장음표시 사용
271쪽
prae pauperibus accipiantur persenae diuitum, aut prae ignobilibus nobiles;quan- , do potius infirma mundi elegisti ut con funderes fortia , & ignobilia huius mundi elegisti & contemptibilia; & ea quae non sunt tana quam qitae sunt, ut ea quae sunt
Σ. Et tamen idem ipse minimus Apostolorum tuorum, per cuius linguam tu, ista verba sonuisti, cum Paulus proconsul
per eius militiam debellata superbia sub sene iugum Christi tui missus esset, Regis magni prouincialis effectus, ipse quoque
cx priore Saulo Paulus vocari amauit ob tam maRace insigne victoriae. Plus enim hostis vincitur in eo quem pissi tenet, &de quo plures tenet. Plus autem superbos tenet nomine nobilitatis, & de his plures nomine auctoritatis. Quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tamquam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat;Victo rini lingua,quo telo grandi & acuto multos peremerat: tanto abundalatius exultare oportuit filios
272쪽
tuos, quia Rex noster alligauit fortem, &videbant vasa eius erepta mundari &aptari in honorem tuum, & fieri utilia Domino ad omne opus bonum.
remorabantur eum a conuersione.
ε D ubi mihi homo tuus Simplici δε nus deVictorino ista narrauit, exarsi animitandum. Ad hoc enim dc ille narrauerat. Postquam vero de illud addidit, quod Imperatoris Iuliani temporibus lege data prohibiti sunt Christiani docere litteraturam & oratoriam, quam legem ille amplexus , loquacem scholam deserere maluit quam verbum tuum, quo linguas infancium facis disertas; non mihi sortior qua in felicior visus est, quia inuenit occasionem vacandi tibi. Cui rei ego suspirabam ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea Voluntate. Velle meum tenebat inimicus, & inde mihi catenam secerat, dc constrinxerat me. Quippe ex voluntate peruersa facta est libido: & dum seruitur tib bdini, facta est consuetudo : & dum con
273쪽
116 CONFEss Io Nubi siletudini non resistitur, facta est necessitas. Quibus quasi ansulis quibusdam sibimet innexis, unde catenam appellaui, tenebat me obstrictum dura seruitus. Voluntas autem noua, quae mihi est E coepe rat Ut te gratis colerem, fruique te vellem Deus sela certa iucunditas, nondum erat idonea ad stiperandam priorem vetustate roboratam. Ita duae voluntates meae, Vna
Vetus, alia noua, illa carnalis, illa spiritualis, confligebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam. 1. Sic intelligebam meipso experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret aduersus spiritum , & spiritus aduersus carnem. Ego quidem in utroque, sed magis ego in eo quod in me approoabam, quam in eo quod in me improbabam. Ibi enim magis iam non ego, quia ex magna parte id patiebar inuitus quod
faciebam volens. Sed tamen consuetudo aduersus me pugnacior ex me facta erat; quoniam volens, quo nollem perueneram. Et quis iure contradiceret,cum peccantem tu sta poena sequeretur Et non erat latrivlla excusatio, qua videri mihi solebam
274쪽
D. A v G V s Τ Ι N I L I B. V I 1 I. 237 propterea me nondum contempto saeculo
seruire tibi, quia incerta mihi esse perceptio veritatis: iam enim & ipsa certa erat. Ego autem adhuc obligatus, militare tibi. recusabam; & impedimentis omnibus sietimebam expediri, quemadmodum impediri timendum est. Ita sarcina iaculi, uvelut somno assolet, dulciter premebar; de cogitationes quibus meditabar in te, simiales erant conatibus expergisci volentium, qui tamen stiperati seporis altitudine re- merguntur. Et sicut nemo est qui dormire semper velit, omniumque sano iudicio vigilare praestat, differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum graui, tompor in membris est, eumque iam displicentem carpit libentius, quamuis surgendi tempus aduenerit; ita certum habebam, esse melius tuae charitati me dedere, quam meae cupiditati cedere.
