장음표시 사용
311쪽
29 CONFESSIONVM runt mendacium: sorte conturbarentur,&euomujssent illud ; & exaudires eos cum clamarent ad te; quoniam vera morte carnis mortuus est pro nobis qui te interpel- lat pro nobis. 3. Legebam, Irascimini, & nolite pescare. Et quomodo mouebar Deus meus, qui iam didiceram irasci mihi de praetemitis, ut de cetero non peccarem Z Et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur; & thesaurizant sibi iram in yie irae,&reuelationis iusti iudicij tui.Nec
iam bona mea soris erant, nec oculis camneis in isto solo quaerebantur volent enim gaudere forinsecus,facile evanescunt,& effunduntur in ea quae vidciatur & tem' poralia sunt, & imagines eorum famelic cogitatione lambunt. Et,3 si fatigentur in edia,& dicant Quis ostendet nobis bona Et dicam ut, & audiant; Signatum est in nobis lume' vultus tui Domine. Non Dan. t, s. enim lumen nos sumus quod illuminat omnem hominem; sed illuminamur a te, ut qui fuimus aliqua'do tenebrae, simus lux in te.
312쪽
6. O si viderent internum lumen arte num, quod ego quia gustaveram, frendebam , quoniam non eis poteram Ostende- .re; si afferrent ad me cor in oculis suis soris a te, & dicerent, Quis oste' et nobis p . , . bona3 Ibi enim, ibi mihi iratus cram intus in cubili, ubi compunctus eram , ubi s
crificaueram mactans Vetustatem meam,& inchoata meditatione renouationis meqsperans in te: ibi mihi dulcescere coeperas,& dederas laetiti am in corde meo. Et exclamabam legens haec foris, & agnoscens hilus. Nec volebam multiplicari terrenis bonis, deuorans tempora, &deuoratus temporalibus ; cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum, & vinum,& oleum. 7. Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis mei: O in paces, O in
idipsum; O quid dixit: obdormiam
somnum capiami Quoniam, quis resistet nobis, cum fiet sermo qui scriptus est; Absorpta est mors in victoriaὶEt tu es idipsum valde, qui non mutaris ; in te requies obliuiscens laborum ornnium , quoniam nullus alius tecum; nec ad alia multa adi-
313쪽
piscenda, quae non sunt quod tu; Sed tu Domine singulariter in spe constituisti me. Legebam, & ardebam ; nec inueniebam quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram pestis, latrator am rus, & caecus aduersus litteras de melle caeli melleas,& de lumine tuo luminosas: & su per scripturae huius inimicos tabescebam,quando recordabar omnia dierum illorum feria,
8. Sed nec oblitus sum, nec silebo fla- pelli tui asperitatem , & misericordiae tuae
mirabilem celeritatem. Dolore dentium tunc excruciabas me i dc cum in tantum ingrauesceret ut nori valerem loqui, adscendit in cor meum admonere omnes meos qui aderant, ut deprecarentur te prome Deum salutis omnimodae. Et scripsi hoc in cera, & dedi eis ut legeretur. Mox
ut genua supplici affectu fiximus, fugit dolor ille. Sed quis dolor Z aut quomoaofugitὶ Expaui, fateor Domine meus, Deus meus; njhil enim tale ab ineunte aetate ex pertua fueram , Et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui, & gaudens in fido laudatii nomen xuuin. Et ea fides messicu.
314쪽
xum esse non sinebat de praeteritis peccatis meis, quae mihi per Baptismum tuum resemissa nondum erant
C A P V Τ V. Ambrosiuin consulit quid legendum. . ENYNTIAvi peractis vindemiali bus, ut scholasticis suis Mediola,
menses venditorem verborum alium prouiderent, quod & tibi eso seruire delegis sem, & illi prbsessioni prae difficultate spirandi ac dolore pectoris non sussicerem Et insinuaui per litteras Antistiti tuo, viro
sancto Ambrosio pristinos errores meos,& praesens votum meum, Ut moneret
quid potissimum mihi de libris tuis legen, dum esset, quo percipiendae tantae gratia: paratior aptiorque fierem. At ille iussit Isaiam Prophetam; credo, quod prae cete 'ris Euangelij vocationisque Gentium sit praenuntiator apertior, Verumtamen ego primam huius lectionem non intelligens, citumque talem rbitrans,distuli repetendum exercitatior in Dominico eloquio. CA.
