Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

bus praestandi nocendiqiae modis ingenti fama celebratum, vel amicum non optaret, vel non formidaret inimicum. Ipse autem iudex, cui consiliarius erat, quamuis & ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat:sed in istum causam transferens, ab eo se non permitti asserebat;quia reueras ipse faceret, iste discederet. Hoc solo autem paene iam illectus erat studio litterario, ut pretijs praetorianis codices sibi conficiendos curaret. Sed constitia iustitia,d liberationem in melius vertit: utiliorein iudicans aequitatem qua prohibebatur, quam potestatem qua sinebatur. Paruum

est hoc. Sed qui in paruo fidelis est, & in

magno fidelis est. Nec ullo modo erit ina ne, quod de tuae veritatis ore processit. Si in iniusto mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis ζ Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis i Talis ille tunc inhaerebat mihi, mecumque nutabat in consilio, quisnam esset tenendus vitae modus. 3. Nebridius etiam, qui relicta patria vicina Carthasini atque ipsa Carthagine, ubi frequentissimus erat, relicto rure pa

terno

202쪽

terno optimo, relicta domo, & non seia 'absee cura matre, nullam 'b aliam causam Mediolanum venerat, nisi ut mecum viveret in flagrantissimo studio veritatis atque sapientiae: pariter suspirabat, pariterque fluctuabat, beatae vitae inquisitor ardens, &quaestionum dissicillimarum scrutator acerrimus. Et erant ora trium egentium, &inopiam suam sibimet inuicem anhelantium , & a te expectantium ut dares cis viescam in tempore opportuno, & in omni amaritudine tuae nostros saecularcs actus de misericordia tua sequebaturr intuentibus nobis finem cur ea pateremur, occurrebant tenebrae;& auersabamur gementes, dicebamus,Quar diu haec Et hoc cre- ibro dicebamus: & dicentes non relinquebamus ea; quia non elucebat certum ali- .

quid, quod illis relictis apprehenderemus.

CAPUT XI.

Deliberat Augustinus de instituenda vitI. . I. Τ ego maxime mirabar,satagens C,recolens quam longum tempus esset ab undevicesimo anno aetatis meae,

203쪽

quo seruere coeperam studio sapientiq;dis.

ponens ea inuenta relinquere omnes Vanarum cupiditatum spes inanes de insa- nias mendaces. Et ecce iam tricenariam

aetatem gerebam, in eodem luto haesitans auiditate fruendi praesentibus, fugientibus& dissipantibus me, dum dico, Cras inueniam : ecce manifestum apparebit, & tenebo : & ecce Faustus veniet, & exponet Omnia. O magni viri Academici, nihil ad agendam vitam certi comprehendi potest. Imo quaeramus diligentius, & non desperemus. Ecce iam non sunt absurda in libris Ecclesiasticis quae absurda videbantur, &possunt aliter atque honeste intelligi. Figam pedes in eo gradu, in quo puer a parentibus positus eram, donec inueniatur perspicua veritas. Sed ubi quaereturZquando quaeretur Non vacat Ambrosio, non vacat legere. Vbi ipsos codices quaerimus t Vnde aut quando comparamusλὰ quibus sumimus Deputentur tempora, distribuantur hora: pro salute animae. Magna spes oborta est.

Non docet Catholica fides quod putabamus, dc vani accusabamus. Nefas habent

docti

204쪽

docti eius, credere Deum figura humani corporis terminatum: & dubitamus pulsare. Quis aperiantur ceteradi Antemeri- al. M dianas horas discipuli occupant, ceteriS quid facimus 3 Cur non id agimus 3 Sed quando salutamus amicOS malores , quorum suffragijs opus habemus Z Quindo praeparamus quod emant scholastici ZQuando reparamus nosipsos,animum re laxando ab intentione curarum ξ Pereant Omnia,& dimittamus haec vana & inania; conferamus nos ad solam inquisitionem veritatis. Vita haec misera est, mors incerta. Si subjtis obrepat, quomodo hinc e ibimus 3 Et ubi nobis discenda sunt quae hic negleximus 3 An non potius huius neg

ligentiae supplicia luenda sunt 3 Quid si

mors ipsa omnem curam cum sensu amputabit & finietZErgo & hoc quaerendum. Sed absit ut ita sit. Non vacat,non est inane, quod tam eminens culmen auctoritatis Christianae fidei toto orbe diffunditur. Numquam tanta & talia pro nobis diui. nitus agerentur, si morte corporis etiam vita animae consumeretur. Quid cunctamur isitur relicta spe saeculi conferre nos

totos

205쪽

183 CONFEssIONVM totos ad quaerendum Deum, & vitam beatam ξ3. Sed expecta: iucunda sunt etiam ista, habent non paruam dulcedinem suam. Non facile ab eis praecidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. Ecce iam quantum est, ut impe etur aliquis

honor Et quid amplius in his desiderandum Z Suppetit amicorum maiorum c

pia, ut nihil aliud,& multum festinemus; vel praesidatus dari potest; & ducenda.

uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum orauet: &ille erit modus cupiditatis. Multi magni viri, & imitatibne di- nissimi, sapientiae studio cum coniugi-Dus dediti fuerunt. . Cum haec dicebam, & alternabanthi venti, & impellebant huc atque illue cor meum, transibant tempora, & tard bam conuerti ad Dominum Deum & differebam de die in diem vivere in te, & non 'differebam quotidie in memetipsb mori. Amans beatam vitam, timebam illam in sede sua; & ab ea fugiens, quaerebam eam. Putabam enim me miserum fore nimis, seminae priuarer amplexibus ι & medicinam

206쪽

D. A vG V sΤ I N I L I B. VI. nam misericordiae tuae ad eamdem infirmitatem sanandam non cogitabam : quia expertus non eram,& propriarum virium credebam esse continentiam: quarum multi non eram conscius, cum tam stultus es.sem, ut nescirem, sicut scriptum est, Neminem esse posse continentem, nisi tu dederis. Vtique dares, si gemitu interno putis arem aures tuas, & fide solida in te iact

rem curam meam.

CAPUT XII.

contemio inter Aliptum Augustinum

de matrimonio ἐπ coelibatu.

3. I ROHIBEBAT me sine Alleius ab

I uxore ducenda,causans nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae vivere, sicut iam diu desiderata ramus, si id fecissem. Erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset; quia vel experientiam concubitus ceperat in ingressu adolescentiae suae, sed nonnaeserat,magisque doluerat & spreuerat; de deinde iam continentissime vivebat. Ego autem resistebam illi exemplis eorum qui

conit

207쪽

coniugati coluissent sapientiam,& promeruissent Deum, & habuissent fideliter ac dilexissent amicos . A quorum ego quidem

'at deli- granditate animi longe aberam: & delectatus morbo carnis,& mortifera suauitate trahebam catenam meam,solui timens;& quasi conculso vulnere repellens Verba bene seadentis, tamquam manum soluentis.

Insuper etiam per me ipse quoque Alipio loquebatur serpens, & innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in via eius, quibus illi honesti& expediti pedes implicarentur. Cum

enim me ille miraretur, quem non parui- penderet,ita haerere visco illius voluptatis, ut me assirmarem, quotiescumque inde inter nos quaereremus, coelibem vitam

nullo modo posse degeres atque ita me dosenderem, cum illum mirantem viderem, ut dicerem multum interesse inter illud quod ipse raptim & furtim expertus esset, quod paene iam nec meminisset quidem, atque ideo nulla molestia facile contemneret delectationes consuetudinis meae; ad quas si accessisset honestum nomen matria, monij,

208쪽

D. A V cI V s T I N I L I B. v I. Istimonij, non eum mirari oportere, cur ego illam vitam nequirem spernere ; coeperat& ipse desiderare coniugium, nequaquam victus libidine talis voluptatis, sed curiositatis. Dicebat enim scire se cupere, quidnam esset illud sine quo vita mea, quae illi sic placebat, non mihi vita sed poena vi

deretur.

3. Stupebat enim liber ab illo vinculo animus seruitutem meam, & stupendo ibat in experiendi cupidinem, venturus in ipsam experientiam, atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat seruitutem, quoniam sponsionem volebat facere cum morte. Et qui amat periculum, incidet in illud. Neutrum enim nostrum, si quod est coniugale decus in ossicio regendi matrimonij & suscipiendorum liber

rum, ducebat nisi tenuiter. Magna autem ex parte atque vehementer consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat ; illum autem admia ratio capiendum trahebat. Sic eramus,donec tu Altissime non deserens humum nostram, miseratus miseros , subuenires miris & occultis modis.

209쪽

Uxor quaeritur Augustino. quo me iam conii igatum Baptismus salutaris ablueret, quo me indies gaudebat aptari vota sua ac promissa tua in mea fide compleri animaduertebat. Cum sane& rogatu meo & desiderio suo forti clamore co: dis abs te deprecaretur quotia die, ut ei per visum ostendens aliquid destituro matrimonio meo, numquam v luisti. Σ. Et videbat quaedam vana & phantastica, quo cogebat impetus de hac re s lagentis humani spiritus, & narrabat multi, non cum fiducia qua selebat cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. Diacebat enim discernere se nescio quo sapore, quem Verbis explicare non poterat, quid interesset inter reuelantem te, & animam si iam somniantem. In stabatur tamen, & puella petebatur, cuius aetas ser-

210쪽

me biennio minor quam nubilis erat; &quia ea placet*t, expectabatur. .

Vita communis.

nnimo,& colloquentes ac detestan- tes turbulentas humanae vitae molestias paelit iam firmaueramus remoti a turbis otiose uiueres id otium sic moliti, ut si quid habere possemus, conserremus in medium, unamque rem familiarem comstaremus ex omhibus; ut per amicitiae si ceritatem non esset aliud huius & aliud illius, sed quod ex cunctis fieret unum, & uniuersum singulorum esset, & omnia

omnium: cum videremu obis esse posse . decem serme homines in eadem societ te, essentque inter nos praediuites, Ro-manianus maxime communiceps noster, quem tunc graues aestus negotiorum morum ad comitatum attraxerant, ab .aneunte aetate mihi familiaritanus ; qui . maxiPe instabat huic rei, & magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod

N ampla

SEARCH

MENU NAVIGATION