Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

364 Co NpEssio su Miamsi exardesceremi siti, nec aquam bibere

sinebat, praecauens consuetudinem malam, & addens verbum sanum: Modo aquam bibitis, quia in potestate vinum

non habetis: clim autem ad maritos veneritis , factae dominae apothecarum & cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi praeualebit. Hac ratione praecipiendi & auctoriutate imperandi frenabat auiditatem tenerioris aetatis: & ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut iam nec liberet quod non deceret. Et surrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat , surrepserat ei vinolentia. Nam cum de more tamquam puella sobria iuberetura parentibus de cuppa vinum depromere,

sibin ista poculo qua desuper patet, priuLquam in lagunculam funderet merum, primoribus Iabris sorbebat exiguum,quia non poterat amplius sensu recusante: non enim ulla temulenta cupidine faciebat

hoc, sed quibusdam superquentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebutiliunt, de ire puerilibus animis maiorum pondere premi solent.

322쪽

3. Itaque ad illud modicum quotidiana modica addendo quoniam qui modica spernit, paulatim decidit) in eam consuetudinem lapsa erat,vt prope iam plenos mero caliculos inhianter hauriret . ubi tunc sagax anus,dc vehemens illa prohibitio rNumquid valebat aliquid aduersus latentem morbum, nisi tua medicina D mine vigilaret super nos Absente patrere matre &nutritoribus, tu praesens qui creasti, qui vocas, qui etiam per praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem,quid tunc egisti Deus meus Unde curasti Vnde sanauiὶ Nonne pro

tulisti durum oc acutum ex altera anima ' conuicium, tamquam medicinale serrum, ex occultis prouisionibus tuis,& uno ictu

putredinem illam praecidisti34. Ancilla enim,cum qua solebat acc dere ad cuppam,litigans cum domina mi nore, ut ni, sola cum sola, obiecit hoc crumen amatissima instillatione, vocans me

ritibulam: Quo illaesimulo percussa, re- exie foeditatem' suam; confestimque

amnauit atque exuit.Sicut amici adulat

tes pcruertunt, sic inimici Iitigantes pi

323쪽

Tumque corrigunt. Nec tu, quod per eos apis, sed quod ipsi voluerunt,retribuis eis. Illa enim irata exagitare appetiuit minorem dominam, non sanare ; & ideo clam culo,.aut quia ita eas inuenerat locus de tempus litis, aut ne forte & ipsa periclita- Ietur, quod tam sero prodidisset. At tu

Domine rector caelitum & terrenorum,advsus tuos contorquens profunda torrentis,

fluxum saeculorum ordinate turbulentum, etiam de alterius animae insania sanasti. alteram. Ne quisquam cum hoc aduertit, potentiae suae tribuat, si verbo eius alius corrigatur quem vult corrigi. I

' Monica qualis erga maritum. II. UvcAΤΑ itaque pudice ac sobrie. potiusque a te su Ddita parentibuS, quam a parentibus tibi, ut plenis .aninis nubilis facta est,tradita viro seruiuit veluti domino: & sategit eum lucrari tibi, loriquens te illi moribus suis,quibus eam pulchram faciebas, & reuerenter amabilem atque: mirabilem Viro. Ita autem tolerauit

324쪽

cubilis iniurias, ut dullam de hac re cuin marito haberet umquam simultatem. Expectabat enim misericordiam tuam supereum , ut in te credens castificaretur. Erat vero ille praeterea, sicut beneuolentia pra cipuus, ita ira seruidus. Sed nouerat haec non resisteretrato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. Iam verὁ refiacto de

quieto, cum opportunum Videret, ratiori

nem facti sui reddebat, si forte ille incon

sideratius commotus fuerat. a . . Denique cum matronae multae,quarum viri mitiores erant, plagarum vestigia etigm dehonestata facie gererent, inter amica colloquia illae arguebant maritorum vitam; haec earum linguam, veluti per iocum grauiter adinonens,ex quo illas tabulas qhiae matrimoniales vocantur recitari.audissent, tamquam instrumenta quibus ancillae factae essent, deputare debuissent; proinde memores conditionis,)stiperbire aduersus dominos non oportere. Cumque mirarentur illae, scientes quam ferocem coniugem se stineret, numquam fuisse auditum, aut aliquo indicio claruis.st, quod Patricius caeciderit uxorem. aut P. πλώε

325쪽

quod a se inuicem vel unum diem domostica lite disseuserint, cum causam familiariter quaererem, docebat illa institutum suum, quod supra inemoraui. Quieobseruabant, expertae gratulabantura quae non obseruabane, subiectae vexabantur.3. Sacrum extam suam, primo susurrumalatum ancillarum aduersus se irritatam,

sic vicit obsequiis, perseverans tolerantii& mansuetudine, ut illa ultro filio suo

medias linguas. famularuna proderet, quibus inter se & nurum pax domestica turbabatur, expeteretque vindictam. Itaque

posteaquam ille, & matri obtemperans,&curans familiae disciplinam, & concordiae suorum consulens , proditas ad prodentis arbitrium verberibus coercuit; promisit illa talia de se praemia sperare debere,qua cumque de sua nuru , sibi quo placeret, mali aliquid loqueretur: nullaque iam audente, memorabili inter se beneuolentiae suauitate vixerunt. Hoc quoque illi bono

