Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

' 1 CONFESSIONUM o. piditatibus, ut inlebant,spe honoris & pG cuniae ad tolerandam illam seruitutem tam gravem. Iam enim me illa non delectabant prae dulcedine tua, & decore domus tuae quam dilexi: sed adhuc tenacitet colligabar ex femina: nec me prohibebat

7, Apostolus couiugari, quamuis exhortar tur ad melius, maxime volens omnes homines sic ut ipse erat.

3. Sed ego infirmior eligebam molli rem locum: & propter hoc unum volu bar in ceteris languidus, & tabescens curis marcidis, quod & in alijs rebus quas nolebam pati, congruere cogebar vitae coniugali; cui deditus obstringebar. Audieramex ore Veritatis, esse spadones qui seipsos absciderunt propter regnum caelorum, sed qui potest inquit) capere,capiat. Vani 'stant certe omnes homines quibus non in- est Dei scientia; nec de ijs quae videntur

bona, potuerunt Inuenire eum qui est. At ego iam non eram in illa vanitate : transcenderam eam, & contestante uniuersa creatura tua , inueneram te Creatorem Dan. I. r. nostrum , &GVerbum tui ' apud te

Deum, tecumque cum Spiritu sancto

Vnum

262쪽

D. AUGUSTINI LIB. VIII. 243

Vnum Deum, per quod creasti omnia. . Et est aliud genus impiorum, qui cognoscentes Deum non sicut Deum sto-rthcauerunt, aut gratias egerunt. In hoc quoque incideram , & dextera tua Deus suscepit me, & inde ablatum posuisti ubi conualescerem; quia dixisti homini, Ecce pietas est sapientia. &, Noli velle videri sapiens; quoniam dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Et inueneram iam bonam margaritam ;& venditis omnibus quae haberem emenda erat, & dubitabam.

De Victorino Rhetore conuerso. I. E R R E XI ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tua tunc Episcopi Ambrosij,quem vere ut patrem diligebat. Narraui ei circuitus erroris mei. Vbi autem commemoraui legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam Rhetor urbis Romae, quem Christianum defunctum esse audie ram, in Latinam linguam transtulisset; gratulatus est mihi quod non in aliorum

Q 3 Philota

263쪽

Philosophorum scripta incidissem , plena

fallaciarum & deceptionum secundum clementa huius mundi ia istis autem omnibus modis insinuari Deum,& eius Verbum. Deinde , ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, sapientibus absconditam & reuelatam paruulis, Victorinum ipsum recordatus est, quem Romae cum

cssct familiarissime nouerat; deque illo mihi narrauit quod non silebo.

2. Habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi,quemadmodum

ille doctissimus senex, & omnium liberalium doctrinarum peritissimus, quique Philosophorum tam multa legerat, &diiudicauerat, & dilucida ierat, )octor tot nobilium senatorum;qui etiam ob insigne praeclari magisterij , quod ciues huius

mundi eximium putant, statuam in Romano soro meruerat & acceperat, usque ad illam aetatem venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata spirabat, populusque etiam,& omnigenum deum inqnstra, & Anubem latra zOrcm, quae aliquando contra Neptunumoc

264쪽

D, AUGUSTINI LIB. VIII. a. T

& Venerem, contraque Mineruam tela tenuerant, & a se vi his iam Roma suppli- .cabat, quae iste senex Victorinus tot antanos ore terricrepo defensitauerat) non erubuerit esse puer Christi tui, & infans sontis tui, subiecto collo ad humilitatis iugum, & edomita fronte ad crucis opprobrium ν3. O Domine, Domine, qui inclinasti Gai. ichios & descendisti, tetigisti montes &fumigauerunt, quibus modis te insinuasti illi pectori λ Legebat, sicut ait Simplici nus,sanctam Scripturam,omnesque Christianas scripturas inuestigabat studiosissime & perscrutabatur; & dicebat Smpliciano non palam, sed secretius & familiataritis) Noueris me iam esse Christianum Et respondebat ille; Non credam, nec deputabo te inter Christianos , nisi in Ecclesia Christi te videro. Ille autem irridebat eum, dicens; Ergo parietes faciunt Christianos 3 Et hoc saepe dicebat, iam se esse Christianum; & Simplicianus illud saepe respondebat, & saepe ab illo parietum irruso repetebatur. Amicos enim suOS Vere- .

265쪽

248 - CONFESSIONvM quorum ex culmine Babylonicae dignita-UM , iis, quasi ex cedris Libani quas nondum contriuerat Dominus, grauiter ruituras in se inimicitias arbitrabatur.

. sed eosteaquam legendo & inhiando hausit semitatem. timuitque negari a Christo coram Angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus consteri, reus que sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis humilitatis Verbi tui, & non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum quae imi tator superbus acceperati depuduit vanit ii, & erubuit Veritati, subitoque& inopi-- natus ait Simpliciano, ut ipse narrabat; Eamus in Ecclesiam, Christianus volo fieri. At ille non se capiens laetitia perr xit cum eo. Vbi autem imbutus est primis instructionum sacramentis, non multo p0st etiam nomen dedit, ut per Baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente Ecclesia. Superbi videbant, & irascebantur; dentibus sitis stridebant, & t 'ab suo bescebant. Seruo autem ' tuo Dominus 'im eius , &- respiciebat ii

266쪽

3. Denique, ut ventum est ad horam profitendae fidei quae verbis certis conceptis retentisque memoriter de loco eminentiore, in conspectu populi fidelis Romae reddi solet ab eis qui accessiari sitiit ad gratiam tuam ) oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet; sicut nonnullis, qui verecundia trepidaturi videbantur, osterri mos erat: illurn autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. Non enim erat salus in Rhetorica quam docebat, & tamen eam publice professus erat.

Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum, pronuntians Verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas insanorum Z6. Itaque ubi ascendit ut redderet,omnes sibimet inuicem, quisque Vi eum nΟ-uerat, instrepuerunt nomen eius strepitu Congratulat nis. is autem ibi non eum nouerat .Et sonuit presta sonitu per ora cunctorum collaetantium, Victorinus,Victorinus. Cito sonuerunt exultatione,quia videbant eum; & cito siluerunt intenti ne, ut audirent eum. Pronuntiauit ille sta

267쪽

23o C ONFEss Io NuMdem veracem praeclara fiducia;& volebant eum omnes rapere intro in cor suum, &rapiebant amando & gaudendo. Hae r pientium manus erant.

peccatorum conuersione.

1. E v s bone, quid agitur in homi. I ne, ut plus gaudeat de salute de speratae animae,& de maiore periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset, aut

periculum minus fuissetῖ Etenim tu quor. in que misericors Pater, plus gaudes de uno poenitente, quam de nonagintanouem it stis quibus non est opus poenitentia: &nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus quam exultantis pastoris ibid. s. humeris reportetur ovis quae errauerat ri&Ibid. s. drachma referatur in thetauros mos, col- laetantibus vicinis mulieri quae inuenit. Et lacrymas excutit gaudium 'solemnitatis Ibid. 3 i. domUS tuae, cum legitur in domo tua de minore filio, quoniam mortuus erat &Ieuixit, perierat & inuentus est. Gaudes

quippe

268쪽

quippe in nobis, & in Angelis tuis sancta

charitate sanctis. Nam tu semper idem, qui ea quae non semper nec eodem modo sunt, eodem modo semper nosti omnia. Quid ergo agitur in anima, cum amplius 'd lictatur inuentis aut redditis rebus quas

diligit, quam si eas semper habuissetὶ

Contestantur enim & cetera, & plena sunt omnia testimonijs clamantibus, Ita est. 1. Triumphat victor Imperator;&non vicisset, nisi pugnauisset: & quanto maius periculum fuit in praelio, tantὁ maius est gaudium in triumpho. Iactast tempestas

nauigantes, minaturque naufragium; omnes gutura morte pallescunt: trahquillatur caelum & mare, & exultant nimis, quoniam timuerunt nimis. AEger est chartis,&vena eius malum renuntiat; omnes qui eum saluum cupiunt, aegrotant simul animo: sit ei recte, & nondum ambulat pristinis viribus; & sit iam tale gaudium,

quale non fuit cum antea saluus & sortis ambularet. 3. Easque ipsas voluptates humanae vitae, etiam non inopinatis & praeter voluntatem irruentibus, sed institutis & vo

269쪽

luntariis molestiis homines acquirunt.

Edendi & bibendi voluptas nulla est, nisi praecedat esuriendi & sitiendi molestia. Et lebriosi quaedam falsiuscula comedunt,

quo fiat molestus ardor, quem dum extinguit potatio, fit delectatio. Et institutum est ut iam pactae sponta non tradantur sstatim; ne vilem habeat maritus datam, quam non fiaspirauerit sponsus dilatam. Hoc in turpi & execranda laetitia; hoc in

ei quae concessa & licita est; hoc in ipsa rsincerissima honestate amicitiae; hoc in eo lqui mortuus erat & reuixit, perierat & inuentus est. Ubique maius gaudium mo- glestia maiori praeceditur. . Quid est hoc Domine Deus meus, lcum tu aeternum tibi tu ipse sis gaudium,& quaedam de te circa te semper gaudeant Quid est quod haec rerum pars alternat desectu & profectu, offensionibus & conciliationibus Z An is est modus earum, &tantum dedisti eis cum a summis cael uim usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum,ab Angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad

extremum, omnia genera bonorum, Momnia

270쪽

omnia iusta opera tua,suis quaeque sedibus locares, & suis quaeque temporibus ag res λ Hei mihi,quam excelsus es in excellis,& quam profundus es in profundis i de nusquam recedis, & vix redimus ad te.

peccatom conuersione.

i. AGE Domine, & fac , excita & r IK voca nos ; accende & rape; sta-gra, dulcesce: iam amemus, & curramUS. Nonne multi ex profundiore tartaro ca citatis quam Victorinus redeunt ad te, &accedunt, & illuminantur recipientes lumen Z Quod si qui recipiunt, accipiunt a te pote1tatem ut filij tui fiant. Sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui nouerunt eos. Qirando enim cum multis gaudetur, & in singulis uberius est gaudium ; quia feruefaciunt se, & inflammantur ex alterutro. Deinde quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem, & multis praeeunt secuturis ideoque multum de illis & qui eos praecesserunt

SEARCH

MENU NAVIGATION