315쪽
Mediotini bapti.tur. ii. F N D E, ubi tempus aduenit quo me nomen dare oporteret, relicto rure M diolanum remeauimus. Placuit & Alipio renasci in te mecum,tam induto humilitate Sacramentis tuis congrua, & fortis. simo domitori corporis , usque ad Italia cum solum glaciale nudo pede obterendum insolito ausia. Adiunximus etiam nobis puerum Adeodatum , ex me natum carnaliter de peccato meo. Tu bene feceras eum. Annorum erat fere quindecim,& ingenio praeueniebat multos graues &doctos viros. Munera tua tibi confiteor, Domine Deus meus, Creator omnium, &multum potens reformare nostra deformia r nam ego in illo puero praeter delictum nihil habebam, Quod enim enutriebatur a nobis in disciplina tua, tu inspiraueras nobis, nullus alius. Munera tua tibi confiteor. Est liber noster qui inscri- .
bitur de Magistro: ipse ibi mecum loquutur, Tu scis illius esse sensa omnia quae in-
316쪽
feruntur ibi ex persena collocutoris mei, cum esset in annis sedecim. Multa eius alia mirabiliora expertus sim. Horrori mihi erat illud ingenium t & quis praeter te talium miraculorum opifexpΣ. Cito de terra abstulisti vitam eius; de
securior eum recordor, non timens lud- quam pueritiae, nec adolescentiae, nec omnino homini illi. Sociauimus eum coquum
nobis in gratia tua, educandum in discuplina tua: & baptizati sumus, & sugit a nobis solicitudo vitae praeteritae. Nec satiabat illis diebus dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilij tui super salutem generis humani. Quantum fleui in
hymnis & canticis tuis, suaue-sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter Voces illae influebant auribus meis, &eliquabatur veritas tua in cor meum;& exaestuabat inde affectus pietatis, &surrebant lacrymae, & bene mihi erat
317쪽
. Mediolani miderit. ON longe coeperat Mediolanen-
tiouis & exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium vocibus &cordibus. Nimirum annus erat , aut non
multo amplisis, cum Iustina Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Am brosium persequeretur haeresis suae causi, qua fuerat sedueta ab Arrianis. Excubabat pia plebs in Ecclesia, mori parata cum spiscopo suo, seruo tuo. Ibi mater mea, ancilla tua, solicitudinis & visiliarum pri
mas partes tenens, orationibus vivebat. Nos adhuc frigidi a calore spiritus tui, e citabamur tamen ciuitate attonita atque turbata. Tunc Hymni & Psalmi ut caneremur, secundum morem Orientalium partium, ne populus moeroris tardio contabesceret, institutum est: & ex illo in hodiernum retentum, multis iam ac paene omnibus gregibus tuis.& per cetera Orbis imitantibus. 2. T ς
318쪽
et. Titiac memorato Antistiti tuo per . visum aperuisti, quo loco laterem martyrum corpora Geruasij dc Protasij, quae per tot armos incorrupta in thesauro secreti xui recondideras, unde opportune promeres, ad coercendam rabiem semineam sed regiam. Cum enim propalata & effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam Basilicam, non selum quos immundi vexabant spiritus, confessis esdem daemonibus sanabantur; veru metiam quidam plures annos caecus ciuis ciuitatuque notissimus, cum populi tumultuantis laetitiae causam quaesisset atque audisset, exiliuit, eoque se ut duceret tuum ducem rogauit. Quo perductus impetrauit admitti, ut sudario tangeret feretrum preti fae in conspectu tuo mortis Sanctorum tuorum. d ubi fecit, atque admouit oculis, confestim aperti sunt. Inde fama discurrens; inde laudes tuae feruenter lucentes; inde illius inimicae animus, etsi ad credendi sanitatem non applicitus,a pers quendi tamen furore compressus est. Gratias tibi Deus meus. Vnde & quo duxisti
recordationem meam, ut haec etiam cori
319쪽
3o2 . CONFEss 1 oretura siterer tibi, quae magna oblitus praeteri
ram. Et tamen tunc, cum ita flagraret odor unguentorta in tuorum, non curreb
mus p6ii te; & ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum , olim suspirans tibi, & tandem respirans, quantum patet aura in domo scenea.
habitare facis unanimes in do- J m0,consociasti nobis & Euodiuim 'iuuen in ex nostro municipio. Qui cum Agens in rebus militaret, prior nobis ad te ς' uersus est, & baptizatus; & relicta tmilitia saeculari, accinctus est in tua. Simul eram iis, simul habitaturi in . placito sancto. Quaerebamus quisnam locus nos utilius haberet seruientes tibi. Pariter re meabamus in Africam. Et clim apud ostia Tyberina essemus , mater defuncta est. lMulta praetereo, quia multum sestino.AGicipe confessiones meas & gratiarum acti nes Deus meus, de rebus innumerabilibus etiam
320쪽
etiam in silentio. Sed non praeteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula
tua,quae me parturivit,& carne, ut in hanc temporalem, & corde, ut in aeternam lucem renascerer. Non eius, sed tua dicam dona in ea: neque enim seipsam fecerat, aut educauerat s eipsam. Σ. Tu creasti eam: nec pater,nec mater
sciebat, qualis ex eis fieret. El.erudiuit eam in timore tuo virga Christi tui, regi
men unici silij tui in domo fideli, bono
membro Ecclesiae tuae. Nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris pra dicabat, quantam famulae cuiusdam d crepitae, quae patrem eius infantem portauerat, sicut dorso grandiusculatum puellarum paruulis portari solent. Cuius rei gratia, dc propter senectam ac mores optimos, in domo Christiana satis a Dominis honorabatur. Vnde etiam curam lominia carum filiarum commissam sibi diligenter gerebat: & erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta seueritate vehemens, ataque in docendis sobria prudentia. Nam eas, praeter illas horas quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, e
