장음표시 사용
281쪽
VII. Displicuit sibi audito Pontiliano.i- ARRABAT haec Pontilianus. Tul l autem Domine inter verba eius
retorquebas me ad meipsum,auserens mea dorso meo ubi me posueram, dum nollem me attendere; & constituebas me ante faciem meam, ut viderem quam turpis essem , & quam distortus, & sordidus, remaculosus, & ulcerosus. Et videbam, &horrebam ; & quo a me fugerem non erat. Et si conabar a me auertere aspectum, narrabat ille quod narrabat: & tu me rursus opponebas mihi,& impingebas me in Oculos meos , ut inuenirem iniquitatem meam & odissem. Noveram eam; sed dis. . sinu labam, & conniuebam, &obliuiscebar. Tunc vero, quanto ardentius amavbam illos de quibus audiebam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto execrabilius me comparatum eis oderam, quoniam multi mei anni me cum effluxerant , sorte duodecim anni, ex quo ab undevicesimo anno aetatis mea lecto
282쪽
lecto Ciceronis Hortensio, excitatus eram studio sapientiae, & differebam conte pia felicitate terrena ad eam inuestigandam Vacare, cuius non inuentio, sed vel la inquisitio iam praeponenda erat etiam inuentis thesauris regnisque gertium, Mad nutum circumfluentibus corporis v luptatibus.. 2. At ego adolescens miser valde,miser in exordio ipsius adolescentiae, etiam petieram a te castitatem, & dixeram;Da mihi castitatem & continentiam, sed noli
modo. Timebam enim ne me cito exaudires,& cito sanares a morbo concupiscentiae, quam malebam expleri quam exti sui. Et ieram per vias prauas superstitione sacrilegh non quidem certus in ea, sed quasi praeponens eam ceteris,quae non pie quaerebam, sed inimice oppugnabam. Et propterea putaueram me differre de die in diem contempta spe seculi te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid quo dirigerem cursum meum. Et venerat dies quo nudarer mihi, & increparet me
3. Vbi es lingua Z Nempe tu dicebas R 1 propter
283쪽
CONFESSIONUM propter incertum verum nolle te abijcere sarcinam vanitatis. Ecce iam certum est,
dc illa te adhuc premit; humerisque liberioribus pennas recipiunt,qui neque ita timquirendo attriti sunt, nec decennio & --plius ista meditati. Ita rodebar intus, &confundAar pudore horribili vehementer cum Pontilianus talia loqueretur.Terminato autem sermone & causa qua V nerat, abijt ille. Et ego ad me, quae non in me dixi λ'uibus sententiarum verberibus non flagellaui animam meam. ut mucretur me conantem post te ireὶ Et renitebatur, recusabat, & se non excusabat. Con- simpla erant & conuicta argumenta omnia; remanserat muta trepidatio; & quasi mortem rc rmidabat restringi a fluxu consuetudinis quo tabescebat in mortem.
In horto quid fecerit. 1. / v M in illa grandi rixa interioris
η domus meae, quam sertiter excitaueram cum Onima mea in cubiculo nostro corde meo, tam vultu quam mente turba-
284쪽
tui Iatus inuado Nipium, & exclamo;
id patimurὶ Quid est hoc Quid audistii Surgunt indocti, & cactum rapiunt, &nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi volutamur in carne & sanguine Θ An quia praecesserunt, pudet sequi,& non pudet nec saltem sequi Dixi nescio quae t lia;& abripuit me ab illo aestus meus,cum
taceret attonitus me intuens. Neque enim
solita nabam;plus loquebantur animum meum frons, genae, oculi, color, modus vocis, quam Verba quae promebam. 2. Hortulus quidam erat hospitij n stri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat dominus domus. Illuc me abstulerat tumultus pectoris , ubi nemo impediret ardentem litem quam mecum aggressus eram, donec exiret qua tu sciebas; ego autem non: sed tantum insaniebam salubriter, & moriebar vitaliter, gnarus quid mali essem, &ignarus quid boni post paululum futurus essem. Abscessi ergo in hortum,& Alipius pedem post pedem.Neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat. Aut quando me sic affectum desereretὶ Sedimus
285쪽
quantum potuimus remoti ab aedibus. Ego fremebam spiritu, indignans turbulentissima indignatione,quod non irent in placitum & pactum tecum Deus meus, in quod eundum esse omnia os a mea clama bant , & in caelum tollebant laudibus; &non illuc ibatur nauibus, aut quadrigis, aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram ubi sedebamus. 3. Nam non solum ire, verum etiam' peruenire illuc, nihil erat aliud quam velle ire, sed velle fortiter & integre, non semisauciam hac atque hac verrare & iactare voluntatem, parte assurgente cum alia parte cadente luctantem. Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando volunt ii ιnines, & non valent, si aut ipsa membra non habent aut ea vel colligata vinculis, , vel resoluta languore, vel quoquomodo
impedita sint. Si euulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu, quia volui feci. Potui autem velle & non facem, si mobilitas membrorum non obsequeretur. Tam multa ergo
fecit ubi non hoc erat velle quod posse; de
286쪽
non faciebam, quod & incomparabili aD sectu amplius milii placebat, & mox ut valem possem;quia mox ut vellem utique vellem. Ibi enim facultas ea quae voluntas, & ipsum velle iam facere crat; & tamen non fiebat. Faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae voluntati animae,. ut ad nutum membra mouerentur, quam
ipsa sibi anima ad voluptatem suam magnam in sola voluntate perficiendam.
