti sui dignitatem in intellectu profundiore seruaret, verbis apertistiinis & humillimo genere loquendi se cunctis praebens, & exercens intentionem eorum qui non sunt leues corde: ut exciperet omnes populari sinu, & per angusta foramina paucos ad te traij ceret ; multo tamen plures, quam si nec tanto apice auctoritatis emineret,nec turbas gremio sanctae hum

litatis hauriret. Cogitabam haec, dc aderas mihi: suspirabam,& audiebas me: quctuabam, & gubernabas me: ibam per viam iaculi latani, nec deserebas me.

188쪽

De miseria ambitiosorum, adducto

exemplo meodici latantis.1. NHIABAM honoribus, lucris, coniu-

I gio ; & tu irridebas. Patiebar in eis

cupiditatibus amarissimas dissicultates , te propitio tanto magis, quanto minus sine-ἷas mihi dulcescere quod non eras tu. Via de cor meum Domine, qui voluisti ut hoc recordaIer, & confiteret tibi. Nunc tibi inhaereat aninia mea, quam de visco tam tenaci mortis exuisti. Quam misera erati& sensum vulneris tu pungebas, ut relictis Ornnibus conuerteretur ad te, qui es super omnia, & sine quo nulla essent omnia; conuerteretur, & sanaretur. Qutin ergo miser eram l& quomodo egisti ut sentirem miseriam meam die illo, quo cum para- rem recitare Imperatori laudes, quibus plura mentirer, & mentienti faueretur ab scientibus, easque curas anhelaret' cor meum, & cogitationum tabificarum se-bribus aestuaret; transiens per quemdam vicum Mediolanensem,animaduerti pauperem

189쪽

perem mendicum: iam credo saturum,iocantem atque laetantem:& ingemui,& locutus sum cum amicis qui mecum erant multos dolores insaniarum nostrarum: quia omnibus talibus conatibus nostriss qualibus tunc laborabam, sub stimulis

cupiditatum trahens infelicitatis meae sam cinam, & trahendo exaggerans in nihil vellemus aliud nisi ad securam laetitiam peruenire, quo nos mendicus ille iam praece sisset, numquam illuc fortasse venturos Quod enim iam ille pauculis & emendicatis nummulis adeptus erat, ad oc ego am aerumnosis anfractibus & circuitibu ambiebam , ad laetitiam scilicet temporalis felicitatiS. 2. hion enim verum gaudium habebat,

sed & ego illis ambitionibus multo falsus

quaerebam. Et certe ille laetabatur, ego anxius eram; securus ille, ego trepidus. Et si quisquam percunctaretur me, Vtrum mallem, exultare an metuere , responde-.rem, exultare. Rursus, si interrogaret, utrum me talem mallem qualis ille, aut qualis ego tunc essem, meipsum curis timoribusque confectum eligerem , sed pe

190쪽

uersitate: numquid veritate Neque enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eratri; quoniam i)on inde gaudebam, sed placere inde quaerebam hominibus; non ut eos docerem, sed tantum ut placerem . Propterea & tu baculo disciplinat 'tuae confringebas ossa mea. Recedant ergo ab anima mea, qui dicunt ei,Interest unde quis gaudeat. 3. Gaudebat mendicus ille vinolentia, tia gaudere cupiebas gloria. Qua gloria Domine Θ non est in te. Nam sicut verum gaudium illud non erat, ita nec illa vera gloria, & amplius euertebat mentem meam. Et ille ipsa nocte di esturus erat

ebrietatem suam; ego autem cum mea dormieram & surrexeram, & dormiturus '& surrecturus erandi, vide quot diebus. Interest vero unde quis gaudeat,scio:& gau- 'dium spei fidelis incomparabiliter cistat ab illa vanitate; & tunc distabat internos. Nimirum quippe ille selicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur,cum ego curis euiscerarer;verum etiam,

quod ille benὸ optando acquisivera vinum, ego autem mentiendo quaerebana typhum

SEARCH

MENU NAVIGATION