장음표시 사용
291쪽
α 4 CONFESSIO Nubsaduersantibus quatuor voluntatibus, vel etiam pluribus in tanta copia rerum quae appetuntur, nzc tamen tantam multitudinem diuersarum substantiarum solent dicere : ita & in bonis voluntatibus. Nam quaero ab eis, virum bonum sit delect aritia lectione Apostoli; & virum bonum sit delectari Psalmo sobrio;& virum bonum sit Euangelium diiserere Θ Respondebunt ad singula, Bonum. Quid si ergo pariter
delectent omnia, simulque uno tempore, nonne diuersae voluntates distendunt cor hominis, cum deliberatur quid potissimum arripiamusὶ Et omnes bonae sunt, certant secum donec eligatur unum quo feratur tota voluntas una, quae in plures diuidebatur. Ita etiam, cum aeternitas de-lcctat superius,& temporalis boni voluptas retentat inferius, eadem anima est, non tota voluntate illud aut hoc volens:& ideo discerpitur graui molestia, dum illud veritate praeponit, hoc familiaritate
292쪽
Lucta βiritis , carnis in Augustino.
r. I C aegrotabam & excruciabar, ac cusans memetipsum solito acerbius nimis, ac voluens ac versans me in vinculo meo, donec abrumperetur totum quo iam exiguo tenebar, sed tenebar tamen.
Et instabas tu in occultis meis Domine seuera misericordia, flagella ingeminans' timoris & pudoris, ne rursus cessarem, non abrumperetur idipsim exiguum de tenue quod remanserat, & reualesceret iterum , & me robustius alligaret. Dic bam enim apud me intus,Ecce modo fiat, modo fiat. Et cum verbo iam ibam in placitum. Iam paene faciebam, & non facisbam: nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam , & respirabam . Et item conabar, & paulo minus ibi eram, &paulo mines iam iamque attingebam de tenebam: & non ibi eram, nec atting bam, nec tenebam, haesitans mori morti,& vitae vivere: plusque in me valebat d terius inolitum, quam melius insolitum. S i Pun-
293쪽
Punctumque ipsum temporis quo aliud
futurus eram , quanto propius actinouebatur, tanto ampliorem uacutiebat horrorem: sed non recutiebat retro, nec auert
a. Retinebant nugae nugarum, & vanitates vanitatum, antiquae amicae meae, &succutiebant vestem meam carneam, &submurmurabant; Dimittisne nos Θ & amomento isto non erimus tecum ultra in aeternumὶ& a momento isto non tibi licebit hoc & illud ultra in aeternum Z Et quae suggerebant in eo quod dixi hoc & illud,
quae suggerebant, Deus meus, auertat ab anima serui tui misericordia tua. Quas sordes suggerebant Z quae dedecoraὶ Et audiebam eas iam longe minus quam dimidius, non tamquam libere contradicentes eundo in obuiam, sed velut a dorse mus stantes, & discedentem quasi stirtim vellicantes ut respicerem. Retardabant tamen me recunctantem abripere atque excute ab Φ, & transilire quo vocabar, cum di, ceret mihi consiletudo violenta, Putasne
3. Sed iam tepidissime hoc di*ebat.
294쪽
Aperiebatur enim ab ea parte qua intend ram faciem, & quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, serena, & non dis lute hilaris, honeste blandiens ut v nirem, neque dubitarem, & extendens ad me suscipiendum & amplectendum pias
manus, plenas gregibus Donorum exemplorum. Ibi tot pueri & puellae; ibi tuus
tus multa,& omnis aetas,& graues viduae,& virgines anus ; & in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis, sed secunda mater filiorum gaudiorum, de marito te Domine. Et irridebat me irrisione exhor tatoria , quasi diceret; Tu non poteris
quod isti & istae 3 An vero isti & istae in
semetipsis possutit ac non in Domino Deo suoὶ Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in testas & non stas Proijce te meum, noli metuere, non se subtrahet vicatis. Proijce te securus, excipiet & sanabit te. Et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmur adhuc' audiebam, &cunctabundus pendebam. Et rursus illa, quasi diceret; obsurdesce aduersas immunda illa membra tua supet, terram, Ut mortificentur. Narrant tibi delectationes,
295쪽
2 8 CD NFESsIONVM sed non sicut lex Domini Dei tui Ista controuersia in corde meo, non nisi de meipso aduersus meipsum. At Alipius affxus lateri meo, inusitati motus mei exitum tacitus operiebatur.