. -- quare ad bonum tardus. T N D E hoc monstrum Z & quare V istud Z Luceat misericordia tua; &interrogem, si forte mihi respondere pos. sint latebrae poenarum hominum, & tenebrosssimae contritiones filiorum Adam. Vnde hoc monstrum, & quare istud 3 Imperat animus corpori, & paretur statim: imperat animus sol, & resistitur. Imperat
animus ut moueatur manus, & tanta est facilitas, ut vix a seruitio discernatur imperium: & animus animus est, manus autem corpus est. Imperat animus ut v
287쪽
27o CONFESSIONUM lit animus, nec alter est, nec facit tamen.
Vnde hoc monstrumἶ & quare istudZIna-perat, inquam, ut velit ; qui non imperaret nisi vellet, & non fit quod imperat.
a. Sed non ex toto vult,non ergo ex toto imperat. Nam in tantum imperat, inquantum vult; & in tantum non fit quod imperat, iri quantum non vult. Quoniain voluntas imperat ut sit voluntas, nec alia,
sed ipsa. Non utique plena imperat, ideo non est quod imperat. Ram si plena esset,
nec imperarct ut esset,quia iam esset. Non igitur monstrum, partim velle, partim nolle, sed aegritudo animi est ε, quia non totus assurgit veritate subleuatus, conse dine praegrauatus. Et ideo sunt duae voluntates, quia una earum tota non est; & hoc
adest alteri quod deest alteri. C A P V T X.
Varia hominis moluntas. I. E R E A N T a iacie tua Deus, scutist pereunt vaniloqui & mentis seductores, qui cum duas voluntates in deliberando animaduerterint, duas naturas dua
288쪽
D. AVGVS ΤΙNI LIB. VIII. 27 Irum mentium esse asseuerant, unam bo .
nam, alteram malam. Ipsi vere mali sunt, cum ista mala sentiunt; & iidem ipsi boni erunt, si vera senserint, verisque consense rint; ut dicat eis Apostolus tuus, Fuistis Db f. 1, aliquando tenebrae, nunc autem lux in 'Domino. Illi enim dum volunt esse lux, non in Domino sed in seipsis, putando animae naturam hoc esse quod Deus est, ita facti sunt densiores tenebrae: quoniam
longius a te recessierunt horrenda arrogantia, a te vero lumine illuminante omnem hominem venientem in hunc mundum.
Attendite quid dicatis, & erubescite; &accedite ad eum, & illuminamini, & vultus vestri non erubescent. Ego cum deliberabam ut iam seruirem Domino Deo meo, sicut diu disposueram, ego eram qui volebam, ego eram qui nolebam :ego ego eram, nec plene volebam, nec plene nolebam. Ideo mecum contendebam,&dissipabar a meipso. Et ipsa dissipatio me inuito quidem fiebat , nec tamen qstendebat naturam mentis alienae, sed 'Diaam mea . Et ideo non iam ego operabar illam, sed 3 ma,
quod habitabat in me peccatum, de sup
289쪽
.plicio liberioris peccati, quia eram filius Adam. Nam si tot sunt contrariae natura quot voluntates sibi resistunt; non iam duae, sed plures erunt. L. Si deliberet quisquam virum ad conuenticulum eorum pergat, an ad theatrum; clamant isti, Ecce duae naturae, una bona hac ducit, altera mala illac reducit. Nam unde ista cunctatio sibimet adue santium voluntatum Z Ego autem dico ambas malas,& quae ad illos ducit,& quae ad theatrum reducit. Sed non credunt nisi bonam et Ie qua itur ad eos. Quid si ergo quisquam nostrum deliberet, & secuin altercantibus duabus voluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat, an ad Ecclesiam nostram , nonne & isti, quid respondeant, fluctuabuntὶ Aut enim fate- buntur squod nolunt in bona voluntate pergi in Ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis eius imbuti sunt,
atque detinentur; sit duas malas naturas,& duas malas mentes in uno homine confligere putabunt; & non erit verum quod solent dicere, unam bonam', alteram malam: aut conuertentur ad verum, & non
290쪽
negabunt,cum quisque deliberat, animam unam diuersis voluntatibus aestuare. Iam ergo non dicant, cum duas voluntates in homine uno aduersari sibi sentiunt , duas contrarias mentes de duabus contrarus substantijs & de duobus contrarijs principijs contendere, unam bonam, alteram
3. Nam tu Deus verax improbas eos. α redarguis atque conuincis eos , sicut in Vtraque mala voluntate, cum quisque d liberat utrum hominem veneno interiamat an serro: utrum fundum alienum, illum an illum inuadat,quando utrumque hon potest: virum emat voluptatem luxuria, an pecuniam seruet auaritia: utrum ad circum pergat, an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur: addo etiam tertium, an ad fibrium de domo aliena, si subest occaso: addo & quartum , an ad committendum adulterium , si & inde simus facultas aperitur; si omnia concurrant in unum articulum temporis, pariterque cupiantur omnia, quae simul agi nequeunt.