Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3 4 CONFEs SION v Mae iam delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc,& cur hic sim nescio , lain coosumpta spe huius saeculi. Vnum erat propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam; ut te Christianum Catholicum viderem priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus meus praestitit, ut te etiam contempta felicitate:terrena, seruum eius videam. Quid hic facio3

De re si morte mare .

I. D haec ei quid responderim, non: aeatis recolo. Cum interea vix intra quinque dies, aut iWin multo amplius, decubuit.febribus. Et cum aegrotaret,quom

dam die desectum animae passa est,& paululum subtracta a praesentibus. Noe concurrimus; sed citis reddita est sensiti, &aspexit astantes, me & fiatrem meum, &pit nobis, quasi quaerenti similis,. Vbi

cram Z Deinde nos intuens moerore attonitos , Ponitis hic inquit) matrem vestram 3 Ego silebam, & netum frenab/m. Trator autem meus quiddam loςutus est, quo

332쪽

qdo eam non peregre, sed in patria sua defungi tamquam felicius optaret. Quo audito, illa vultu anxio reuerberans eum oculis quod talia saperet, atque inde me intuens, Vide ait, quid dicit. Et mox ambobus : Ponite , inquit, hoc corpus ubi-icumque ; nihil vos eius cura conturbet: tantum illud vos rogo, ut ad Domini aurire memineritis mei ubi fueritis. 2. Cumque hanc sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit, &ingrauescente morbo exercebatur. Ego vero cogitans dona tua Deus meus inuisibilis, quae immittis in corda fidelium tu rum, & proueniunt inde fruges admirabiles, gaudebam, & gratias agebam tibis r colens quod noueram quanta cura semper

aestuasset de sepulchro, quod sibi prouid

rat& praeparauerat iuxta corpus viri sui. a enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat s ut est animus humanus minus capax diuinorum adiungi ad illaim felicitatem, & commemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut confiincta terra amborum coniugum terra tegeretur.

333쪽

3. Quando autem ista inanitas pleniutudine bonitatis tuae eo erat in eius co de non esse, nesciebam; & laetabar, admiarans qud sic mihi aperuisset: quamquam& illo sermone nostro ad fenestram, cum dixit, Iam quid hic facio non apparuit desiderare in patria mori. Audiui etiam postea, quod iam cum Ostijs essemus, cum quibusdam amicis meis materna λducia colloquebatur quodam die de contemptu vitae huius & bono mortis, ubi ipse non aderam; illisque stupentibus vir-.tutem seminae quam tu dederas ei, qua rentibusi e virinn non semidaret tam longe a sua ciuitate corpus relinquerer Nihil, inquit,longe est Deo;neque timendum est, ne ille rion agnostat in fine saeculi unde me resuscitet. Ergo die nono aegritudinis suae, quinqua mo & sexto anno aetatis suae, tricesimo & tertio aetatis

meae, anima illa religiosi & pia corporqsoluta

334쪽

QOmdri luxerit mortemn atru. I. REMEBAM oculos eius, & conssu

bat in praecordia mea moestitudo ingens , & transfluebat in lacrymas: ibidemque oculi mei violento antimi imp rio resorbebant sontem suum usque ad siccitatem.& in tali liustamine valde male mihi erat. Tum vero, ubi Mauit extremum spiritum, puer Adeodatus exclam uit in planctum, atque ab Oinnibus no scoercitus tacuit Hoc modoetiam ' meum ' in quiddam pueril quod labebatur in fletus.' iuuenili voce cordis coercebatur, & tac bat, Neque enim decere arbitrabamur,sunus illud questibus lac mosis gemitibus. due celebrare; quia his plerumque selet deplorari quaedam. miseria morientilam, aut quasi omnimoda extinctior at illa nec

misere moriebatur, nec omnino morieba- uir. Hoc & documentis morum eius,

Me nou ficta, rationibu a certis ten

et . Quid ergo erat quod initis mihi gra

. uitet

335쪽

uiter dolebat, nisi ex consuetudine simul viuendi dulcissima & charissima, repente

dirupta, vulnus recens Z Gratulabar quidem testimonio eius, quod in ea ipsa vitima aegritudine, obsequijs mcis interblandiens,appellabat me pium:& commemo- , rabat grandi dilectionis affectu,nuinquant se audisse ex ore meo iaculatum in se durum aut contumeliosum sermonem. Sed

tamen , quid tale Deus meus qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi, & seruitus ab illa mihi3

Quoniam itaque deserebar tam magno . eius selatio, sauciabatur anima mea; &quasi dilaniabatur vita,quae una facta erat ex mea & illius. 3. Cohibito ergo a fletu illo puero,Psalterium arripuit Euodius, & cantare coepit Psalmum, cui respondebamus omnis doleo, mus; Misericordiam & iudicium cantabo tibi Domine. Audito autem quid ager tur, conuenerunt multi fiatres ac religiosae seminat; & de more illis quorum officium erat lanus curantibus, ego in parte,vbi d center poteram, cum eis qui me non dese rendum esse censebant, quod erat tempori

