Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

234 CONFESSIONUM traij ceret, sanans tumorem, & nutriens

amorem; ne fiducia sui progrederentur longius, ted potius infirmarentur, Videntes ante pedes suos infirmam diuinitatem ex participatione tunicae pelliceae nostrae;& lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens leuaret eos.

Emdfinserit de ciristi Incarnatione. r. G O vero aliud putabam, tantum- sentiebam de Domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae viro, cui nullus posset aequari; praesem tim, quia mirabiliter natus ex Virgine, ad

exemplum contemnendorum tempora

lium pro adipiscenda immortalitate, diuina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterij merui sse videbatur. Quid autem sacramenti haberet, Verbum caro fictum, ne suspicari quidem poterat D. Tantum cognoueram ex ijs quae de illo scripta traderentur,quia manducauit,bibit, dormiuit, ambulauit, exhilaratus est,contrista-

252쪽

tristatus est, ferinocinanis est, non haesisse carnem illam Verbo tuo, nisi cum anima & mente humana. Nouit hoc omnis qui nouit incommutabilitatem Verbi tui, quam ego iam noueram quantum pote- .ram; nec omnino quidquam inde dubitabam. Etenim nunc mouere membra corporis per voluntatem, nunc non mquere;

nunc aliquo affectu assici, nunc noli aDfici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio: propria sunt mutabilitatis animae & mentis. Garsi falsa de illo scripta essent, etiam. Omnia periclitarentur mendacio; neque ip illis litteris vlla fidei salus generi humano re

maneret. . '

a. Quia itaque vera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam; non corpus tantum hominis, aut cum corpore sine mente animum, sed ipsum hominem non .persona veritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia persectiore participatione sapientiae praeserri ceteris arbitrabar. Alipius autem Deum came indutum ita putabat credi a Catholicis, ut praeter Deum & carnem

253쪽

non esset in Christo anima, mentemque hominis non existimabat in eo praedicari. Et quoniam bene persuasum tenebat, ea quae de illo memoriae mandata sunt, sine vitali & rationali creatura non fieri , ad ipsam Christianam fidem pigrius mouebatur. Sed postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens, . Catholicae.fidei collaetatus & contem p ratus est. Ego autem aliquanto posterius

didicisse me fateor, in eo quod Verbum caro fictum est, quomodo Catholica veritas a. Photini falsitate dirimatur. Improbatio quippe haereticorum facit eminere quid Ecclesia tua sentiat, & quid: habeat sana Metrina. Oportuit enim &haereses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos.

Ptitonici libri marii. r. ε D tunc techis Platonicorum illis libris, posteaquam inde admonitus quaererem incorpoream Veritatem,

inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta

254쪽

D. A v G v s T I N I L I B. v II. tellecta conspexi: & repulsus sensi, quid' per xenebras animae meae contemplari non sinerer certus esse te, & infinitum esse, nec

tamen per locos finitos infinitosve diu fundi ; & vere te esse qui semper idem ipse

esses, ex nulla parte nulloque motu aliter aut aliter; cetera vero ex te esse omnia,

hoe solo firmissimo documento, quia sunt. Certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. GEie-

bqm plane quasi peritus et & uisi in mari:

sto Saluatore nostro viam tuam qu*r rem, non peritus sed periturus essem. Iam enim coeperam velle videri sapiens, plenus poena mea, & non fiebam, insuper &jnflabar scientia. Σ. Vbi epim erat illa aedificans charitas

' a fundamento humilitatis, quod est Christus Iesus 3 Aut quando illi libri me doc

rent eam Z In quos me propterea, priusquam Scripturas tuas considerarem, cre-cio voluisti incurrere, ut imprimeretur memoriae meae, quomodo ex eis affectus essem: & cum postea in libris tuis mansuefactus essem, & curantibus digitis tuis contrectarentur vulnera mea, discerne

255쪽

8 CONFESSIONUM rem atque distinguerem, quid interesset inter praesumptionem & confessionem inter videntes quo eundum sit nec viden- ἐς qua, & viam ducentem ad beatificam patriam, non tantum cernendam, sed &inhabitandam. Nam si primo sanctis tuis Litteris informatus essem, & in earum familiaritate obdulcuisses mihi,& pὁst in illa volumina incidissem; sortasse aut abripi ent me a solidamento pietatis; aut si inffectu quein salubrem imbiberam perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos selos quisquam didicisset.

in Sacris libris inuenerit, non imuentum in Platonicis.

