Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ai 4 CONFESSIONUM

nas. At si me ille seruus ex eisdem constellationibus, quia & illius ipsis essent, consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem, debuisse me rursum ibi videre abiectistimam familiam, conditionem seruilem, &cetera longe a prioribus aliena, longeque

distantia. Vnde autem fieret, ut eadem inspiciens diuersa dicerem , si vera dicerem; si autem eadem dicerem, falsa dicerem

Inde certissime collegi, ea quae vera con- 'sideratis constellationibus dicerentur,non arte dici, sed sorte: quae autem falsa, non artis imperitia, sed sertis mendacio. S. Hinc autem accepto aditu, ipse mecum talia ruminando, ne quis eorumdem

delirorum qui talem quaestum sequerentur quos iam iamque inuadere atque irri s refellere cupiebam in mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi, aut illi pater falsa narrauerit, intendi considerationem in eos qui gemini nastuntur: quorum plerique ita post inuicem funduntur ex utero, ut paruum ipsum temporis interuallum, quantamlibet vim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana obseruatione non possit, litterisque signari omnino

232쪽

nino non valeat, quas Mathematicus inspecturus est ut vera pronuntiet. Et non erunt vera, quia easdem litteras inspiciens, eadem debuit dicere de Esau & Iacob. Sea non eadem utrique acciderunt: falsa ergo diceret. Aut si vera diceret, non eadem di ceret, at eadem inspiceret. Non ergo arte, sed sorte vera diceret. Tu enim Domine iustissime, moderator uniuersitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis, ut dum quisque constitit, hoc audiat quod oportet eum audire occultis meritis animarum, & abysso iusti

iudicij tui; cui non dicat homo, Quid est

hoci aut, ut quid hocῖ Non dicat, non dicat; homo est enim . .

misere torquetur, inquirens evnde sit malum.1.T A M itaque me adiutor mous illis vin- culis solueras;& quaerebam Vnde invium, & non erat exitus. Sed me non sine bas vilis fluctibus cogitationis auferri ab fide qua credebam & esse te, & esse in-O . com-

233쪽

commutabilem substantiam tuam, & esse de hominibus curam & iudicium tuum:& in Christo Filio tuoDomino nostro, atque in Scripturis sanctis quas Ecclesiae tuae Catholicae commendaret auctoritas,Viam te posuisse salutis humany ad eam vitam quae post hanc mortem futura est. His ita- . que saluis, atque inconcusse roboratis in animo meo, quaerebam aestuans, unde sit malum. Quae illa tormenta parturientis cordis mei, qui gemitus Deus meust Et ibi

erant aures tuae, nesciente me. Et cum in silentio fortiter quaererem, magnae Voces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei.

a. Tu sciebas quid patiebar nullus

hominum. Quantum enim erat quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum Z Numquid totus tumultus animae meae, cui nec tempora nec os meum sussiciebat, senabat eis ς Totum tamen ibat in auditum tuum, 'μἰ.3 , quod rugiebam a gemitu cordis mei, & ' ante .le erat desiderium meum , & lumen

oculorum meorum non erat mecum.Intus

enim erat, ego autem seris. Nec in loco

illud:

234쪽

D. AUGUSTINI LIB. VII. 2IT

illud: at ego intendebam in ea quae locis continentur,&non ibi inueniebam locum ad requiescendum: nec recitiebant me ista ut dicerem, Sat est, & bene est: nec dumittebant redire, ubi mihi satis esset bene. Superior enim eram istis, te vero inferior: α tu gaudium verum mihi subdito tibi,&tu mihi subieceras quae infra me creasti. 3. Et hoc erat rectum temperamentum,& media regio salutis meae, Ut manerem ad imaginem tuam, & tibi ruiens dominarer corpori. Sed cum superbe contra te surgerem,& currerem aduersiis Dominum in ceruice crassa scuti mei, etiam ista in Mina supra me facta fiant, & premebant, &nusquam erat laxamentum & respiramentum. Ipsa occurrebant undique aceruatim& conglobatim cernenti: cogitanti autem imagines corporum, ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur, Quo is indigne& sordide 3 Et haec de vulnere meo creu ran quia humiliasti tamquam vulneratum superbum, & tumore meo separabar abs te, & nimis inflata facies mea claudet-bat oculos meos.

235쪽

Alomodo Diuina misericordia subuenerit M usino. i v vero Domine in aeternum ma-

nes: & non in aeternum irasceris nobis, quoniam miseratus es terram &cinerem ; & placuit in conspectu tuo reformare deformia mea. Et stimulis internis agitabas me, ut impatiens es em , donec mihi per interiorem aspectum ceratus esses. Et sic residebat tumor meus ex occules manu medicinae tuae, aciesque conturbata & contenebrata mentis meae acri collirio salubrium dolorum meorum, de die in diem sanabatur.

