장음표시 사용
191쪽
r74 CON FESSIONUM typhum. Dixi tunc multa in hac sententia charis meis; & saepe aduertebam in his quomodo mihi es his, & inueniebam male
mihi esse, & dolebam, & conduplicabam ipsum male. Et si quid arrisisset prospe- irum, taedebat apprehendere: quia paene
Ali iam a circensium insaniaconuertit. . I. ONGEMIsCEBAMus in his qui si- l mul amice vivebamus,& maxime Iac familiarissime cum Alipio & Nebridio ista colloquebar; quorum Alipius ex e dem erat quo ego ortus municipio, parentibus primatibus municipalibuS, me mi- inor natu; nam & studuerat apud me,cum in nostro docere coepi oppido, & postea iCarthagini: & diligebat me multum, 'quod et bonus & doctus viderer ; dc ego illum propter magnam virtutis indolem, quae in non magna aetate sitis eminebat. sGurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria feruent spectacula, a rbuerat eum in insaniam Circensium.
192쪽
Sed cum in eo miserabiliter volueretiar em auteni Rhetoricam ibi professus pu- brica schola uterer, nondum me audiebat ut magistisein, propter quamdam simul- tatem quae inter mς & patrem eius erat exorta: dc compereram, quod Circum
exitiabiliter amaret: & grauiter angebar, quod tantam spem perditurus, vel etiam perdidissse mihi videbat M. Sed monendicum, & aliyia coertione reuocandi nulla erat co ia, vel amicitia: beneuolentia, vel iure magisterij: putabam enim eum de me cum patre sentire:;s ille vero non sic erat. Itaque postposita in hac re patris voluntate, salutare me coeperat, Veniens in auditoriumlineum audire aliquid atque abire. Sic enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne vanorum ludorum ' caeco & praecipiti studio tam bonum im '---terimeret ingenium. 2. Venim autem Domine, tu qui pr. elides gubernaculis omnium quae creasti, non eum oblitus eras futurum inter filio; tuos Antistitem Sacramenti tui ; & ut aperte tibi tribueretur eius correctio, per
me quidem illam, sed nescientem opera
193쪽
i 6 CONFEssIONVM tus es. Nam quodam die, cum sederem loco solito, & coram me adessent discipuli, venit, salutauit, sedit, atque in ea quae agebantur animum intendit. Et sertὸ ischio in manibus erat, quam dum expon rem, opportune mihi videbatur adhibenda similitudo Circensium quo illud quod insinuabam & iucundius & planiis fieret, eum irrisione mordaci eorum quos illa captiuasset insania. Tu scis Deus noster, quod tunc de Alipio ab illa peste sanando non cogitauerim. At ille in se rapuit, moque illud non nisi propter se dixisse credidit. Et quod alius acciperet ad succensendum mihi,a Rit honestus adolescens ad succensendum ubi,& ad me ardentius dialigendum. Dixeras enim tu iam olim, &-ν, innexueras Litteris tuis, Corripe sapien
3. At ego illum iam non corripueram: sed uteris tu omnibus & scientibus & n scientibus, ordine quo nosti, & ille ordo iustus est. De corde de lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae adureres tabescentem, ac san res. Taceat laudes tuas qui miserationes
194쪽
tuas non considerat, quae tibi de medullis meis confitentur. Etenim ille post illa verba proripuit se ex fouea tam alta, qua libenter demergebatur, &cum miserabili voluptate caecabatur; & excussit animum forti temperantia, & resiluerunt omnes Circensium sordes ab eo,ampliusque illuc non accessit. Deinde patrem reluctantem euicit,ut me magistro uteretur. Cessit ille, atque concessit. Et audire me rursus incipiens, illa mecum superstitione inuolutus est , amans in Manichaeis ostentationem continentiae, quam veram & germanam putabat: erat autem illa vecors & seductoria, pretiosas animas captans,nondum virtutis altitudinem scientes tangere, & sii- perficie decipi faciles,sed tamen adumbratae simulataeque virtutis.