I. ΤΑQ E auidissime arripui venerabit lem stylum Spiritus tui, & prae cet ris Apostolum Paulum: & perierunt illae quaestiones, in quibus mihi aliquando visus est aduersari sibi, & non congruere testimonijs legis & prophetarum textus sermonis eius. Et apparuit mihi una facies

256쪽

D. Α vG VSTI NI L I B. v I I. 2ue' cies eloquiorum castorum, & exultare

cum tremore didici. Et cepi, & iiiveni quidquid illic verum legeram , hac cum commendatione gratiae tuae dici: ut qui videt, non sic glorietur quasi non. acceperit, non solum id quod videt, sed etiam ut videat. Quid enim habet quod non

accepitὶ Et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut temeat. Et qui de longinquo videre non potest, viam tamen ambulet, qua veniat, & videat, & teneat. Quia & ii condete etur homo legi Dei secundum interiorem hominem , quid faciet de alia . lege in membris stiis repugnante legimentis suae,& se captiuum ducente in lege peccati, qu e est iu membris eiusZ Quoniam iustus es Domine, nos autem pecca-

utimis, inique secimus, impie gesumus,& grauata est super nos manus tua, &iuste traditi sitiuus antiquo peccatori pra posito mortis; quia persuasit voluntati . nostrae similitudinem voluntatis suae, qua in veritate tua non stetit. Quid faciet miser homo γ Quis eum L. liber ibit de corpore mortis huius, nisi

gratia

257쪽

gratia tua,per Iesum Christum Dominum f. tia in nostrum, quem genuisti coaeternum: decreasti in principio viarum tuarum, in λω - , quo prticeps huius mundi non inuenit citi,i . quidquam morte dignum:&occidit eum,& euacuatum est chirographum quod erat contrarium nobis λ Hoc illae litterae

non habent. Non habent illae paginae vultum pietatis huius, lacrymas conses sionis, sacrificium tuum, spiritum contriabulatum, cor contritum & humiliatum, populi salutem, sponsam ciuitatem, a rham Spiritus sanini, poculum pretij nostri. Nemo ibi cantat, Nonne Deo subiecta erit anima meaὶ ab ipse enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus, &salutaris meus, susceptor meus, non in uebor amplius. Mat.i1, 3. Nemo ibi audit vocantem, Venite

ad me qui laboratis: & dedignantur ab eo discere, quoniam mitis aest, & humilis . corde. Abscondisti enim haec a sapientibus & prudentibus, & reuelasti ea paruulis. Et aliud est de siluestri cacumine videre patriam pacis , & iter ad eam non inuenire, de frustra conari per invia, ci

258쪽

D. A v c V s Τ 1 N I L 1 B. v 1 1. i ieum obsidentibus & insidiantibus sugitu uis desertoribus, cum principe suo leone& dracone: & aliud, tenere viam illuc ducentem , cura coelestis Imperatoris munutam , ubi non latrocinantur qui caelestem militiam deseruerunt et vitant enim . eam sicut supplicium. Haec mihi inuis cerabantur miris modis, cum minimum Aposto- ilorum tuorum legerem , & contaeraue-lims 3,ram opera tua, & expaueram.

259쪽

DIVI AURELII

CONFESSIONUM

Accensus amore Diuinorum, ag Simplicianum ire patuit. E V S meus, recorder in gratiarum actione tibi, & confitear misericordias tuas super me. Perfundantur ossa mea dii

ctione tua, & dicant, Domine quis similis tibiὶ Dirupisti vincula mea, sacrificem tibi sacrificium laudis . Quomoω dirupisti ea narrabo; & dicent omnes qui ad

rant te, cum audient haec, Benedictus Dominus in caeno & in terra,magnum & mirabile nomen eius. Inhreserant praecordijs meis verba tua, & undique circumuali bar abs te. De vita tua aeterna certus eram, quamuis eam in aenigmate, & quasi per specu-

260쪽

. e ONFESS D. AUGUSTINI LIB. VIII. 243 speculuin viderem. Dubitatio tamen Omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi

erat: nec certior de te, sed stibilior in te esse cupiebam. De mea vero temporali vita nutabant omnia, & mundandum erat

cor a fermento veteri: & placebat via ipse Saluator, & ire per eius angustias adhuc pigebat.1. Et immisisti in mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo per

gere ad Sim plicianum, qui mihi bonus

apparebat struus tuus, & lucebat in eo gratia tua. Audieram etiam, quod a iuuentute sua deuotissime tibi viueret: iam vero tunc senuerat, & longa aetate in tam bono studio sectandae viae tuae multa eX- 'pertus, multa edoctus mihi videbatur; &vere sic erat-Vnde mihi ut proferret volebam conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto ut ego eram, ad ambulandum in via tua. Videbam

nim plenam Ecclesiam ; & alius sic ibat, alius autem sic. Mihi autem displicebat quod agesam in saeculo, & oneri mihi

erat valde, non iam inflammantibus cu-

SEARCH

MENU NAVIGATION