Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

tos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam etiam male pati, quam fratri male facere. Et intendebam ut cernerem 'quod audiebam, liberum voluntatis arbitrium causam esse ut male seceremus, &rectum iudicium tuum ut pateremur; &eam liquide cernere non vat,bam. 2. Itaque aciem mentis de profundo educere conatus, mergebar iterum, Ac saepe conatus mersebar iterum atque iterum. Subleuabat enim me in lucem tuam,quddiam tam stiebam me habere voluntatem, quam me viuere. Itaque, cum aliquid vellem aut nollem,non .aliud quam me velle ac nolle certissimus eram, &, ibi esse causam peccati mei iam iamque animaduertebam. Quod autem inuitus facerem, pati

me potius quam sacere videbam & id non culpam, sed poenam esse iudicabam, qua tale non iniurie plecti, te iustum Agitans, cito fatebar. 's. Sed rursus dicebam: Quis secit mes Nonne Deus meus, non tantlim bonus sed ipsum bonum Vnde igitur mihi male velle & bene nolle, vce et cur iuste poe

nas lueremὶ in me hoc posuit, di instruit

222쪽

seruit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo Deo meo Si diabolus auctor, unde ipse diabolusὶ d si& ipse peruersa voluntate ex bono angelo diabolus factus est; unde & in ipso voluntas mala qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus es, is et bonus 3 Et his cogitationibus deprim bar iterum, & siis cabar: sed non usque ad illum infernum siubducebar erroris,ubi nemo confitebitur tibi,dum tu potius ma- .la pati, quam homo facere putabatur.

. C A P. V T . IV.

Deus cogi non potess. 1. I C enim nitebar cetera inuenire, ut iam inueneram melius esse in Gruptibile quam corruptibile: & ideo te, quidquid esses,esse incorruptibilem confi- tebar. Neque enim viti anima umquam potuit, poteritve cogitare aliquid quod si te melius, qui summum & optimum

bonum es. Cum autem verissime atque

certissime incorruptibile corruptibili prae- popatur sicut iam ego'praeponebamὶ p

. teram

223쪽

teram iam co ratione 'aliquid Ettingore, quod esset melius Deo meo, nisi tu csses incorruptibilis. Vbi igitur videbam incorruptibile corruptibili esse praeseren dum, ibi te quaerere debebam, atque inde aduertere, unde sit malum, id est, unde sit ipsa corruptio, qua violari substantia tua nullo modo potest. Nullo enim prorsus modo violat corruptio Deum nostrum, nulla voluntate, nulla hecessitate, nullo improuiso casu; quoniam ipse eli Deus, & quod sibi vult bonum est, & ipse est idem bonum. Corrumpi autem non est bonum. Nec cogeris inuitus ad aliquid ; quia voluntas tua non est maior potentia tua. Esset autem maior,si teipso tuipse maior esses: v luntas enim & potentia Dei, Deus ipse est. Et quid improuissem tibi, qui nosti omnia ; & nulla natura est, nisi quia nosti eam 3 Et ut quid mulis dicimus , cur non sit corruptibilis substantia quae Deus est, quando si hoc esset, non esset DeusΘ

224쪽

De separatione Creatoriis a creatura , θ' de iniuersitate somnium. i. T quaerebam, unde malum ; de male quaerebam; de in ipsa inquisitione mea non videbam malum. Et constituebam in conspectu spiritus mei uniuersam creaturam, quidquid in ea cernere possumus; sicuti est terra, & mare, & aer, & sidera , & arbores, & animalia .mort lia ; de quidquid in ea non videmus, sicut firmamentum caeli, insuper & omnes angelin, cuncta spiritualia eius: sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis & locis o dinauit imaginatio mea:&feci unam maLsam grandem istinctam generibus cor porum creaturarum tuarum; siue quae r uera corpora erant; sive quς ipse pro spiritibus finxeram. Et eam seci grandem, non quantum erat quod scire non poteram sed quantum libuit, undiqueuersiuna sane finitam. Te autem Domine ex omni parte ambientem & penetrantem eam, sed us quequaque infinitum : tamquam, si mare

esset

225쪽

esset ubique,& undique per immensa spatia infinitum sollim imare, & hab et infra se *ongiam quamlibet magnam, sed

finitam tamen; ena esset undique spongia illa ex omni sua parte ex immenso mari: sic creaturam tuam finitam te infinito plenam putabam,& dicebam, Ecce Deus,& ecce quae creauit Deus, & bonus est

Deus,atque his validissime longissimeque

praestantior; sed tamen bonus Dona cre*uit , & ecce quomodo ambit atque implet ea. Σ. Vbi ergo malum,& unde,& oua hue irrepsit Z Quae radix eiusὶ & quoa semen eiusὶ An omnino non estὶ Cur ergo mus & cavemus quod non estὶ Aut si in niter timemus,certe vel timor ipse malum est, quo incassum stimulator & excrucia tur cor. Et tanto grauius malum, quanto

non est quod timeamus, & timemus. Idcirco aut est malum quod timemus; aut hoc malum est quia timemus. Vnde est igitur Z Quoniam Deus secit haec omnia, bonus bona. Maius quidem & summum bonum minora secit bona; sed tamen Zeerrans & creata, bona sunt omnia. Vnde est