'cu admonitu quomodo totus conuersus.1 T TBi vero a flando arcano alta con- sideratio contraxit & congessit tintam miseriam meam in conspectum cordis mei, oborta est procella ingens, ferens iingentem imbrem lacrymarum. Et Vt i tum effunderem cum vocibus suis,surrexi lab Alipio: Elitudo enim mihi ad nego- tium flendi aptior suggerebatur, Et secessi libremotius quam ut posset mihi onerosa esse letiam eius praesentia. Sic tunc eram,& ille sensit nescio quid . Aliquid enim puto dixeram, in quo appareoat sonus vocis meae iam fletu grauidus,& sic surrexeram Mansit ergo ille ubi sedebamus nimie stu- pens. Ego sub quadam fici arbore strauime, nescio quomodo; & dimisi habenasticiTmis, & proruperunt flumina ocul
296쪽
rum meorum, acceptabile sacrificium tuum: & non quidem his verbis, sed in hac sententia multa dixi tibi;Et tu Domine usquequὁΘ Usquequo Domine irasceris in finem3 Ne memor fueris iniquitatum
nostrarum antiquarum. Sentiebam enim
me ab eis teneri; & iactabam voces mis rabiles: Quamdiu λ quamdiu cras & cras Quare non inodoὶ quaro non b c hora sinis turpitudinis meaeῖΣ. Dicebam haec, dc flebam amarissima
contritione cordis mei: & ccce audio v cem de vicina domo, cum cantu dicentis& crebro repetentis, qbasi pueri an puellae, nescio; TOLLE LEGE , TOLLS LEGE. Statimque mutato vul , intentissimus cogitare coepi, utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantare tale aliquid; nec occurrebat omnino audiuisse me via
piam. Repressoque impetu lacrymarum surrexi, ninil aliud interpretans , nisi diutinitus mihi iuberi ut aperirem codicem, &legerem quod primum capitulum inuenisssem. Audieram enim de Antonio, quod ex Euangelica lectione, cui sorte superuenerat, admonitus fuerit, tamquam sibi di- cerctuc
297쪽
ceretur quod legebatur; Vade, vende omnia quae habes, & da pauperibus, & hab , bis thesaurum in caelis ; & veni, sequere me; & tali oraculo confestim ad te esse
3. Itaque concitus redij ad eum locum ubi sedebat Alipitur ibi enim posueram codicem Apostoli cum inde surrexeram. Arripui, aperui, & legi in silentio capitulum,quo primum coniecti sunt oculi mei: Non in comessitionibH ebrietatibus; non in cubilibus m impusticiti's; non in contentione aemulationes sed induite D minum Iesum Christum, carnis prouia dentiam ne feceritis in concupistentiis. Nec ultra volui legere, nec opus erat. Si tim quippe cum nne huiusce sententiae, quasi luce securitatis infusa cordi meo,
Omnis dubitationis tenebrae dis gerunt Tum interiecto aut digito, aut nescio quo alio Ono, codicem clausi, & tranquillo iam vultu indicaui Alipio. At ille quid in se ageretur quod ego nesciebam, sic indicauit. Petit videre quid legissem; ostendi:& attendit etiam ultra quam ego legeram& ignorabam quid sequeretur. Sequebatur
298쪽
vero: Infimum autem infiderecipite.Quod Rom.io ille ad se retulit, mihique aperuit. Sed tali ' admonitione firmatus est, placitoque ac proposito bono & congruentissimo sitis moribus,quibus a me in melius iam olim valde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione coniunetias est. Inde ad matrem ingrςdimur, indicamus: gaudet. Narramus quemadmodum gestum sit: exultat & triumphat, de benedicit tibi,qui potens es vltra quam petimus aut intelligimus facere, quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat, quam 'petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus 'Conuertisti enim ita me ad te, ut 'nec uxorem quaererem, nec aliquam spem feculi huius,stans in ea regula fidei in qua
me ante tot annos ei reuelaueras. Et con- m. suertisti luctum eius in gaudium multo uberius quam voluerat ; & multo charius atque castius, quam de nepotibus carnis
299쪽
Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam. DOMINE , ego seruus tuus, ego seruus tuus, & filius ancillae tuae. Dirupissi vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Laudet te cor meum & lingua mea, & omnia ossa mea dicant, Domine' quis similis tibi3Dicant,& responde mihi, VH 3 , & dic animae meae, Salus tua ego sum. Quis ego, re qualis egoὶ Quid non mali ego, aut facta mea; aut si non facta, dicta mea; aut si non dicta, voluntas mea fuit Tu autem Domine bonus de misericors,& dextera tua respiciens prosunditatem mortis meae, & 4 fundo cordis mei exhauriens
300쪽
CONFESS. D. AVGVSΤINI LIB. IX. 283
riens abyssum corruptionis. Et hoc erat
totum malle quod volebas , & velle quod
nolebas. L. Sed ubi erat tam annose tempore, de de quo imo altoque secrero euocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem ceruicem leni iugo tuo, &humeros leui sarcinae tuae Christe Iesu, adiutor meus & redemptor meust Quam suave mihi subito factum est carere suauitatibus nugarum; & quas amittere metus fuerat,iam dimittere gaudium erat. Ehci bas enim eas a me, vera tu & summa suauitas: eijciebas,-intrabas pro eis omni voluptate dulcior, sed non carni & sanguini; omni luce clarior, sed omni secreto interior; omni honore sublimior, sed non sibiletibus in se. Iam liber erat animus
meus a curis mordacibus ambiendi, &
quirendi, & volutandi atque scalpendi scabiem libidinum: & garriebam tibi ci ritati meae, & diuitijs meis, de saluti meae, Domino Deo meo. C M