3. Sed illud placebat, & vincebat ; hoc
libebat, & vinciebat. Non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi; Surge qui dormis, & exurge a mortuis, & illumin bit te Christus: & undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino quod re-R spon-
275쪽
238 CONFEssIONVM sponderem veritate coiiuictus,nisi tantesin verba lenta & semnolenta; Modo, ecce modo; sine paulillum. Sed modo & modo non habebant modum; &,sine paululum, in longu m ibat. Frustra condelectabar legi tuae secundum interiorem hominem, cum lex alia in membris meis repugnaret legimentis meae, ω captiuum me duceret in legem peccati quae in membris meis erat. Lex enim peccati est violentia consuetudinis, qua trahitur & tenetur etiam inuitus . animus,eo merito quo in eam volens illabitur. Miserum ergo me quis liberaret de corpore nUrtis huius, nisi gratia tua, per Iesum Christum Dominum nostrumt
1. T de vinculo quidem desiderij con-C,cubitus,quo arctissimo tenesar, Msaecularium negotiorum seruitute, quemadmodum me exemeris narrabo, & confitebor nomini tuo Domine, adiutor meus & redemptor meus. Agebam soli ta crescente anxietudinei & quotidie su-
276쪽
spirabam tibi. Frequentabam Ecclesiam . tuam quantum vacabat ab eis negotijs sub quorum pondere gemebam. Mecum erat Alipius, otiosiis ab opere iurisperitorum post assessionem tertiam; emectans quibus iterum consilia venderet, licui ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem
amicitiae nostrae cesserat, vi omnium n
- strum familiarissimo Verecundo Mediolanensi & ciui &Grammatico subdoceret, vehementer desideranti & familiaritatis iure flagitanti de numero nostro fidele adiutorium , quo indigebat nimis. 2. Non itaque Nebridium cupiditas
commodorum eo traxit maiora enim pos
set, si vellet de litteris agere) sed ossicio
beneuolentiae petitionem nostram com- temnere noluit amicus dulcissimus Minitissimus. Agebat autem illud prudentissime, cauens innotescere personis secundum hoc saeculum maioribus; deuitans in eis omnem inquietudinem animi, quem
volebat habere liberum , dcquam multis posset host feriatum, ad quaerendum alia quid,vel Qendum, vel audiendum de sapietitia. R 1 3. Quo-
277쪽
3. Quodam igitur die,non recolo causam qua erat absens Nebridius, cum ecce ad nos domum venit ad me & Alipium Pontilianus quidam ciuis noster inquantum Aser, praeclare in palatio militans. Nescio quid a nobis volebat: & consedi mus ut tolloqueremur, & forte supra
mensam lusoriam quae ante nos erat, a
tendit codicem ilit,aperuit,inuenit Ap stolum Paulum, inopinate sane s putauerat enim aliquid de libris quorum professio me conterebat. Tum vero arridens meque intuens , gratulatorie miratus est
quod eas &sbias prae oculis meis litteras repente comperisseti Christianus quippe& fidelis erat,& saepe tibi Deo nomo prosternebatur in Ecclesia crebris & diuturnis orationibus . Gui ego cum indicassem illis me Scripturis curam maximam impendere , ortus est sermo ipso narrante in de Antonio AEgyptio monacho; ius nomen excellenter clarebat apud seruos tuos , nos autem usque. in illam horam latebat. Quod ille ubi comperit, immoratus est in eo ser ne, insinuans tantum virum ignoramibus, Madmi-
278쪽
admirans eamdem nostram ignorantiam. 4. Stupebamus autem audientes tam recenti memoria, & prope nostris temporibus testatissima mirabilia tua in fide
recta & Catholica Ecclesia. Omnes mira. bamur, & nos, quia tam magna erant, &ille, quia inaudita nobis erant.Inde sermo eius deuolutus est ad Monasteriorum gre- ges, & mores suaveolentiae tuae, & ubera deserta eremi, quorum nos nihil sciebamus. Et erat Monasterium Mediolani plenum bonis Fratribus extra urbis moenia sub Ambrosio nutritore, & non noueramus. Pertendebat ille, & loquebatur adhuc, sc nos intenti tacebamus. Vnde incidit ut diceret nescio quando se & tres alios contubernales suos, nimirum apud Treviros, cum Imperator pomeridiano Circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos; atque illic ut sorte combinati spatiabantur, unum secum seorsum, & alios duos
itidem seorsim pariterque digres si sed illos vagabundos irruisse in quamdam casam, ubi habitabant quidam servi tui spi-uxu pauperes, qualium est regnum caelo- Mis h.
279쪽
rum; & inuenisse ibi codicem in quo scripta erat vita Antonij. 1. Quam legere coepit unus eorum, &mirari & accendis & inter legendum meditari arripere talem vitam, & rellista militia saeculari seruire tibi. Erat autem ex eis, quos dicunt Agentes in rebus. Tunc subito repletus amore sancto & sebrio pudore, iratus sibi coniecit oculos in amicum, & ait illi; Dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus peruenireZ Quid quaerimus t Culis rei causa militamusὶ Maiorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici Imperat
ris simusὶ Et ibi quid non fragile, plenumque periculis Θ Et per quot pericula peruenitur ad grandius periculumὶ Et quamdiu istud eritὶ Amicus autem Dei, si v
6. Dixit hoc, & turbidus parturitione nouae vitae, reddidit oculos paginis; & l gebat, & mutabatur intus ubi tu videbas,& exuebatur mundo men eius, ut mox
apparuit. Namque dum legit, & voluit fluctus cordis sui, infremuit aliquando de discrevit, decreuitque meliora; iamque
280쪽
tuus, ait amico suo; Ego iam abrupi me ab illa spe nostra, & Deo seruire statui; &hoc ex hora hac in hoc loco aggredior: te si piget imitari, noli aduersari. Respondit ille, adhaerere se secto tantae mercedis tantaeque militiae.. Et ambo iam tui aedi- ficabant turrim sumptu idoneo relinquendi omnia sua, & sequendi te. Tunc Pontilianus, & qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quaerentes eos deuenerunt in eumdem locum,& inuenientes admonuerunt ut Iedirent, quod iam declinasset dies. At illi narrato placito & proposito suo, quoque modo in eis talis voluntas orta elset atque firmata, petiuerunt
ne sibi mole ili essent, si adiungi recusarent. Isti autem nihilo mutati a pristinis fleverunt se tamen, ut dicebat; atque illis
pie congratulati sunt, & commendauerunt se orationibus eorum ε, & trahentes cor in terra, abierunt in palatium: illi autem assigentes cor in caelo, manserunt in
easL Et ambo habebant sponsas; quae, posteaquam hoc audierunt, dicauerunt etiam ipsae virginitatem tibi.