226쪽

est malum φ Aut unde fecit ea Θ Materies aliqua mala erat, & sormauit atque ordinauit eam,sed reliquit aliquid in illa quod

in bonum non conuerteret Z Cur & hoc An impotens erat totam vertere & commutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnia potensξ Postremo, cur inde aliquid facere voluit, ac non potius eadem omnipotentia fecit, ut nulla esset omnino 3 Aut vero existere poterat contra eius voluntatem Θ Aus si aeterna erat, cur tamdiu per infinita retro spatia temporum sic eam siuit esse, ac tanto post placuit aliquid ex ea facereς 3. Aut iam si aliquid subito voluit agere , hoc potissi ageret omnipotens, ut illa non esset, atque ipse solus esset, totum v rum & jummum & infinitum bonum. Aut si non erat bene ut non aliquid boni etiam fabricaret & conderet qui bonus erat, illa sublata & ad nihilum redacta materia quae mala erat, bonam ipse institueret unde omnia crearet.Non enim esset

omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea, quam ipse non condiderat, adiuuaretur materia . Talia voluebam

o pectore

227쪽

2io CONFESSIONvM pectore misero, ingrauidato curis mordacissimis de timore mortis, & non inuentaveritate: stabiliter tamen haerebat in corde

meo in Catholica Ecclesia fides Christitui & Domini & Saluatoris nostri;in multis quidem adhuc informis, & praeter doctrinae normam fluitans, sed tamen non eam relinquebat animus, imo in dies m gis magisque imbibebat.

mnae Mathematicorum diuinationes. I.T Α, etiam Mathematicorum fallaces diuinationes & impia deliramenta reieceram. Consteantur etiam hinc tibi de intimis visceribus animae meae miserationes tuae Deus meus. enim, tu omnino; nam quis alius a morte Omnis erroris reuocat nos, nisi vita quae mori nescit, & sapientia mentes indigentes illuminans, nullo indigens lumine, qua mundus ad minisi ratur,vsque ad arborum latica s lia Z Tu procurasti pervicaciae meae, qua obluctatus sum Vendiciano acuto seni, &Nebridio adolescenti mirabilis animae; illi

228쪽

vehementer assirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua,sed tamen crebro dicenti, non esse ullam artem futura praeuidendi;coniecturas autem hominum habe re sepe vim sortis, & multa dicendo dici pleraque ventura, nescientibus eis qui dicerent , sed in ea non tacendo incurrentibuS. 2. Procurasti ergo tu hominem amicum, non quidem segnem consultorem Mathematicorum, nec eas litteras bene' callentem, sed sui dixi consultorem curiosum: & tamen scientem aliquid, quod a patre suo se audisse dicebat; quod quantum valeret ad illius artis opinionem eue tendam, ignorabat. Is ergo vir nomines Firminus, liberaliter institutus, & excul- tUS eloquio, cum me tamquam charissimum de quibusdam suis rebus, in quas

saecularis spes eius intumuerat, consuleret quid mihi secundum suas quas constellationes appellant, videretur;ego autem,qui iam de hac re in Nebridij sententiam si cti coeperam , non quidem abnuerem conij cere ac dicere quod nutanti occurrebat,sed tamen subsicerem, prope iam mihi O L esse

229쪽

esse persuasum, ridicula esse illa & inania. 3. Tum ille mihi narrauit patrem suum fuisse librorum talium curioussimum, &habuisse amicum aeque illa simul sectantem , qui pari studio & collatione flagrabant in eas nugas igne cordis sui: ita ut' mutorum quoque animalium, Ii quae domi parerent, obseruarent momenta n scentium, atque ad ea positionem caeli notarent . unde illius quasi artis experimenta colligerent. Itaque dicebat audisse se a patre suo, quod cum de eodem Firmino 'praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero grandescebat, quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat. A que ita factum esse, ud cum iste coniugis, ille autem ancillae dies & horas, minittioresque horarum articulos cautissima obseruatione numerarent,enixae essent ambae

simul: ita ut easdem constellationes, inque ad easdem minutias, utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille semulo.

Nam cum mulieres parturire coepissent,

indicauerunt sibi ambo quid in sua cuius

230쪽

que domo ageretur , & parauerunt quos ad se inuicem mitterent: simul ut natum quod parturiebatur esset, cuique nuntia

tum , quod tamen ut continuo nuntiaretur, tamquam in regno suo facile effecerant. Atque ita qui ab alterutro missi fiant tam ex paribus domorum interuallis sibi obuiam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum, aliasque particulas mo

mentorum, neuter eorum notare siner

tur. Et tamen Firminus amplo apud suos loco natus, dealbatiores vias saeculi cursitabat, augebaturque diuitijs, sublimabatur honoribus: seruus autem ille, conditionis iugo nullatenus relaxato, dominis seruiebat, ipso indicante qui nouerat eum. 4. His itaque auditis & creditis statis quippe narrauerat in omnis illa reluctatio mea reseluta concidit: & primoFirminum ipsum conatus sum ab illa curiositate r uocare, cum dicerem constellationibus eius inspectis, ut vera praenuntiarem, debuisse me utique videre ibi, parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae ciuitatis, natales inbenuos, hone

SEARCH

MENU NAVIGATION