336쪽

congruum disputabam: coque fomento veritatis mitiuabam cruciatum tibi notu m; illis ignorantibus, .& intelIte audiciaritibus , de sine sensu doloris me esse arbi- . trantibus. At eso in auribus tuis , ubi eorum nullus audiebat, increpabam molliritiem affectus mei, constringebam fluxum moeroris : cedebatque mihi paululum; rursusque impetu sito serebatur, non usque ad eruptionem lacryinarum, nec

usque ad vultus mutationem; sed ego sciebam quid corde premerem. Et quia mihi ivehementer displicebat, tantum in me posse haec humana quae ordine debito &sorte conditionis nostrae accidere necessa

est, alio dolore dolebam dolorem meum,& duplici tristitia macerabar.

. Cum ecce corpus elatum est, imus

& redimus sine lacrymis. Nam neque in eis precibus quas tibi fudimus, cum tibi' - - offerretur pro ea Sacrificium pretij nostri, iuxta sepulchrum posito c dauere, prius quam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis precibus ego fleui; sed toto die

grauiter in occulto moestus eram,. & mente turbata rogabam re ut poteram, quo

337쪽

32o CONFEss Io NuM sanares dolorem meum,nec faciebas: G do commendans memoriae meae , vel hoc uno documento omnis consuetudinis vinculum , etiam aduersus mentem quae iam

non fallaci verbo pascitur. Visum etiam mihi est ut irem lauatum , quod audieram inde balneis nomen inditum: quia Grarari βαλανειον dixerint, quod anxietatem pellatex anima. Ecce & hoc confiteor miseritam diae tuae Pater orphanorum, quoniam lauis & talis eram, qualis prius quam lauissem: neque enim exudauit de corde meo

moeroris amaritudo.

s. Deinde dormiui & euigilaui, & non

parua ex parte mitigatum inueni dolorem meum. Atque ut eram in lecto meo solus, recordatus sum veridicos versus Ambrose tui: Tu es enim tu freator omnium, polique rector vestiens Diem decoro rumine,

Noctem seris iratu; Anω flutos quies Reddat tiboris mssi, Mentesque fessas alliuet, Luctu que solius anxios Atque

338쪽

D. Avcvs TI'I L ig. IX. 32r Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam, conuersa tionemque eitas piam in te , & sancte in nos blandaim atque morigeram qua subito destitutus sumi & libuit flere in conspectu tuo de illa &pro illa, de me da pro me. Et dimisi lacrymas quas continebam , ut effluerent quantum veIlent, substernens eas cordi meo i & requievi in quoniam ibi erant aures tuae, non cuiusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. 6. Et nunc Domine consteor tibi in litteris: legat qui volet, & interpretetur ut volet. Et si peccatui inuenem, fleuisse

me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleverat ut oculis tuis viverem ; non irrideat, sed potivi, si est grandi charitate , pro peccatis meis fleae ipse ad te Patrem omnium fratrum CLα-

tui.

339쪽

orat pro matre defuncta. I. Go autem lain sanato corde ab C, illo vulnere in quo poterat redar-. gui carnalis affectus, fundo tibi Deus noster pro illa famula tua longe aliud lacry-

marum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis,.Cy.is, animae quae in Adam moritur. Quamquam illa in Christo vivificata , etiam nondum a carne resoluta sic vixerit, ut Iaudetur nomen tuum in fide moribusque eius; non tamen audeo dicere, ex quo tam per Baptismum regenerasti, nullum verbum exisse ab ore eius contra praec mib. 1, ptum tuum. Et dissitum est a Ueritate Filio

'i tuo; Si quis dixerit fratri suo fatue , reus erit gehennae ignis. Et vae etiam laudabuli vitae hominum , si remota misericordia discutias eam. inja vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum inuenire indulgentiae. Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua,quid tibi enumerat nisi munera

340쪽

qui gloriantur, in Domino glorientur lEgo itaque laus mea & vita mea, Deus cordis mei, sepositis paulisper bonis eius actibus, pro quibus tibi gaudens

gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te: exaudi me per medicinam

vulnerum nostrorum quae pependit in ligno, & sedens ad dexteram tuam te interpellat pro nobis. Scio misericorditer operatam, & excorde dimisisse debita. debitoribus sitis; dimitte illi & tu debita

sua, si qua etiam contraxit per tot annos post Aquam salutis. Dimitte Domine,dimitte obsecro; ne intres cum ea in iudicium.Superexaltet misericordia iudicium, quoniam eloquia tua vera sunt, & promi--s,'sisti misericordiam misericordibus. Quod 'ut essent, tu dedisti eis,qui misereberis cui misertus eris;& misericordiam praestabis cui misericors fueris. Et credo iam feceris quod te rogo; sed voluntaria oris mei approba Domine. 3. Namque illa imminente die resolutionis suae non cogitauit suum corpus sumptuose contegi, aut condiri aromatio

SEARCH

MENU NAVIGATION