, capitur insania ludorum gladiatorim rum, a quibus antea abhorruerat. ON sane relinquens incantatam sibi a parentibus terrenam Viam, Romam praecesserat, ut Ius disceret: & ibi
195쪽
gladiatorij spectaculi hiatu incredibili de
incredibiliter abreptus est. Cum enim auersaretur & detestaretur talia, quidam eius amici & condiscipuli, cum forte de
prandio redeuntibus obuius esset, recusantem vehementer & resistentem , familiari violentia duxerunt in amphitheatrum crudelium & fhnestorum ludorum diebus, haec dicentem, Si corpus meum in illum locum trahitis, & ibi constituitis, numquid dc animum & oculos meos in illa spectacula potestis intendere 3 Adero itaque absens, ac sic & vos & illa superabo. Quibus auditis,illi nihilo segnius eum adduxerunt secum, idipsum forte explorare cupientes, utrum posset efficere. Q o ubi ventum est, & sedibus quibus potuerunt Iocati sunt, feruebant omnia immanissimis voluptatibus.1. Ille autem clausis soribus oculorum, interdixit animo ne in tanta mala proc deret: atque utinam & aures obturavisset. Nam quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi vehementer eum pulsasset, curiositate victus, & quasi paratus quidquid illud esset etiam visum contem-
196쪽
D. AvGvSTINI LIB. VI. 17snere & vincere, aperuit oculos: & percus sus est grauiore vulnere in anima, quam ille in corpore quem cernere concupivit;
ceciditque miserabilius, quam ille quo cadente factus est clamor, qui per eius aures intrauit , & reseravit eius lumina, ut esset qua feriretur & deij ceretur audax adhuc potius quam fortis animus, & ed infirmior, quo de se praesumpserat, qui debuit de te. Ut enim vidit illum sanguinem,immanitatem simul ebibit;& non se auertit, sed fixit aspectum; & hauriebat furias, &nesciebat; & delectabatur scelere certamianis, & cruenta voluptate inebriabatur. Et non erat iam ille qui venerat ; sed unus deturba ad quam venerat, & verus eorum
socius, a quibus adductus erat. Quid pluraZ Spectauit, clamauit, exarsit, abstulit inde secum insaniam qua stimularetur redire; non tantum cum illis a quibus prius abstractus est, sed etiam pra illis, & alios trahens. Ft inde tamen manu validissi na& misericordissitna emisti eum tu, & docui sti eum non sui habere, sed tui siduciam:sed longe postea. M L
197쪽
Alipius it fur apprebri, aitur.
TERvMTAMEN iam hoc ad medici- nam futuram iii eius memoria r
ponebatur. Nam & illud quod cum adhuc studeret, iam me audiens apud Carthaginem, & medio die cogitaret in foro quod recitaturus erat, sicuti exerceri scholastici selent, suisti eum comprehendi ab aedi-
tuis fori tamquam furem ; non arbitror
aliam ob causam te permisisse Deus noster, nisi ut ille vir tantus futurus, iam inciperet discere, quam non facile in cognoscendis causis homo ab homine damnandus es et temeraria credulitate. Quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stylo, cum ecce adolescens qiaidam ex numero schlilasticorum fur verus, securim clanctio apportans, illo non sentiente, ingressus est ad cancellos plumbeos, qui vico argentario desuper praeemianent, & praecidere plumbum coepit. Sono autem securis audito, submurmuraverunt
argentarij qui subter erant, & miserunt
198쪽
qui apprehenderent quem sorte inuenis.sent. ino tum vocibus auditis, relicto ini strumento ille dis ccssit, timens ne cum eo
α. Alipius autem, qui non viderat in-l trantem, exeuntem sensit, & celeriter vii dit abeuntem; & causam scire cupiens, in- gressus est locum , & inuentam securimi 1lans atque admirans considerabat; cum . ecce illi qui missi erant, reperiunt eum Q-lum ferentem ferrum, cuius senitu excitati. Venerant. Tenent, attrahunt; congregatis inquilinis fori, tamquam furem manife- stum se comprehendisse gratulabantur ;&inde offerendus iudici ducebatur Sed ha tenus docendus filii. Statim enim Domine subuenisti innocentiae, cuius testis eras tu solus. Cum enim duceretur vel ad cu-
stodiam,vel ad supplicium, fit eis obuiam
quidam architectus, cuius maxima eratcu ra publicarum fabricam m. Gaudent illi eum potissimum occurrisse,cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum quae perissent de soro; ut quasi tandem iam ille cognosceret a quibus haec fierent. Verum autem viderat homo saepὸ
199쪽
Alipium in domo cuiusdam Senatoris, ad quem salutandum ventitabat. Statimque cognitum manu apprehensa semouit a turbis; & tanti mali causam quaerens,quid gestum esset, audiuit; o innesque tumultuantes qui aderant, & minaciter frementes iussit venire secum. Et venerunt ad domum illius adolescentis qui rem commiserat. Puer vero erat ante ostium, & tam paruus erat, ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare: cum eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alipius, architecto intimauit. At ille securim demonstrauit puero, quaerens ab eo cuius esset. Qui confestim,Nostra inquit. Deinde interrogatus, aperuit cetera. Sic in illam domum transsata causa, confusisque turbis quae de illo triumphare iam coeperant, fu turus dispen sator verbi tui, & multarum
in Eeclesia tua causarum examinatori ex .
200쪽
integritate Alipsi, oe aduentu Nebridai. I.πI v N C ergo Romae inueneram, dc Iadhaesit mihi fortissimo vinculo,
mecumque Mediolanum profectus est: vinec me desereret & de Iure,quod didicerat, aliquid ageret, secundum votum parentum magis quam suum. Et inter haec iam assederat mirabili continentia ceteris, cum ille magis miraretur eos qui aurum innocentiae praeponerent. Tentata est quoque eius indoles,non solum illecebra cupiditatis, sed etiam stimulo timoris. Σ. Romae assidebat Comiti largitionum Italicarum. Erat eo tempore quidam potentissimus Senator, cuius & beneficijs
obstricti multi, & terrori subditi erant. Voluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges illicitum. Restitit Alipius: promistum est prςmium;
irrisit animo: praetentae minae; calcauit, mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum, & innumerabili-