αuae in libris Platonicorum quorumdam 'nerit consentanea doctrinae Christisnae. De. 4,I4. I. Τ primo volens ostendere mihi

C, quam resistas superbis, humilibus autem des gratiam ; & quanta misericordia tua demonstrata sit hominibus via humilitatis,quodVerbum tuum caro factum est,

236쪽

est, & habitauit inter homines: procurasti mihi per quemdam hominem, immanissimo typho turgidum, quosdam Platonicorum libros ex Graeca lingua in Latinam versos: & ibi legi, non quidem his verbis, sed hoc idem omnino multis & multiplicibus suaderi rationibus,quod in principio i, teratVerbum,&Verbum erat apud Deum, & Deus eratVerbum:hoc erat in principio

apud Deum: omnia per ipsum facta sunt,& sine ipso factum est nihil. Quod factum

est in eo, vita est : & vita erat lux hominum, & lux in tenebris lucet, & tenebrae eam non comprehenderunt. Et quia hominis anima, quamuis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen , sed Verbum Dei. Deus est enim lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et quia in hoc mundo erat,& mundus per ipsum factus est,& mundus eum non cognouit. Quia vero in sua propria venit, &sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum,dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine eius: non

ibi legi.

2. Item

237쪽

i. 2. Item ibi legi: Quia Deus Verbum,

non ex carne, non ex sanSuine, non ex Voluntate viri, neque ex voluntate carnis,

sed ex Deo natus est. Sed quiaVerbum caro factum est, & habitauit in nobis: non

ibi legi. Indagavi quippe in illis litteris varie dictum, & multis modis, quod sit Fi-ria L;ν. lius in forma Patris, non rapinam arbitratus esse aequalis Deo, quia naturaliter idipsum est. Sed quia semetipsum exinani-uit sormam serui accipiens, in similitudinem hominum factus, & habitu inventus ut homo, humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod Deus exaltavit eum a mortuis, & donauit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine I E s vomne genu flectatur, cactestium, terre-

.strium , & infernorum & omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris: non habent illi libri. V Quod enim ante omnia temeOra, sepra omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus Dahis. i. tibi; & quia de plenitudine eius accipiunt animae ut beatae sint, & quia participatione

238쪽

tione manentis in se sapientiae renouantur ut sapientes sint: est ibi. Qimd autem secundum tempus pro impiis mortuus est'& Filio unico tuo non pepercisti, sed pro R.im , nobis omnibus tradidisti eum: non est

ibi. Abscondisti enim haec a sapientibus,& reuelasti ea paruulis,ut venirent ad eum laborantes & onerati,& reficeret eos,quo

niam mitis est & humilis corde; & dirigit

mites in iudicio, & docet mansuetos vias suas, videns humilitatem nostram, & laborem nostrum, & dimittens omnia peccata nostra. Qui autem cothurno tamquam doctrinae 14blimioris elati, non audiunt dicentem, Discite a me, quoniam mitis sum de humilis corde, & inuenietis requiem animabus vestris: etsi cognoscunt Deum, non sicut Deum glorificant, aut gratias agunt, sed evanescunt in cogitationibus suis, & obscuratur insipiens. cor eorum; dicentes se esse sapientes, stulit facti sunt. . Et ideo legebam ibi etiam immutatam gloriam incorruptionis tuae in idola& varia simulachra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, & volu

crum,

239쪽

222 CONFESSIONUM

crum, & quadrupedum, & serpentum;vi --.is, delicet AEgyptium cibum, quo Esau perdidit primogenita sua, quoniam caput quadrupedis pro te honorauit populus

, si, primogenitus, conuersus corde in ΛgPPsilios, pium,&curuans imaginem tuam,animam

suam ante imaginem vituli manducantis foenum: inveni haec ibi, & non manducaui. Placuit enim tibi Domine auferre opprobrium diminutionis ab Iacob ut m ior semiret minori, & vocasti gentes in

hereditatem tuam.

3. Et ego ad te veneram ex gentibus, &E d. 1, intendi in aurum quod ab AEgypto volui- . sti ut auferret populus tuus, quoniam tuum erat ubicumque erat. Et dixisti Atheniensibus per Apostolum tuum, quod in te vivimus, & movemur, & sumus; si ut & quidam secundum eos dixerunt. Et utique inde erant illi libri. Et non attendi in idola AEgyptiorum,quibus de auro tuo . ministrabant qui transmutauerunt veritatem Dei in mendacium, & coluerunt, &seruierunt creaturae potius quamCreatori. C A-

240쪽

Clarius innotescunt iam Augustino Diuma. i. Τ inde admonitus redire ad ins

ta metipsum, intraui in intima mea

duce te: & potui, quoniam factus es adiutor meus. Intraui, & vidi qualicumque oculo animae meae supra eumdena oculum animς me ,supra mentem meam, lucem Domini incommutabilem , non hanc vulgarem & conspicuam omni Camni; nec quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista multo multoque claritis claresceret, totumque Occuparet magnixudine. Non hoc illa erat,sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam ,- sicut oleum super aquam; nec sicut caelum super terram; sed 'superior, quia ipsa secit me, & ego inserior, quia factus sum ab ea. Qui nouit voritatem, nouit eam: & qui nouit eam, nouit aeternitatem. Charitas nouit eam. E. O aeterna Veritas,& vera Charitas,&chara .ssiternitast Tu es Deus meus: tibi sis spiro die ac nocte. Et cum te primum

SEARCH

MENU NAVIGATION