mancipio tuo, in cuius utero me creasti Deus meus misericordia mea, munus

grande donaueras, quod inter dissidentes atque discordesqάiuibet animas, ubi po

terat,

326쪽

tent, tam se praebebat pacificam , ut cum ab utraque multa de inuicem audiret amarissima qualia solet eructare turgens M.que indigesta discordia, quando praesentiamicae de absente mimica per actila colloquia cruditas exhalatur odiorum4 nihil tamen alteri de altera proderet, niti quod ad eas reconciliandas valeret. . Paruum hoc bonum mihi videretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer nescio qua horrenda pestilentia pe catorum latissime peruaganteὶ non silum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quae non dicta sitnt adderer cum contra animo humano parum

esse debeat, inimicitias hominum nec exagitare nec augere malὸ loquendo, nisi eas etiam extinguere bene loquendo studuerit; qualis illa erat,docente te magistro intimo in schola pectoris. Denique etiam virum suum iam in extrema vita temporali eius lucrata est tibit nec in eo iam si

deli planxit, quod in nondum fideli tot

rauerat.

1. Erat etiam serua seruorum morum Quisquis enim eorum nouerat eam, mul

327쪽

tum in laudabat & honorabat & dilugebat te: quia sentiebat praesentiam tuam in corde cius sanctae convcrsationis fiuctibus testibus. Fuerat enim unius viri Vxor; mutuam vicem parentibus reddiderat; domum sinam pie tractauerat; in op ribus bonis testimonium habebat. Nutrierat filios, totiens eos parturiens, quotiens abs te deviare cernebat. Postremo nobis Domine omnibus, qui ex munere tu o sinis loqui seruis tuis qui ante dormitionem eius in te iam consociati vivebamus percepta gratia Baptishai tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset; ita seruiuit, quasi ab omnibus oenita fuisset.

Conqui- cum matre de Regno celorum.

I. TMMINENTE autem die quo ex hac vita erat exitura, quem diem tu noueras ignorantibus nobis, prouenerat sui credo procurante te occultis tuis modis, ut

ego & ipsa soli staremus incumbentes ad Juamdam senestram, unde hortus intra Omum qu e nos habebat pro Ochab -

328쪽

tur, illic apud Ostia Tyberina,vbi remotia turbis post longi itineris laborem instau

rabamus nos nauigationi.Colloquζbamur ergo soli valde dulciter: & praeterita obli, nuiscentes, in ea quae ante sens extenti,quaerebamus internos apud praesentem verit tem quod tu es, qualis futura esset vita aeterna Sane horum, quam nec oculus Vidit, r. ω.α, nec auris' audiuit, nec in cor hominis' ascendit. Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, sontis vitae qui est Vil. 11. apud te, ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo modo rem tantam cogitaremus. a. Caimque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delech tio quantalibet, in quantalibet luce corporea, prae illius vitae iucunditate , non comparatione sed nec commemoratione quidem digna videretur; erigentes nos ardentiore affectu in idipsum , perambulauimus gradatim cuncta corporalia, &ipsum caelum unde sol & luna & stellae lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius, cogitando & loquendo te, di mirando opera tua:& venimus ad mentes nostras,&transcendimus e S, Vtat in- ,

329쪽

ubi pascis Israel in aeternum veritatis p bulo, M ubi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, & quae fuerunt, dc quae futura sunt, de ipsa non fit, sed sic est ut filii, & sic erit semper ; clim potius fuisse& futurum esse, non est in ea, sed esse

lum, quoniam aeterna est. Nam fuisse defuturum esse, non est aeternum. Et dum loquimur & inhiamus illi attingimus eam modice toto ictu cordis; de suspirauimus, de reliquimus ibi religatas primitias spiriatus; & remeauimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum dc incipitur & finitur, Et quid simile Verbo tuo Domino nostro,in se permanenti sine vetustate, atque inno, u/nti omnia 3. Dicebamus ergo; Si cui sileat tumul tus carnis, sileant phantasiae terrae & aqua, Ium & aeris i sileant & poli, de ipsa sibii anima sileat, & transeat se, non se cogi- tando: sileant somnia de imaginariae reue lationes, omnis lingua de omne signuna,

& quidquid transeundo fit, si cui sileat

omnino, Quoniam si quis audiat, dicunt M.,ν, haec omnia: Non ipsa nos fecimu*, sed se-

330쪽

D. AUGUSTINI LIB. IX.

cit nos qui manet in aeternum. His diistis si iam taceant, quoniam erexerunt aurem

in eum qui fecit ea, de loquatur ipse selus, non per ea sed per seipsum, ut audiamus

verbum eius, non per linguam carnis, ne-

quo per Vocem Angeli, nec per senitum nubis, nec per aenigma similitudinis , sed ipsiun quem in his amamus, ipsum sine

his audiamus; sicut nunc extendimus nos, rapida cogitatione attingimus aetemam

sapientiam super omnia manentem, si continuetur hoc, & subtrahantur aliae visiones longe imparis generis, & haec una rapiat & absorbeat & recondat in interi ra gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiternavita quale fuit hoc momentum intelligentiae, cui suspirauimus: nonne hoc eu; Intra in gaudium domini tui) Et istud quando An cum omne. resurg mus, sed non omnes immutabimur' . Dicebamus talia, etsi non isto mo- do & his verbis, Tamen Domine tu scis, quod illo die cum talia loqueremur, de mundus iste nobis inter verba vilesceret cum omnibus deleetationibus suis, tunc

SEARCH

MENU NAVIGATION