Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

CAPUT XV.

Etiam quae absunt meminimus. r. ED utrum per imagines an non, quis facile dixeritὶ Nomino quippe lapidem,nomino Solem;cum res iplae non adsunt sensibus meis, in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. Nomino dolorem corporis, nec mihi adest,dum nihil dolet: nisi tamen adesset imago eius in memoria mea, nescirem quid dicerem, nec eum in disputando a voluptate discem

nerem.

a. Nomino salutem corporis, cum saluus sum corpore: adest misi quidem res ipsa; verumtamen nisi & imago eius ines set in memoria mea, nullo modo recordarer quid huius nominis significaret Q-nus: nec aegrotantes agnoscerent salute no

minata quid esset dictum, nisi eadem

imago vi memoriae teneretur, quamuis ipsa res abesset a corpore. Nomino num ros quibus numeramus; & adsunt in in

moria mea non imagines eorum, sed ipsi. Nomino imaginem Solis, & haec adest in

372쪽

D. Avcv st INI L 1 B. 3Is memoria mear neque enim imaginem imaginis eius, sed ipsam recolo, ipsa mihi reminiscenti praesto est. Nomino memoriam , & agnosco quod nomino ; & ubi agnosco, nisi in ipsa memoria Num &ipsa per imaginem suam sibi adest ac non per seipsam Zi . C AP VT-XVI. λ Et obliuionu memoria est.

v ID cturi obliuionem nomino,

atque itidem agnosco quod nomino,unde agnoscerem nisi meminissem3 Non eumdem sinum nominis dico , sed rem quam significat: quam si oblitus es seni, quid ille valeret senus agnoscere ut,

que non valerem. Ergo clim memoriam

memini, per seipsam sibi praestis est ipsa

memoria: cum vero mentini obliuionem,

de memoria praestis est & obliuio: in moria , qua meminerim ; obliuio, quam me neris . Sed quid est obliuio, nisi

priuatici memoriaeὶ Quomodo eso ad-' est ut eam meminerim, quando cum ad

est meminisse rum possum Z At, si quod

373쪽

3s CONFESSIONUM . meminimus memoria retinemus obliui nem autem nisi meminissemus, nequaquam possemus audito isto nomine rem quae illo significatii r sono agnoscere) memoria, ictinetur obliuio .i Adest ergo ne Obliviscamur, quae icum adest obliuiscimur. An ex hoc intelligi mr, non per seipsam inesse memoriae cum eam meminiamus, sed per i uaginems iana λ inia si per

seipsam pret sto esset Dbliuio,non ut memianissemus,sed ut oblita isceremur efficeret.

Σ. Et hoc quis tandem indagabitZ Quis comprehendet quomodo sit i Eg0 certe Domine laboro hic, dc laboro in mi ipsb: ne iis sum mihi terra difficultatis & sudoris nimij. Neque.enim nunc scrutamur plagas caeli, aut siderum interualla dim tinacar, vel terrae libramenta quaerimus. Ego sum qui memini, ego animus. Non

ita mirum , si a me longe est quidquid

ego nota sum. Quid autem propinqui is meipso mihi λ Et ecce memoriae meae vis non comprehenditur a m cum ipsum me non dicani praeter illam. Quid enim diacturus sum, quando mihi certum est in minisse meobliuioncmt An dicturus suin

374쪽

D. A vGvSTINI LIB. X. 33 non esse in memoria mea quod meminiΘAn dicturus sum ad hoc in sie obliui nem in memoria mea, ut non obliviscar Vtrumque absurdissimum est.

3. Qii id illud tertita mi γ pacto dicam

imaginem obliuionis teneri in memoria mea, non ipsam obliuionem, cita erunmemini λ QP0 pact0 & hoc dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cuiusquaris imago in memoria, prius necesse est ut adsit res ipsa unde illa imago possit imprimi Sic enim Carthaginis memini,sic omnium locorum qu bus interfui; sic facies

hominum quos Vidi, & ceterorum sendinaim nuntiata, sic ipsius corporis salutem siue dolorem. Cum praesto essent ista, c pit ab eis imagines memoria quas intu rer praesentes, & retractarem animo, cum illa & absentia reminiscerer. Si ergo per imaginem stram, non per seipsam in in moria tenetur obliuio, ipsa utique aderat, ut eius imago caperetur.Cum autem adesset, quomodo imaginem suam in mem ria conscribebat, quando id etiam quod iam notatum inuenit, praesentia sua delet obliuio i Et tamen quocumque modo,

Zi licet

375쪽

.3I6 CONFESSIONUM

licet sit modus iste incomprehensibilis &inexplicabilis, etiam ipsain obliuionem meminisse me certus sum, qua id quod .

meminerimus obruitur.

Humanae memoriae ruis triplex.

i. 1 A G N A ista vis est memoriar. Nescio quia horrendum Deus meus , profunda & infinita multiplicitas, & hoc animus est, & hoc ego ipse sum. Uid ergo sum Deus meust Quae natura sumZ Varia, multimoda vita, & immensa

vehementer. Ecce in memoriae meae caminpjs de antris & cauernis innumerabilibus, atque innumerabiliter plenis innumerabulium rerum generibus, siue per imagines, sicut omnium corporum; siue per praesentiam,sicut artium;siue per nescio quaS n tiones vel notationes, sicut affectionum animi, quas & cum animus non patitur memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria, per haec omnia discurro de volito hac atque illac, penetro et iam quantum possum, & finis nusquam. Tanta

376쪽

D. AVGus Τ IN I L 1 B. X. 337 Tanta vis est memoriae, tanta vitae vis est in homine vivente mortaliter. 2. Quid igitur azam, tu vera mea vita, Deus meusὶ Transi Do & hanc vim meam quae memoria vocatur, transibo eam, ut

perueniam ad te dulce lumen. Quid dicis mihi' Ecce ego ascendens per animum meum ad te, qui desuper mihi manes. Transibo 5: istam vim meam quq mζmOria vocatur, volens te attingere unde ata

tingi potes, & inhaerere tibi vitiae inhaereri tibi potest. Habent enim memoriam& pecora & aues i alioquin non cubilia

nidosve repeterent, non alia multa quibus assuescunt: neque enim & assuescere valerent vilis rebus nisi per memo, riam. Transibo ergo & memoriam, Vt attingam ςum qui separauit me 1 quadrupe libus, & volatilibus caeli sapientiorem me fecit. Transibo & memoriam. Et ubi te inueniarii vere bone, secura suauitas Et ubi te iuueni mὶ

377쪽

Reminiscentia. i. O I praeter memoriam meam te inuenio, immemortui sum. Et quomodo iam inueniam te, si memor non sumtui3 Perdiderat enim mulier drachmam,&quaesiuit eam cum lucerna,& nisi memor eius esset, non inuenilset eam. Cum enim esset inuenta, unde sciret utrum ipsa esset si memor eius non esset λ Multa meminime perdita quaesisse atque inuenisse. Unde istud scio 3 Quia cum quaererem aliquid eorum,& diceretur mihi, Numquid forte hoc est, num forte illudὶtamdiu dicebam, Non est ,donec id offerretur quod quaerebam. Cuius nisi memor essem, quidquid illud esset, etiamsi mihi offerretur,non in uenirem, quia non agnoscerem. Et semper ita sit, cum aliquid perditum quaeri- ., mus dc inuenimus.

2. Verumtamen si sorte aliquid ab oculis perit, non a memoria, veluti corpus quodlibet visibile , tenetur intus imago eius, & quaeritur donec reddatur aspectui.

Quod

378쪽

Quod cum inuentum fuerit, ex imagine quae intus est recognoscitur. Nec inuenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus : nec agnoscere possumus, si non meminimus. Et hoc perierat quidem ocialis; memoria tenebatur.

Vt reministi.

I. vi D cum ipsa memoria perdic

aliquid, sicut sit cum obliuisci

mus, quaerimus Vt recordemur, ubi tandem quaerimus, nisi in ipsa memoria)Et ibi si aliut pro alio sorte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quaerimus : & cum occurrerit, dicimus, Hoc est: quod non diceremus, nisi agnoscer mus ; nec agnosceremus, nisi meminissemus. Certe ergo obliti fueramus. An non totum exciderat, sed ex parte qua tenebatur pari alia quaerebatur, quia septiebat se memoria non simul voluere quod simul solebat; &quasi detruncas consuetudinc claudicans, reddi quod deerat stagitabat tamquam si homo notus, siue conspicia-

379쪽

36o CONFESSIONUM tur oculis, siue cogitetur , dc nomen eius

obiri requiramus, quidquid aliud occursererit non connectitur, quia non cum illo cogitari consueuit; ideoque respuitur, d nec illud adsit, ubi simul asssuefacta notitia non in*qualiter acquiescat i Et unde adest, nisi ex ip*a meimoriaὶ Nain &cum b alio comi noniti recognoscimus, inde adest. Non enim quasi nouum credimus, sed recordantes approbamus hoc esse quod dictum est. Si auten penitus aboleatur ex animo,nec admoniti reminiscimur, Neque emim omnimodo adhuc obliti sumus , quod vel oblitos nos esse meminimus. Hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quoa omnino obliti fueramus.

Matitudinem appetunt mura. ' . vo MODO emo te quaero Domine I Cum enim te Deum meum qu ro, vitam beatam quaero. Quaeram te, ut yiuat anima mea. Vivit enim corpus meum de anima mea, & vivit anima me/de te. Quomodo ergo quaero vitam bearitam

380쪽

tamiciuia non est mihi, donec dicam, Satest, illic ubi oportet ut dicam. Quomodopam quaero Z Vtrum per recordationem, tamquam eam oblitus sim, oblitumq; me esse adhuc teneam Ad per appetitum discendi incognitam, siue quam numquam scierim, siue quam sic oblitus fuerim, ut me nec oblitum esse meminerim Z Nonne ipsa est beata vita, quam omnes Volunt,& omnino qui nolit nemo estὶ Vbi noue- sunt eam, quod sic volunt eam λ Vbi vid runt, ut amarent eam ζ Nimirum habemus eam nescio quo modo; de est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est: & sunt qui spe beati sunt. Inferiore modo isti habent eam,

quam illi qui iam re ipsa beati sunt; sed

tamen meliores quam illi, qui nec re nec

spe beati sunt. Qui tamen etiam ipsi, nisi aliquo modo haberent eam , non ita vellent beati esse , quod eos velle certissimum est, α. Nescio quomodo nouςrunt eam.

Ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago utrum in memoria sit: quia

SEARCH

MENU NAVIGATION